|
Posita promissione de glorificatione domini, et expositione vocis,
hic consequenter ponitur dubitatio turbae, ubi primo introducit
auctoritatem legis; secundo ex ea dubitationem movet, ibi et quomodo
tu dicis et cetera. Dicit ergo quantum ad primum respondit ei turba,
scilicet domino de sua morte loquenti, nos audivimus ex lege (lex hic
accipitur communiter pro tota Scriptura veteris testamenti) quod
Christus in aeternum manet. Et hoc potest ex multis locis veteris
testamenti haberi, et praecipue Is. c. IX, 7: multiplicabitur
eius imperium, et pacis non erit finis; Dan. VII, 14:
potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius
quod non corrumpetur. Et ex hac auctoritate duas dubitationes
formant: unam de facto, aliam de persona. De facto, cum dicunt
quomodo tu dicis: oportet exaltari filium hominis? Sed cum Christus
non dixerit oportet exaltari filium hominis, sed ego si exaltatus fuero
etc., quomodo Iudaei dicunt oportet exaltari filium hominis? Sed
dicendum, quod Iudaei iam assueti erant verbis domini, unde memoriter
tenuerunt quod dicebat se esse filium hominis. Ideo cum dixit: ego,
si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum, pro eodem
intellexerunt ac si dixisset: si filius hominis esset exaltatus, ut
Augustinus dicit. Vel dicendum, quod licet hic non fecerit mentionem
de filio hominis, tamen supra III, 14, hoc dixit: oportet,
inquam exaltari filium hominis. Sed videtur hoc quod ipsi dicunt
oportet exaltari filium hominis, in nullo contrariari ei quod dixerat
quod Christus manet in aeternum. Sed dicendum ad hoc, quod quia
dominus consueverat eis parabolice loqui, ideo multa eorum quae
dicebantur, intelligebant. Unde et hoc quod dominus dixit,
exaltationem in mortem crucis suspicati sunt; supra VIII, 28:
cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Vel
dicendum, quod hoc ideo intellexerunt, quia iam id facere cogitabant.
Unde eis verborum istorum intellectum non aperuit acumen scientiae,
sed simulata conscientia malitiae. Sed attende eorum malitiam, quia
non dicunt nos audivimus ex lege, quod Christus nihil patitur: nam in
multis locis de passione et resurrectione eius agitur, sicut illud
Is. LIII, 7: tamquam ovis ad occisionem ducetur, et illud
Ps. III, 6: ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi. Sed
dicunt quoniam Christus manet in aeternum. Cuius ratio est, quia in
hoc nulla fuisset contrarietas, cum immortalitati Christi ex passione
eius nullum factum fuisset impedimentum. Volebant enim ostendere eum
ideo non esse Christum, quoniam Christus manet in aeternum, ut
Chrysostomus dicit. De persona autem quaestionem movent, cum dicunt
quis est iste filius hominis? Hoc ideo quaerunt, quia Dan. VII,
13, dicitur: vidi, et ecce quasi filius hominis veniebat, et usque
ad antiquum dierum pervenit, quia per illum filium hominis
intelligebant Christum; quasi dicerent: dicis, quod oportet exaltari
filium hominis, et filius hominis, quem intelligimus Christum, manet
in aeternum, quis est ergo iste filius hominis? Si non manet in
aeternum, nec est Christus. In hoc autem reprehendenda est eorum
tarditas: quia adhuc dubitant post tot visa, tot audita, an ipse
esset Christus; Eccli. XXII, 9. Cum dormiente loquitur qui
narrat stulto sapientiam. Consequenter cum dicit dixit ergo eis Iesus
etc., satisfacit dominus eorum dubitationem aliqualiter, et primo
commendat bonum quod habebant; secundo hortatur eos ad profectum, ibi
ambulate dum lucem habetis; tertio admonitionem exponit dicens dum
lucem habetis, credite in lucem. Dixit ergo eis Iesus: adhuc
modicum lumen in vobis est. Quod quidem potest dupliciter legi. Uno
modo, secundum Augustinum, ut scilicet modicum sit adiectivum
determinans hoc quod dicit lumen, quasi dicat: quoddam lumen in vobis
est, inquantum recognoscitis quod Christus manet in aeternum. Haec
enim veritas quaedam est: omnis autem manifestatio veritatis est
quoddam lumen infusum a Deo. Sed tamen lumen istud quod est in
vobis, modicum est, quia, licet cognoscatis Christi aeternitatem,
eius tamen mortem et resurrectionem non creditis: in quo patet quod non
habetis fidem perfectam. Istis ergo convenit quod dictum est Petro,
Matth. XIV, 31: modicae fidei, quare dubitasti? Secundum
Chrysostomum vero dicitur adhuc modicum, scilicet tempus extat, quod
lumen in vobis est, idest ego, qui sum lumen; quasi diceret: parvo
tempore ego lux vobiscum sum; infra XVI, 16: modicum, et iam
non videbitis me. Et ideo consequenter exhortatur eos ad complementum
et profectum boni, et primo ponit suam exhortationem; secundo ostendit
periculum imminens, nisi proficiant, ibi qui ambulat in tenebris,
nescit quo vadat. Dicit ergo: dico quod modicum lumen habetis, tamen
dum illud habetis, ambulate; idest accedite et proficite, ut simul
cum aeternitate intelligatis moriturum Christum, et resurrecturum.
