|
Supra actum est de gloria Christo exhibita a diversis hominibus; hic
agit de gloria Christo exhibita a Deo, et primo ponitur huius gloriae
petitio; secundo subditur gloriae promissio, ibi venit ergo vox de
caelo et cetera. Circa primum duo facit. Primo praemittit animae
suae affectionem; secundo proponit petitionem, ibi et quid dicam? et
cetera. Sed attende circa primum quod est mirabile quod dicit nunc
anima mea turbata est. Supra enim fideles suos exhortatus est animam
suam in hoc mundo odio habere, et nunc, imminente morte, audivimus
ipsum dominum dicentem nunc anima mea turbata est. Propter quod
Augustinus dicit: domine, sequi iubes animam meam, turbari video
animam tuam: quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Et ideo
videndum est primum quid sit haec turbatio in Christo; secundo quare
voluit eam subire. Sciendum est autem quantum ad primum, quod proprie
dicitur turbari aliquid quando commovetur: unde et mare commotum,
dicimus esse turbatum. Quandocumque ergo aliquid excedit modum suae
quietis et tranquillitatis, tunc illud dicitur turbari. In anima
autem humana est pars sensitiva, et pars rationalis. In sensitiva
quidem parte animae accidit turbatio, quando aliquibus motibus
commovetur; puta cum timore contrahitur, spe elevatur, gaudio
dilatatur, seu aliqua alia passione afficitur. Sed haec quidem
turbatio quandoque quidem sub ratione sistit; quandoque vero limitem
rationis excedit, cum scilicet ipsa ratio perturbatur. Quod quidem
pluries in nobis contingit, sed in Christo hoc locum non habet, cum
sit ipsa sapientia patris; nec etiam in aliquo sapiente: unde
sententia Stoicorum est quod sapiens non turbatur, scilicet quantum ad
rationem. Secundum hoc ergo est sensus: nunc anima mea turbata est;
idest, affecta est passionibus timoris et tristitiae, quantum ad
sensitivam, quibus tamen ratio non turbabatur nec suum ordinem
deserebat; Mc. XIV, 33: coepit Iesus pavere et taedere.
Huiusmodi autem passiones aliter sunt in nobis, et aliter fuerunt in
Christo. In nobis enim sunt ex necessitate, inquantum quasi ab
extrinseco commovemur et afficimur; in Christo autem non sunt ex
necessitate, sed ex imperio rationis, cum in eo nulla passio fuerit
nisi quam ipse concitavit. Nam intantum inferiores vires erant
subditae rationi in Christo quod nihil agere et pati poterant, nisi
quod eis ratio ordinabat: et ideo dicitur supra XI, 33, quod
Iesus infremuit spiritu, et turbavit semetipsum; Ps. LIX, 4:
commovisti terram (idest, humanam naturam) et turbasti eam. Sic
ergo turbata est anima Christi quod nec contra rationem, sed secundum
rationis ordinem turbatio in eo fuit. Quantum ad secundum autem,
sciendum est quod dominus turbari voluit propter duo. Primo quidem
propter fidei documenta, ut scilicet veritatem humanae naturae
approbaret: et ideo iam ad passionem appropinquans omnia humanitus
agit. Secundo propter exemplum: nam si omnia constanter egisset, et
nullam passionem sensisset in anima, non fuisset sufficiens exemplum ad
mortem sustinendam hominibus. Et ideo turbari voluit, ut, cum
turbamur, non recusemus mortem sustinere, nec deficiamus; Hebr.
IV, 15: non habemus pontificem qui non possit compati
infirmitatibus nostris, tentatum per omnia, pro similitudine absque
peccato. Unde ex hoc apparet continuatio cum praecedentibus. Quia
enim dixerat: qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam
custodit eam, in quo ad passionem discipulos exhortatus fuerat, ne
dicant aliqui: o domine, securus potes disputare et philosophari de
morte, qui extra dolores humanos existens, propter mortem non
turbaris: et ideo ut hoc excluderet, turbari voluit. Haec autem
Christi turbatio naturalis fuit: nam sicut anima naturaliter amat
corporis unionem, ita et naturaliter refugit eius separationem,
praesertim cum ratio Christi permiserit agere animae et viribus
inferioribus quae eis propria erant. Propter hoc etiam quod dicit nunc
anima mea turbata est etc., destruitur error Arii et Apollinaris
dicentium in Christo non esse animam, sed verbum loco eius.
