|
Supra Evangelista exposuit defectum omnino non credentium; hic
exponit defectum credentium in occulto, qui pusillanimes erant, et
primo proponit eorum dignitatem; secundo ostendit eorum defectum, ibi
sed propter Pharisaeos non confitebantur; tertio insinuat defectus
radicem, ibi dilexerunt enim magis gloriam hominum quam gloriam Dei.
Dignitas autem eorum qui in occulto credebant magna est, quia
principes; et quantum ad hoc dicit verumtamen et ex principibus multi
crediderunt in eum. Quasi dicat: dixi, quod cum tanta signa fecisset
coram eis, non credebant in eum; quod quidem verum est pro maiori
parte, non tamen quin aliqui in eum crederent, quia ex principibus,
scilicet populi, multi crediderunt in eum; quorum unus fuit
Nicodemus, qui venit ad Iesum nocte, ut dicitur supra III. Sic
impletur quod in Ps. XLVI, 10 dicitur: principes populorum
congregati sunt cum Deo Abraham. Sic etiam falsum ostenditur quod
Pharisaei dixerunt supra VII, 48: numquid ex principibus aliquis
credit in eum, aut ex Pharisaeis? Defectus horum principum est
pusillanimitas, unde dicit sed propter Pharisaeos non confitebantur:
ut enim supra IX, v. 22 dictum est, Pharisaei conspiraverunt,
ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Licet
crederent corde, non tamen confitebantur ore. Sed eorum fides
insufficiens erat, quia, ut dicitur Rom. X, 10, corde creditur
ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem; Lc. IX, 26: qui
erubuerit me et meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Radix
autem defectus istorum est inanis gloria; unde sequitur dilexerunt enim
gloriam hominum magis quam gloriam Dei: ex hoc enim quod publice
confitebantur, amittebant gloriam hominum; sed ex hoc consequebantur
gloriam Dei. Isti autem magis elegerunt privari gloria Dei,
nolentes publice confiteri, quam gloria hominum, cupientes in mundanis
gloriari. Supra V, 44: quomodo potestis credere qui gloriam ab
invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis?
Galat. I, 10: si adhuc hominibus placerem, servus Christi non
essem. Hic ostendit quomodo Christus Iudaeorum infidelitatem
redarguit, et primo ostendit credendi debitum; secundo subdit fidei
fructum, ibi ego lux in mundum veni etc.; tertio comminatur
infidelibus supplicium ibi et si quis audierit verba mea, et non
custodierit, ego non iudico eum et cetera. Quia autem fidei succedit
visio, ideo circa primum primo agit de fide; secundo de visione, ibi
qui videt me, videt eum qui misit me. Quantum ad primum dicit Iesus
autem clamavit, et propter magnitudinem dicendorum, et propter
libertatem animi ad redarguendum peccata: Is. LVIII, 1:
clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo
meo scelera eorum. Et dixit: qui credit in me, non credit in me,
sed in eum qui misit me, quod quidem videtur contradictionem
implicare, dicit enim: qui credit in me, non credit in me. Ad cuius
intellectum sciendum est primo, secundum Augustinum, hoc esse dictum
a domino ad distinguendum in se naturam divinam et naturam humanam.
Cum enim proprium obiectum fidei sit Deus, possumus quidem credere
creaturam esse, sed non debemus credere in creaturam, sed in Deum
solum. In Christo autem est natura creata, et natura increata.
Requiritur ergo ad fidei veritatem ut fides nostra tendat in
Christum, quantum ad naturam increatam; et secundum hoc dicit qui
credit in me, scilicet in personam, non credit in me, secundum quod
homo, sed in eum qui me misit, idest in me secundum quod sum missus a
patre; supra VII, 16: mea doctrina non est mea, sed eius qui
misit me. Secundum Chrysostomum vero notandum est, quod dominus
dicit hoc ad insinuandum eius originem tantum. Et est similis modus
loquendi, sicut si aliquis hauriens de aqua fluminis dicat: ista aqua
non est fluminis, sed est fontis: non est quidem fluminis originalis
et cetera. Sic ergo dominus dicit qui credit in me, non credit in
me, sed in eum qui misit me; quasi dicat: non sum principium mei
ipsius, sed divinitas est mihi ab alio, idest a patre: unde qui
credit in me, non credit in me, nisi in quantum sum a patre.
