|
Supra Evangelista tractavit multipliciter de gloria Christi, ex qua
Iudaei ex invidia commoti sunt ad occidendum eum; hic agit de alia
occasione passionis eius, scilicet de infidelitate Iudaeorum, et
primo tangitur eorum infidelitas; secundo ipsa reprehenditur a domino,
ibi Iesus autem clamavit et cetera. Circa primum duo facit. Primo
reprehendit infidelitatem omnino non credentium; secundo infidelitatem
eorum qui credebant, tamen in occulto, ibi verumtamen et ex
principibus multi crediderunt in eum. Circa primum duo facit. Primo
proponit eorum mirabilem infidelitatis duritiam; secundo ne credatur
irrationabiliter vel fortuito factum, inducit prophetiam, ibi ut sermo
Isaiae prophetae impleretur. Dicit ergo Evangelista, quasi
admirans: dictum est, quod dominus multa signa fecit, puta quod aquam
mutavit in vinum, supra II, quod paralyticum curavit, supra V,
quod illuminavit caecum, supra IX, quod resuscitavit mortuum, supra
XI: et tamen cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant in
eum. Consueverunt ergo dicere: quod signum ostendis nobis, ut
credamus tibi? Sed ecce quod Evangelista dicit cum tanta signa
fecisset coram eis, non credebant in eum; infra XV, 24: si opera
non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.
Unde non poterant dicere illud Ps. LXXIII, 9: signa nostra
non vidimus. Consequenter cum dicit ut sermo Isaiae prophetae
impleretur, introducuntur ad hoc testimonia prophetarum, et primo
introducuntur prophetiae; secundo ostenditur quod de Christo
loquuntur, ibi haec dicit Isaias et cetera. Circa primum duo facit.
Primo inducit prophetiam praedicentem eorum infidelitatem; secundo
subdit prophetiam praedicentem infidelitatis causam, ibi propterea non
poterant credere. Dicit ergo: dico quod non credebant in eum, ut
sermo Isaiae prophetae impleretur ubi sciendum est, quod ly ut in
sacra Scriptura quandoque accipitur causaliter, sicut illud supra X,
10: ego veni ut vitam habeant, quandoque autem tenetur consecutive,
et significat eventum futurum: et sic accipitur hic. Non enim ideo
non credebant quia praedixerat Isaias, sed quia non erant credituri,
ideo praedixit: unde ex non credentibus sermo Isaiae impletur; Lc.
ult., 44: necesse est impleri omnia quae scripta sunt; Matth.
V, 18: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia
fiant. Sed si necesse erat ut impleretur sermo Isaiae, videtur quod
Iudaei sint excusabiles de eo quod non crediderunt: non enim poterant
facere contra prophetiam. Responsio. Dicendum, quod sic prophetatum
erat, ut eorum arbitrio uterentur. Deus enim futurorum praescius
eorum infidelitatem per prophetiam praedixit, non fecit: non enim
propterea Deus quemquam ad peccandum cogit, quia futura hominum
peccata iam novit. Illud ergo peccatum quod Iudaei fecerunt,
dominus, quem nihil latet, facturos eos praedixit. Quid autem
propheta dicat, subiungit dicens domine quis credidit auditui nostro,
et brachium domini cui revelatum est? Ubi sciendum est, quod duplex
est modus credendi. Aliquando quidem per instructionem alterius; et
hic est communis modus credendi; Rom. X, 17: fides ex auditu,
auditus autem per verbum Christi. Aliquando autem per revelationem
divinam; et hic est singularis modus, de quo apostolus dicit: neque
ab homine didici illud, neque accepi, sed per revelationem Iesu
Christi. Is. LIII, 1 ergo praedixit quidem credentium
raritatem, dicens domine, quis credidit auditui nostro? Et primo
quantum ad modum communem, qui est per instructionem, cum dicit quis