Consequenter ponit dominus petitionem gloriae, dicens et quid dicam?
Pater, salvifica me ex hac hora: ubi dominus transfert ad se affectum
hominis turbati: ad cuius modum quatuor circa suam petitionem facit:
primo enim ponit quaestionem deliberantis; secundo proponit
petitionem, quae ex uno motu procedit; tertio per rationem illum motum
excludit; quarto ponit aliam petitionem ex alio motu causatam.
Quaestionem autem dubitantis proponit, quia naturale est hominibus in
angustiis constitutis quod deliberent, unde philosophus in rhetoricis
dicit quod timor facit consiliativos. Ideo Christus post
manifestationem suae turbationis, statim subdit et quid dicam? Quasi
diceret; quid faciendum est post turbationem? Simile habetur in Ps.
LIV, 6: timor et tremor venerunt super me. Et statim sequitur:
quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Nam
et angustiati, et passione turbati gravantur, et auxilium quaerunt quo
liberentur. Petitionem ex uno motu causatam ponit, quia, cum quis
est in ambiguo quid agere debeat, debet recurrere ad Deum; II
Paralip. XX, 12: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum
habemus refugii, ut oculos nostros dirigamus ad te, Deus noster;
Ps. CXX, 1: levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium
mihi. Et ideo ad patrem recurrens, dicit pater, salvifica me;
idest, libera me a tribulatione quae imminet in hora passionis; Ps.
LXVIII, 2: salvum me fac, domine, quoniam intraverunt aquae
usque ad animam meam. Et, ut Augustinus dicit, idem est quod hic
dominus dicit nunc anima mea turbata est, et pater, salvifica me, cum
eo quod dicit Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad
mortem. Sed notandum, quod haec petitio non proponitur ex proprio
motu rationis, sed ipsa ratio quasi advocata loquitur in persona
naturalis affectionis, quae desiderabat non mori: et ideo ratio
designat motum affectionis naturalis in hac petitione. Ex quo solvitur
quaestio quae fieri consuevit, quia, ut dicitur ad Hebr. V, 7:
in omnibus exauditus est pro sua reverentia. Et tamen in hoc quod
petiit, non fuit exauditus. Ad quod dicendum, quod in illis est
exauditus quae ipsa ratio ex parte sua petebat, et ut exaudienda. Hoc
autem quod hic petit, non proponit ex parte sua, nec ut exaudienda,
sed ut exprimens naturalem affectum: et ideo, secundum Chrysostomum,
legitur interrogative. Et quid dicam? Numquid hoc: pater,
salvifica me ex hac hora? Quasi diceret, non dicam hoc. Petitionem
autem hanc ex motu naturalis appetitus propositam repellit, dicens
propterea veni in horam hanc, quasi diceret: non est iustum ut liberer
ex hac hora passionis, quia ideo veni ut paterer, non fatali
necessitate ductus, non humana violentia coactus, sed sponte oblatus;
Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit; supra X, 18:
nemo tollet eam, scilicet animam meam, a me; sed ego pono eam.
Petitionem autem suam proponit ratio, cum dicit pater, clarifica
nomen tuum. Ubi per nomen tuum possumus duo intelligere. Scilicet
ipsum filium. Nomen enim a notitia dicitur, quasi notamen: unde
nomen est quo manifestatur res; filius autem manifestat patrem; infra
XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Et de hoc
nomine dicitur Is. XXX, 27: ecce nomen domini venit de
longinquo. Est ergo sensus: pater, clarifica nomen tuum, idest
filium tuum; infra XVII, 5: clarifica me, pater, claritate
quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Vel nomen domini est
notitia patris; et tunc est sensus: fac hoc, pater, clarifica nomen
tuum; idest, fac illud quod gloria est tui nominis. Et in idem
redit, quia clarificato filio, clarificatum est nomen patris. Ideo
autem hoc dicit quia passione filius glorificandus erat; Phil. II,
8: factus est obediens, patri, usque ad mortem, mortem autem
crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum. Quasi dicat:
affectus naturalis petit ut salver, sed ratio petit ut clarificetur
nomen tuum, idest, ut filius patiatur, quia, scilicet passione
Christi notitia Dei clarificanda erat. Nam ante passionem Deus
notus erat in Iudaea tantum, et in Israel magnum nomen eius; sed
post passionem suam nomen eius clarificatum est in gentibus.