Et hoc secundum primam expositionem. Vel ambulate dum lucem habetis,
idest, dum vobiscum sum, proficite et satagite sic me habere ut
numquam perdatis; Ps. LXXXVIII, 16: domine, in lumine
vultus tui ambulabunt. Et hoc ne tenebrae, infidelitatis,
ignorantiae et perpetuae damnationis, vos comprehendant, et sic
ulterius procedere non possitis. Tunc enim homo comprehenditur
tenebris quando totaliter infidelitate demergitur: quod esset, si eo
modo credideritis Christi aeternitatem ut negetis in eo mortis
humilitatem; Iob III, 23: viro cui abscondita est via; ibid.
XXXVII, 19: omnes involvimur quippe tenebris. Periculum
imminens nisi proficiant, subdit dicens et qui ambulat in tenebris,
nescit quo vadat. Nam lumen, sive exterius sive interius, dirigit
hominem. Exterius quidem dirigit quantum ad exteriores actus
corporales, sed interius dirigit ipsam voluntatem. Qui ergo non
ambulat in luce, non perfecte credendo in Christum, sed ambulat in
tenebris, nescit quo vadat, idest, ad quem terminum dirigatur; Ps.
LXXXI, 5: nescierunt neque intellexerunt: in tenebris
ambulant. Quod quidem et ipsis Iudaeis contingit quia nesciunt quid
agant, sed, ut in tenebris ambulantes, putant quidem rectam incedere
viam, et unde Deo placere credunt magis displicent. Similiter et
haeretici errantes, unde mereri credunt lumen veritatis et gratiae,
privari potius demerentur; Prov. XIV, 12: est via quae videtur
homini recta; novissima autem eius deducunt ad mortem. Consequenter
cum dicit dum lucem habetis, credite in lucem, exponit quod dixit,
scilicet quid sit ambulare: et hoc dupliciter, secundum duas
praemissas expositiones. Primo, secundum primam, dum lucem habetis,
idest, dum aliquid habetis de notitia et lumine veritatis, credite in
lucem, idest in veritatem perfectam, ut filii lucis sitis, idest, ut
renascamini veritati; I Thess. V, 6: non sumus noctis neque
tenebrarum: igitur non dormiamus. Vel, secundum aliam expositionem,
dum lucem habetis, idest me qui sum lux: supra I, 9: erat lux vera
quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, credite in
lucem, idest in me, hoc est, proficite in cognitione mea: ut filii
lucis sitis, quia ex hoc quod creditis in me, eritis filii Dei;
supra I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui
credunt in nomine eius. Hic Evangelista narrat factum quod fecit
Iesus, scilicet quod abscondit se. Sed cum supra VIII, 59
legerimus, Christum hoc idem fecisse, in promptu est ratio, quia
tulerunt lapides, ut iacerent in eum; sed hic suae absconsionis nulla
ratio assignatur, ut cum nec lapides levarent, nec eum blasphemarent:
quare ergo abscondit se? Ad quod dicendum, quod dominus scrutans
eorum corda, cognovit furorem et malitiam eorum, quam iam conceperant
de eo occidendo. Unde volens eos praevenire, non expectavit ut in
opus exirent, sed abscondendo se, eorum invidiam et iracundiam
mitigavit. In quo nobis dedit exemplum, ut cum de aliquorum malitia
nobis constat, iam antequam patrare opere tentent, fugere debemus.
Nihilominus tamen dominus ostendit facto quod dixit verbo. Dixerat
enim: ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant,
has tenebras cuiusmodi sint, insinuavit per suam absconsionem; Is.
VIII, 17: expectabo eum qui abscondit se a domo Iacob.
|
|