credidit auditui nostro? Quod quidem habetur loc. cit., et potest
dupliciter intelligi. Uno modo ut sit sensus: quis credidit auditui
nostro? Quod scilicet nos audivimus a te; Abd. 1: auditum
audivimus a domino exercituum et cetera. Ps. LXXXIV, 9:
audiam quid loquatur in me dominus Deus. Quasi dicant: nos audivimus
a te; sed domine, quis credet nobis quae de nativitate et passione tua
te loquente audivimus? Unde et totum illud capitulum Isaiae loquitur
de his. Dicit autem prophetas audire ut insinuet modum illuminationis
prophetarum. Nam per visum accipit homo cognitionem immediate de re
visa, sed per auditum non habetur immediate cognitio a re visa, sed ab
aliquo signo illius rei. Quia ergo prophetae non immediate videbant
essentiam divinam, sed quaedam signa divinorum, ideo dicit eos
audire. Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini,
in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum; quasi per
quaedam signa. Filius autem aeternaliter videt ipsam divinam
essentiam; supra I, 18: Deum nemo vidit unquam: unigenitus
filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Quis ergo credidit
auditui nostro? Idest, quis credidit his quae audivimus et
narravimus? Is. XXI, 10: quae audivi a domino exercituum Deo
Israel, annuntiavi vobis. Alio modo. Quis credidit auditui
nostro? Idest, his quae a nobis audiunt; Ez. XXXIII, 31:
audiunt sermones meos ex ore tuo, et non faciunt eos: quia in canticum
oris sui vertunt illos. Quantum autem ad modum singularem, qui est
per revelationem, dicit et brachium domini cui revelatum est?
Brachium dicitur filius, per quem pater omnia operatur, sicut
brachium hominis dicitur per quod homo operatur. Et si homo solo verbo
interiori operaretur, tunc verbum eius posset dici brachium suum. Sic
ergo dicitur brachium Dei, non quod Deus pater figura determinetur
carnis humanae, et brachium habeat corporale; sed quia per ipsum omnia
facta sunt: supra II, v. 3. Et Iob XL, 4: si habes
brachium sicut Deus, et si voce simili tonas? Lc. I, 51: fecit
potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui.
Notandum ergo, quod ex hoc verbo occasionem sumpsit erroris sui
Sabellius, dicens, eamdem personam esse patris et filii: et Arius
dicens, filium esse patre minorem. Non enim duae personae, sed una
est homo et brachium eius; nec brachium homini aequale dici potest.
Ad quod dicendum est, quod in talibus non est sufficiens similitudo:
nam ea quae in creaturis sunt, non perfecte repraesentant ea quae sunt
in Deo. Unde Dionysius dicit quod symbolica theologia non est
argumentativa. Non ergo dicitur brachium filius quasi eiusdem personae
cum patre sit vel minor eo, sed quia per eum omnia operatur. Dicit
ergo et brachium domini cui revelatum est? Quasi dicat, paucis,
scilicet ipsis apostolis; I Cor. c. II, 10: nobis autem
revelavit Deus per spiritum suum. Consequenter cum dicit propterea
non poterant credere, ponit prophetiam praedicentem infidelitatis
causam. Et si intendamus haec verba Evangelistae, videntur quidem
secundum superficiem litterae habere obscurum intellectum. Et primo,
quia si dicatur quod propterea non poterant credere, quia hoc dixit
Isaias, videntur Iudaei excusabiles esse. Quod enim peccatum est
hominis non facientis quod non potest facere? Et, quod gravius est,
in Deum culpa retorquetur, quod excaecavit oculos eorum. Tolerabile
autem esset, si hoc de Diabolo diceretur, quia, ut dicitur II
Cor. IV, 4: Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium.