Consequenter cum dicit et qui videt me, videt eum qui misit me, agit
de visione. Circa quod sciendum est, quod sicut pater misit filium ad
convertendum Iudaeos, ita et Christus misit discipulos suos: infra
XX, v. 21: sicut misit me pater, et ego mitto vos. Nullus
autem discipulorum ausus fuit dicere, nec debuit, quod crederetur in
eum; quamvis dicere potuisset quod crederetur ei. Quia hoc non
potuisset esse sine hoc quod derogaret mittenti, quia si crederent in
discipulum desinerent credere in magistrum. Possent ergo Iudaei
dicere, quod eodem modo, cum sis missus a patre, qui credit in te,
desinit credere in patrem. Et ideo dominus contra hoc ostendit quod
qui non credit in eum, non credit in patrem: et hoc est quod dicit qui
videt me, videt eum qui misit me. Visio hic dicitur non corporalis
intuitus, sed veri consideratio, quae est per intellectum. Ideo
autem qui videt filium, videt et patrem, quia est in eo per essentiae
unitatem. Dicitur enim aliquid videri in aliquo, vel quia sunt idem,
vel omnino conformes. Pater autem et filius sunt idem in natura, et
omnino conformes: quia filius est imago patris in nullo dissimilis;
Col. I, 15: qui est imago invisibilis Dei; Hebr. I, 3:
qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius. Et ideo,
sicut credit in patrem, ita et in me; infra c. XIV, 9:
Philippe, qui videt me, videt et patrem. Non credis quia ego in
patre, et pater in me est? Quasi dicat: ista est ratio quare qui
videt me videt et patrem, quia pater in me est, et ego in eo. Sic
ergo apparet fidei debitum, ut scilicet fides tendat in Christum
inquantum Deus, sicut ut in patrem. Fructum autem fidei consequenter
ostendit: et primo ostendit suam dignitatem et virtutem, cum dicit ego
lux in mundum veni. Quomodo Christus sit lux, expositum est supra
I, 9: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem: et VIII,
12: ego sum lux mundi. In hoc etiam ostendit se habere divinam
naturam. Esse enim lucem est proprium Dei, alia vero sunt lucentia,
idest participantia lucem; sed Deus lux est per essentiam; I Io.
I, 5: Deus lux est, et tenebrae non sunt in eo ullae. Sed quia,
I ad Tim. VI, 16 dicitur, quod lucem habitat inaccessibilem,
quam nemo hominum videt, non poteramus accedere ad eum: et ideo
oportuit quod ipse ad nos veniret. Et hoc est quod subdit in mundum
veni; scilicet, ego sum lux inaccessibilis, qui ab errore eripio, et
intellectuales tenebras solvo. Infra XVI, 28: exivi a patre et
veni in mundum; supra I, 11: in propria venit et cetera. Licet
apostoli dicantur lux, Matth. V, v. 14: vos estis lux mundi,
non tamen ea ratione qua Christus: ipsi enim sunt lux illuminata;
quamvis aliquo modo, scilicet ministerio, illuminantes essent. Nec
alicui apostolorum convenit dicere ego lux in mundum veni: quia,
quando in mundum venerunt, adhuc tenebrae erant, et non lux: quia,
ut dicitur Iob XXXVII, 19, omnes involvimur tenebris.
Secundo subdit dicens ut omnis qui credit in me, in tenebris non
maneat. Illuminatio ergo est effectus fidei; supra VIII, 12:
ut omnis qui credit in me, non ambulet in tenebris. In tenebris non
maneat, scilicet ignorantiae, infidelitatis, et damnationis
perpetuae: per quod patet quod omnes nascuntur in tenebris culpae;
Eph. V, v. 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
domino. Item in tenebris ignorantiae; Iob III, 23: viro cui
abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Et tandem nisi
convertantur ad Christum, deducentur ad tenebras damnationis
perpetuae. Qui ergo non credit in me, in tenebris manet; supra c.