Consequenter cum dicit venit ergo vox de caelo etc., ponitur gloriae
promissio, et primo inducitur vox gloriam promittentis; secundo
ponitur opinio turbae devotae dubitantis, ibi turba autem quae stabat
et audierat, dicebat tonitruum factum esse; tertio ponitur expositio
prolatae vocis, ibi respondit Iesus, et dixit: non propter me haec
vox venit. Dicit ergo quantum ad primum: venit ergo vox de caelo.
Vox ista, vox est Dei patris, sicut illa quae supra Christum
baptizatum, Matth. II, 17: hic est filius meus dilectus, et
similiter quae venit super eum transfiguratum, Matth. XVII, 5.
Licet autem omnis talis vox formata sit virtute totius Trinitatis,
specialiter tamen formatur ad repraesentandum personam patris, unde et
vox patris dicitur: sicut columba formata est a tota Trinitate, ad
significandum personam spiritus sancti; et similiter corpus Christi a
tota Trinitate formatum est, sed specialiter a persona verbi
assumptum, quia ad hoc formatum est ut ei uniretur. Vox ergo ista duo
facit. Primo manifestat praeteritum, dicens et clarificavi, idest,
clarum genui ab aeterno, quia filius non est nisi quaedam claritas et
splendor patris; Sap. VII, 26: candor est lucis aeternae, et
speculum sine macula Dei maiestatis; Hebr. c. I, 3: qui cum sit
splendor gloriae, et figura substantiae eius. Vel clarificavi, in
nativitate, quando Angeli cecinerunt: gloria in excelsis Deo, Lc.
II, 14, et in miraculis per eum factis. Secundo praenuntiat
futurum: et iterum clarificabo, in passione, in qua triumphavit de
Diabolo, et in resurrectione et ascensione, et in totius mundi
conversione; Act. III, 13: Deus patrum nostrorum clarificavit
filium suum Iesum. Opinio turbae dubitantis de voce ponitur, cum
dicit turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse
factum: in qua quidem turba, et in omni turba, quidam erant
grossioris et tardioris intellectus, quidam vero acutioris; quamvis
omnes imperfecte se haberent ad ipsius vocis cognitionem. Nam
desidiosi et carnales non perceperunt vocem ipsam nisi quantum ad
sonum; et ideo dicebant tonitruum factum esse. Sed non usquequaque
decipiebantur: vox enim domini tonitruum erat, tum quia mirabilem
significationem habebat, tum quia maxima continebat; Iob XXVI,
14: cum vix parvam scintillam sermonum eius audierimus, quis poterit
tonitruum magnitudinis illius intueri? Ps. LXXVI, 19: vox
tonitrui tui in rota. Acutiores vero perceperunt de ipsa voce quod
esset sonus vocis articulatae et significativae: unde dixerunt eam esse
locutionem. Sed credentes Christum esse purum hominem, defecerunt,
locutionem illam Angelo tribuentes; unde dicebant Angelus ei locutus
est: qui quidem similia patiebantur Diabolo, qui credebat Christum
Angelorum adminiculo indigere; unde dicebat, Matth. IV: Angelis
suis mandavit de te, et in manibus tollent te. Non enim Angelorum
custodia indiget et adiutorio, sed ipse Angelos glorificat et
custodit. Expositio vocis subditur, cum dicit: respondit Iesus, et
dixit etc., et primo exponit vocem prolatam; secundo ponit
contradictionem, ibi respondit ei turba; tertio subdit domini
responsionem, ibi dixit ergo eis Iesus. Circa primum duo facit.