Sed hic dicitur de domino nostro. Nam Is. VI, 1, dicit: vidi
dominum sedentem super solium excelsum. Et sequitur: excaeca cor
populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude; ne forte
videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat,
et convertatur et sanem eum. Sed ad evidentiam huius, primo,
exponamus hoc quod dicit propterea non poterant credere. Ubi
sciendum, quod aliquid dicitur impossibile vel necessarium dupliciter:
absolute scilicet, et ex suppositione. Absolute quidem, sicut
impossibile est hominem esse asinum; ex suppositione vero, sicut
impossibile est me esse extra domum, dum intus in ea sedeo. Secundum
hoc ergo dicendum, quod homo excusatur, si non facit ea quae absolute
sunt sibi impossibilia: sed si non facit ea si qua sunt sibi
impossibilia ex suppositione, non excusatur. Sicut si detur quod
aliquis habeat malam voluntatem omnino furandi, et dicat impossibile
sibi esse non peccare quamdiu voluntatem obstinatam illam habeat, non
excusatur; quia huiusmodi impossibilitas non est simpliciter, sed ex
suppositione: potest enim voluntatem malam disponere. Dicit ergo
propterea non poterant credere, quia scilicet habent voluntatem
obscuratam in sua malitia; Ier. XIII, 23: quomodo scilicet
potest Aethiops mutare pellem suam, et pardus varietates suas; et vos
poteritis bene facere, cum didiceritis malum; Matth. XII, 34:
quomodo potestis bona facere, cum sitis mali? Et simile est sicut si
dicerem de aliquo: ego nullo modo possum eum diligere; sed habeo eum
odio. Quantum ad secundum, sciendum, quod excaecatio et induratio
Dei non intelligitur quasi Deus immittat malitiam vel ad peccandum
impellat, sed per hoc quod non infundat gratiam: quam quidem gratiam
infundit ex sua misericordia; sed causa huius quod non infundit, est
ex parte nostra, inquantum scilicet in nobis est aliquid gratiae
divinae repugnans. Nam ipse, quantum in se est, illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum: supra I, 9; I Tim. II, 4:
vult omnes homines salvos fieri. Sed quia nos a Deo recedimus, ideo
gratiam suam nobis subtrahit; Oseae IV, 6: quia tu scientiam
repulisti, repellam te; ibid. XIII, 9: perditio tua, Israel
ex te: tantummodo in me auxilium tuum. Et est simile sicut si alius
clausisset fenestram domus, et diceretur ei: tu non potes videre,
quia privaris lumine solis. Sed hoc non esset ex defectu solis, sed
quia ipse sibi lumen solare interclusisset. Et similiter hic dicitur
quod non poterant credere, quia Deus excaecavit eos: quia scilicet
ipsi causam praestiterant ut excaecarentur, secundum illud Sap.
II, 21: excaecavit illos malitia eorum. His ergo visis,
consideranda sunt verba prophetiae huius, quae quidem habentur Is.
VI, 10, non secundum eadem verba, sed secundum eamdem
sententiam. In his ergo verbis tria continentur. Primo Iudaeorum
induratio et excaecatio; secundo utriusque effectus, ibi ut non
videant; tertio finis, ibi et convertantur, et sanem eos. Circa
primum considerandum est, quod dominus inducebat ad fidem dupliciter:
scilicet miraculis et doctrina, unde utrumque eis improperat dicens:
si opera non fecissem in eis quae nullus alius fecit, peccatum non
haberent. Et iterum: si non venissem, et non loquutus fuissem eis,
peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato
suo. Utrumque enim contempserunt. In quantum ergo Christi miracula
non attendebant diligentia debita, dicit excaecavit oculos eorum,
scilicet cordis: de quibus habetur Eph. I, 18: illuminatos
oculos cordis vestri; si per intellectum considerarent quod talia
miracula fieri non poterant nisi virtute divina: Is. XLII,
20: qui vides multa, nonne consideras? Et iterum ibid. 19:
quis caecus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos
misi? Quia quantum ad doctrinam Christi non movebantur, subdit et
induravit cor eorum. Videtur enim durissimum quod forti calore non
resolvitur, et divina percussione non conteritur. Verba autem
Christi sunt quasi ignis, et sicut malleus conterens petras, ut
dicitur Ier. XXIII, 29. Ignis quidem, quia inflammant per
caritatem; malleus autem, quia terrent per comminationem, et
confringunt per manifestissimam veritatem. Et tamen verbum Christi
cor Iudaeorum non attendebat. Unde patet quod fuit induratum; Iob