III, 36: qui incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira
Dei manet super eum. Supplicium autem infidelium insinuat dicens et
si quis audierit verba mea, et non custodierit; ego non iudico eum:
quod incurrent per iudicii condemnationem. Et primo proponit
dilationem iudicii; secundo pronuntiat ipsum iudicium futurum esse,
ibi qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum;
tertio ostendit dilationis causam, ibi sermo quem locutus sum, ille
iudicabit eum novissimo die. Circa primum duo facit. Primo proponit
iudicii dilationem; secundo assignat dilationis rationem. Dicit ergo
quantum ad primum et si quis audierit verba mea, et non custodierit,
ego non iudico eum. Notandum ergo, quod illi beatificantur qui
audiunt verbum Dei et custodiunt illud, credendo interius in corde,
et exequendo exterius in opere. Qui vero audiunt istud et custodire
non satagunt, magis rei ex hoc efficiuntur; Rom. II, 13: non
enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis
iustificabuntur; et Iac. I, 22: estote factores, et non
auditores tantum. Et ideo si quis audierit verba mea, et non
custodierit, ego non iudico eum. Sed hoc videtur contrarium ei quod
dicitur supra V, 22: pater omne iudicium dedit filio: et ideo
intelligendum est non iudico eum, scilicet modo. Potuisset enim sibi
ad infirmitatem putari, si qui ipsum contemnunt, illos dimittit; et
ideo dicit, quod huiusmodi iudicabuntur, sed non modo: nam, ut
dicitur Eccle. XII, 14, omnia quae fecit Deus, adducet in
iudicium; et Iob XIX, 29: fugite a facie iniquitatis, quoniam
ultor iniquitatis est gladius, et scitote esse iudicium. Causam vero
dubitationis dilationis subdit dicens non veni ut iudicem mundum, sed
ut salvificem mundum. Duplex enim est adventus filii Dei: unus quo
venit ut salvator; alius quo venit ut iudex. Sed cum omnes essent in
peccatis, si primo venisset ut iudex, nullum salvasset, quia omnes
eramus filii irae: et ideo oportuit ut veniret primo ad salvandum
credentes, et postmodum ad iudicandum et fideles et peccatores. Et
hoc est quod dicit: ideo scilicet non iudico eum modo, quia non veni,
scilicet in primo adventu, ut iudicem mundum, sed ut salvificem
mundum; supra III, 17: non enim misit Deus filium suum in
mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Consequenter cum dicit qui spernit me, et non accipit verba mea,
habet qui iudicet eum, praenuntiat iudicium futurum; quasi dicat:
licet qui verba mea non custodiunt, non iudicentur modo, tamen non
evadent impunes, quicumque sint illi, quia qui spernit me, et non
accipit verba mea, credendo et opere implendo, habet qui iudicet eum.
Cuius ratio est, quia si non accipit verba eius, contemnit dictum
Dei, cuius ipse est verbum, sicut qui non obedit mandato domini sui.
Iob XIX, 29: fugite a facie iniquitatis, quoniam ultor
iniquitatis est gladius, et scitote esse iudicium; Eccle. XII,
v. 14: cuncta quae fecit Deus adducet in iudicium pro omni errato;
Is. XXXIII, 1: vae qui spernis, nonne et ipse sperneris? I
Reg. c. II, 30: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Consequenter cum dicit sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in
novissimo die, assignat causam dilationis iudicii, et primo ponitur
causa dilationis iudicii; secundo assignatur sufficientia ipsius
causae, ibi quia ego ex meipso non sum locutus. Dicit ergo: dico
quod qui est huiusmodi, habet qui iudicet eum. Quis autem hic erit?
Sermo, inquit, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo
die. Quod tantum valet, ut dicit Augustinus, ac si dixisset: ego
iudicabo eum in novissimo die. Seipsum quippe Christus expressit in
suo sermone, seipsum annuntiavit. Ipse ergo est sermo quem locutus
est: quia de se locutus est; supra VIII, 14: et si ego
testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio
unde veni et quo vado. Quasi dicat: hoc ipsum quod locutus sum eis,
et tamen contempserunt, iudicabit eos. Act. c. X, 42: hic est
qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum: huic omnes
prophetae testimonium perhibent. Sufficientiam autem causae ostendit,
dicens quia ex meipso non sum locutus, et primo ostendit eam ex origine
sermonis; secundo ex dignitate ipsius, ibi et scio quia mandatum eius
vita aeterna est. Circa primum duo facit. Primo excludit
falsitatem; secundo adstruit veritatem. Falsitas quidem est quod
filius aliquid operetur vel loquatur vel sit a seipso tantum et non ab
alio: hoc enim esset ponere quod filius non sit a patre. Et hoc est
quod dicit: ideo dico, quod verbum quod ego locutus sum, iudicabit
eos, quia ego ex meipso non sum locutus; supra V, 19: non potest
filius a se facere quidquam; et infra XIV, 10: a meipso non
loquor. Idem autem est ex meipso non sum locutus, quod ego non ex me
sum natus, sed ex patre, quasi dicat: iudicabo eum in novissimo die,
in forma servi apparens; supra V, 27: potestatem dedit ei iudicium
facere, quia filius hominis est. Sed tamen non iudicabo ex potestate
humana, quia scilicet filius sum hominis, sed ex potestate divina,
quia sum filius Dei. Non ergo iudicabo ex meipso, sed ex patre, ex
quo virtutem iudicandi habeo. Veritatem astruit, dicens sed qui misit
me pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Ex
quibus quidem verbis, nisi pie intelligantur, patet locus duplici
errori. Primo quidem, quia mandans maior est eo cui mandat: filio
ergo maior est pater. Deinde, quia illud quod datur alicui, non
habebatur ab eo antequam sibi daretur; et per consequens nesciebat
illud. Si ergo pater dat mandatum filio, sequitur quod filius
quandoque illud non habuerit, et per consequens ignoraverit: ergo est
ei aliquid additum. Non igitur filius eius est verus Deus. Ad quod
sciendum est, quod omnia mandata divina sunt in mente patris, cum ipsa
mandata nihil aliud sint quam rationes agendorum. Sicut ergo in mente
patris sunt rationes omnium creaturarum quae a Deo producuntur, quas
ideas vocamus, ita et in ea sunt rationes omnium per nos agendorum.