Primo ponit causam vocis; secundo subdit eius significationem, ibi
nunc iudicium est mundi et cetera. Sciendum est circa primum, quod
quia dixerant Angelus locutus est ei Angelus autem loquitur alicui
revelando ad utilitatem eius qui loquitur, sicut patet Apoc. I, et
Ez. 1, ideo dominus, ostendens se non indigere alicuius vocis, seu
angelicae revelationis adminiculo, dicit non propter me, scilicet
instruendum, venit haec vox, sed propter vos. Nihil enim
significavit quod ipse ante nesciret, quia in ipso sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae Dei absconditi: Col. II, v. 3, ita ut
noverit omnia quae pater novit. Sed propter vos venit, scilicet
instruendos. In quo datur intelligi, quod multa dispensative circa
Christum propter nos facta sunt, non quod eis Christus indigeret;
Rom. XV, v. 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam
scripta sunt. Consequenter cum dicit nunc iudicium est mundi, ponit
vocis significationem, et primo ponit iudicium quo erat glorificandus;
secundo subdit iudicii effectum, ibi nunc princeps mundi huius
eiicietur foras, et tertio clarificationis modum, ibi et si ego
exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Dicit ergo nunc
iudicium est mundi. Sed si hoc est, quid ergo expectamus quod dominus
veniat iterum iudicaturus? Ad quod dicendum, quod iam venit ad
iudicandum iudicio discretionis, quo discerneret suos a non suis;
supra IX, 39: in iudicium ego in hunc mundum veni. Et de hoc
dicit nunc iudicium est mundi. Sed venturus est ad iudicandum iudicio
condemnationis, ad quod primo non venit; supra III, 17: non
enim misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut
salvetur mundus per ipsum. Vel dicendum, quod duplex est iudicium.
Unum quo condemnatur mundus, et de hoc non dicitur hic; aliud est
iudicium mundi quo iudicatur pro mundo, inquantum mundus a servitute
Diaboli liberatur. Hoc modo intelligitur illud Ps. XXXIV,
1: iudica, domine, nocentes me, expugna impugnantes me et cetera.
Et haec duo in idem redeunt: quia hoc ipso quod iudicatur pro mundo,
excluso Diabolo, discernuntur boni a malis. Effectus iudicii est
exclusio Diaboli, unde dicit nunc princeps huius mundi eiicietur
foras, per virtutem passionis Christi. Unde sua passio est eius
clarificatio, ut quasi per hoc exponat quod dicit et clarificabo,
inquantum scilicet princeps huius mundi eiicietur foras, quasi per
passionem victoriam de Diabolo habeat; I Io. III, 8: in hoc
apparuit filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. Sed circa hoc
dubitatur de tribus. Primo de hoc quod dicit Diabolum principem huius
mundi; ex quo Manichaei dicunt eum creatorem et dominum omnium
visibilium. Ad hoc dicendum, quod Diabolus dicitur princeps mundi
huius, non naturali dominio, sed usurpatione, inquantum homines
mundani, contempto vero domino, se sibi subdiderunt; II Cor.
IV, 4: Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium. Est ergo
princeps mundi huius, inquantum in mundanis hominibus principatur, ut
Augustinus dicit, qui toto orbe terrarum diffusi sunt. Nam nomen
mundi quandoque accipitur in malam partem pro hominibus mundum
amantibus, supra I, v. 10: mundus eum non cognovit; quandoque
autem in bonam pro bonis hominibus sic in mundo viventibus, ut tamen
eorum conversatio sit in caelis; II Cor. V, 19: Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi. Secundo dubitatur de hoc quod dicit
eiicietur foras. Nam si eiectus esset foras, non ita tentaret nunc
sicut ante tentabat, cum tamen tentare non desierit: non ergo eiectus
est. Ad quod dicendum est, secundum Augustinum, quod licet
Diabolus tentet homines qui desierunt esse de mundo, non tamen eo modo
tentat quo prius. Quia tunc tentabat et regnabat ab interiori, sed
postmodum ab exteriori tantum. Nam quamdiu homines sunt in peccato,
tunc regnat ab interiori, et tentat; Rom. VI, 12: non regnet
peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius.
Sic ergo eiectus est foras, quia effectus peccati in homine non est ab
interiori, sed ab exteriori. Tertio quaeritur de hoc quod dicit nunc
princeps huius mundi eiicietur foras: ex quo videtur sequi quod ante
passionem Christi non erat eiectus foras, et per consequens, cum tunc
eiiciatur foras quando homines liberantur a peccatis, quod Abraham,
Isaac, et alii veteris testamenti non fuerunt liberati a peccato. Ad
quod dicendum est, secundum Augustinum, quod ante passionem Christi
eiectus erat a singularibus personis, sed non a mundo, sicut post.