XLI: cor eius indurabitur quasi malleatoris incus; Rom. IX,
18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Effectus autem
excaecationis ponitur cum dicit ut non videant oculis, scilicet
spiritualibus, intelligendo Christi divinitatem; Ps. CXIII,
5: oculos habent, et non videbunt. E contra dicitur Lc. X,
23: beati oculi qui vident quae vos videtis. Effectus indurationis
ponitur cum dicit contra nec intelligant corde: ut subintelligatur, ut
non intelligant corde; Iob IV, 20: et quia nullus intelligit,
in aeternum peribit; Ps. XXXV, 4: noluit intelligere, ut bene
ageret. Est autem hic advertendum, quod ly ut non ponitur hic
causaliter, sed consecutive. Finis autem excaecationis et
indurationis ponitur consequenter, cum dicit et convertantur et sanem
eos. Et potest intelligi dupliciter, ut Augustinus dicit in libro de
quaestionibus Evangel. Uno modo, ut repetatur haec dictio non, ut
sit sensus: et non convertantur, et non sanem eos. Via enim
salvationis a peccato est conversio ad Deum; Thren. c. V, 21:
converte nos, domine, ad te, et convertemur, et statim subditur:
innova dies nostros sicut a principio. Illis autem qui indignos se
praestiterunt, quibus remitterentur peccata, non praestat Deus
beneficia, quibus convertantur et sanentur, sicut patet de omnibus non
approbatis. Alio modo potest intelligi, ut non reiteretur haec dictio
non, ut sit sensus: ideo excaecati sunt et indurati ut ad tempus nec
viderent nec intelligerent; et sic non videntes et non intelligentes,
idest non credentes in Christum, eum occiderent, et postmodum
compuncti converterentur et sanarentur. Permittit enim aliquos
quandoque cadere in peccatum, ut humiliati ad iustitiam firmius
resurgant. Et utraque expositio locum habet in diversis Iudaeis.
Prima quidem in illis qui in sua incredulitate finaliter permanserunt:
secunda vero in illis qui post Christi passionem sunt ad Christum
conversi, qui scilicet compuncti corde ex verbis Petri, dixerunt
apostolis: quid faciemus, viri fratres? Ut dicitur Act. II,
37. Deinde cum dicit haec dixit Isaias etc., ostendit praedicta
ad propositum pertinere; unde dicit haec dixit Isaias quando vidit
gloriam Dei. Simul enim vidit gloriam Dei et excaecationem
Iudaeorum, ut patet Is. c. VI: ubi primo dicitur: vidi dominum
sedentem super solium excelsum, et postea subditur: excaeca cor populi
huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude: ne forte videat
oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et
convertatur et sanem eum. Et quia quod viderat conveniens erat ut
testaretur, ut dicitur I Io. c. I, ideo sequitur et locutus est
de eo, scilicet de Christo, cuius gloriam vidit; secundum illud
Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent; Rom.
I, 2: quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
de filio suo. Circa prima duo quae hic tanguntur, cavendus est error
Arianorum, qui dicunt solum patrem invisibilem omni creaturae, filium
autem visum fuisse in visionibus veteris testamenti. Sed cum dicatur
infra XIV, 9: qui videt me, videt et patrem meum, manifestum est
quod uno et eodem modo est filius visibilis ut pater. Videns ergo
Isaias gloriam filii, vidit et gloriam patris; immo totius
Trinitatis, quae est unus Deus sedens super solium excelsum, cui
Seraphim proclamant: sanctus, sanctus, sanctus. Non autem ita quod
Isaias essentiam Trinitatis viderit, sed imaginaria visione, cum
intelligentia, quaedam signa maiestatis expressit, secundum illud
Num. c. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, per
somnium aut in visione loquar ad eum. Per illud vero quod secundo
dicitur et locutus est de eo, excluditur error Manichaeorum, qui
dixerunt nullas prophetias in veteri testamento praecessisse de
Christo, ut Augustinus narrat in Lib. contra Faustum, et
Theodorum Mopsuestenum, qui dixit omnes prophetias veteris testamenti
esse de aliquo negotio dictas, per quamdam tamen appropriationem esse
adductas ab apostolis et Evangelistis ad ministerium Christi: sicut
ea quae dicunt in uno facto, possunt adaptari ad aliud factum. Omnia
autem excluduntur per hoc quod dicitur et locutus est de eo, de me
sicut de Moyse, supra V, 46, dixit Christus: de me enim ille
scripsit.
|
|