Sicut ergo a patre derivantur in filium, qui est sapientia patris,
rationes omnium rerum, ita et rationes omnium agendorum. Sic ergo
dicit filius: sed qui misit me pater, ipse mihi dedit, inquantum
Deus, mandatum, idest per aeternam generationem communicavit, quid
dicam, interius, et quid loquar, exterius: sicut etiam nostrum
verbum (si vera fateri volumus) ea profert quae suggerit mens.
Chrysostomus autem haec omnia, scilicet si quis audierit verba mea,
et non custodierit, ego non iudico eum etc., aliter exponit, et
planius; ut dicatur si quis audierit verba mea, et non custodierit,
non iudico eum. Dupliciter enim potest dici aliquis aliquem
condemnare: vel sicut iudex, vel sicut causa condemnationis.
Homicidam enim condemnat ad suspendium et iudex qui profert
sententiam, et ipsum homicidium perpetratum quod est causa suae
condemnationis. Dicit ergo ego non iudico eum, idest, non sum causa
suae condemnationis, sed ipse; Oseae XIII, 9: perditio tua,
Israel, ex te (scilicet est); tantummodo in me auxilium tuum. Et
hoc ideo, quia non veni ut iudicem mundum, idest, non sum missus ad
condemnandum, sed ad salvandum. Sed numquid talis non iudicabitur?
Immo, quia qui spernit me et non accepit verba mea habet qui iudicet
eum. Quis autem sit iste qui iudicat, ostendit dicens sermo quem
locutus sum, auditus a nobis, qui stabit in ordine accusatoris, ille
iudicabit eum in novissimo die; infra XV, 22: si non venissem,
et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent; nunc autem
excusationem non habent de peccato suo. Quod autem sermo quem locutus
est, iudicabit eos, ostendit dicens quia ego ex meipso non sum
locutus. Quod quidem non ponitur causaliter, sed quasi materialiter,
ut sit sensus: dicis, quod sermo tuus iudicabit eum; sed quis est
iste sermo? Ille scilicet quem dixi quia ego ex meipso non sum
locutus, idest, quem ego locutus sum a patre, et ea quae mihi dedit
ut dicerem et loquerer: alias si fuissem locutus contrarium patri, vel
quae ab eo non habuerim, et non credidissent mihi, excusationem
haberent; sed quia sic locutus sum, certum est quod non solum me, sed
etiam patrem meum contempserunt. Et secundum hanc expositionem, hoc
quod dixit qui misit me pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et
quid loquar, ostendit sufficientiam causae ex parte dignitatis ipsius
sermonis. Et primo ponitur eius dignitas, secundo concluditur ipsius
sermonis executio. Dignitas quidem, cum dicit et scio, quia mandatum
eius est, inquam, vita aeterna; I Io. ult., 20: hic est verus
Deus, et vita aeterna. Ipse enim filius est mandatum patris. Vel
est vita aeterna, idest ducens in vitam aeternam; Matth. XIX,
17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Quia ergo pater dedit
mihi mandatum, quod quidem mandatum est vita aeterna, ego autem ad hoc
veni ut homines ducam in vitam aeternam: ideo mandatum patris per omnia
exequor. Et hoc est quod dicit quae ergo ego loquor; sicut dixit mihi
pater, sic loquor. Quod, secundum Chrysostomum, planum est, ut
sit sensus: quae ego loquor, exterius praedicando, sicut dixit mihi
pater, sic loquor, idest, inquantum accepi notitiam ab eo: ut
intelligantur de Christo secundum quod homo. Sed si intelligantur,
secundum Augustinum, de Christo secundum quod filius Dei: quomodo
dicit ei pater, cum ipse sit verbum? Ad quod dicendum, quod non ita
dixit ei quasi per verba locutus sit unico verbo suo, sed sic dixit
pater filio sicut generavit eum pater, et sicut dedit ei vitam habere
in semetipso; Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es
tu.
|
|