Nam illud quod tunc in paucissimis hominibus factum est, nunc in
multis magnisque populis Iudaeorum et gentium ad Christum conversis,
virtute passionis Christi factum esse dignoscitur. Vel dicendum quod
Diabolus eiicitur per hoc quod homines liberantur a peccato; sed ante
passionem Christi, omnes iusti liberati erant a peccato, sed non
totaliter, quia adhuc detinebantur ne introducerentur in regnum: et
quantum ad hoc in eis aliquid iuris habebat, quod tamen per passionem
Christi totaliter sublatum est, quando flammeus gladius amotus est,
quando dictum est homini: hodie mecum eris in Paradiso. Modus autem
passionis est per exaltationem, unde dicit et ego, si exaltatur fuero
a terra, omnia traham ad meipsum. Circa quod sciendum, quod
Chrysostomus utitur tali exemplo: quod si aliquis tyrannus, qui
consuevisset aliquos subditos opprimere, ferire, et in vincula
mittere, deinde ex eadem dementia etiam eum qui in nullo sibi subditur
eodem modo afficiat, ut in eumdem carcerem ducat, merito hoc etiam
aliorum qui subiiciebantur dominio privari debet: ita et Christus
contra Diabolum fecit. Diabolus enim propter peccatum primi
parentis, aliquod ius habebat in hominibus, unde poterat aliquo modo
iuste in eos saevire. Quia vero etiam in Christo, in quo nullum ius
habebat, similia tentare ausus est, dum eum tentator invasit in quem
non habebat quidquam, ut dicitur infra XIII, ideo dignum fuit ut
etiam dominio privaretur per mortem Christi. Et hoc est quod dicit si
exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Ubi primo
praemittit modum mortis; secundo Evangelista exponit quod dicit, ibi
hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus. Modus autem
mortis est per exaltationem in ligno crucis. Expositio autem est quod
in hoc signavit qua morte esset moriturus. Sciendum est autem, quod
duplici de causa dominus voluit mori morte crucis. Una quidem propter
mortis turpitudinem; Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus
eum. Unde et Augustinus dicit: ideo hoc modo dominus mori voluit,
ut hominem neque ipsa mortis turpitudo a perfectione iustitiae
repellat. Secundo, quia sic mors est per modum exaltationis: unde et
dominus dicit si exaltatus fuero. Quod quidem genus mortis conveniebat
fructui, causae et figurae passionis. Fructui quidem, quia per
passionem erat exaltandus. Phil. II, 8: factus est obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus exaltavit
illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Et ideo Ps.
XX, 14, dicebat: exaltare, domine, in virtute tua. Causae
vero passionis conveniebat dupliciter: quia et ex parte Daemonis, et
ex parte hominum. Ex parte quidem hominum, quia pro ipsorum salute
moriebatur; ipsi autem perierant, quia deiecti et demersi erant ad
terrena; Ps. XVI, 11: statuerunt oculos suos declinare in
terram. Voluit ergo mori exaltatus, ut corda nostra ad caelestia
elevaret. Sic enim ipse est via nostra in caelum. Ex parte vero
Daemonum, ut scilicet eos qui in aere principatum et potestatem
exercebant, ipse elevatus in aere conculcet. Figurae vero
conveniebat, quia dominus fieri praecepit serpentem aeneum in deserto,
ut habetur Num. XXI, 9. Supra III, 14: sicut Moyses
exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis et
cetera. Sic ergo exaltatus omnia traham, per caritatem, ad meipsum:
Ier. XXXI, 3: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi
te, miserans. In hoc etiam maxime apparet caritas Dei ad hominem,
inquantum pro ipsis mori dignatus est; Rom. V, 8: commendat Deus
suam caritatem in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus secundum
tempus, Christus pro nobis mortuus est. In hoc complevit quod sponsa
petit Cant. I, 3: trahe me post te, et curremus in odorem
unguentorum tuorum. Notandum est autem quod trahit pater, trahit et
filius; supra VI, 44: nemo potest venire ad me nisi pater, qui
misit me, traxerit eum. Ideo autem dicit hic omnia traham, ut
ostendat quod eadem est operatio utriusque. Dicit autem omnia, non
omnes quia non omnes trahuntur ad filium. Omnia, inquam traham,
idest animam et corpus. Vel omnia genera hominum, scilicet gentiles
et Iudaeos, servos et liberos, mares et feminas. Vel omnia
praedestinata ad salutem. Et notandum, quod hoc ipsum quod dicit
omnia trahere ad seipsum, est principem huius mundi foras eiicere: non
enim est conventio Christi ad Belial, nec lucis ad tenebras.
|
|