|
Postquam Evangelista commendavit Christi maiestatem hic commendat
eius humilitatem, quam ostendit in pedum ablutione. Et primo
praemittitur praeparatio Christi ad humilitatis obsequium; secundo
describitur ipsum obsequium, ibi deinde misit aquam in pelvim et
cetera. Circa primum sciendum est, quod Christus in humilitatis
obsequio se ministrum exhibet, secundum illud Matth. XX, v.
28: filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare
animam suam redemptionem pro multis. Ad bonum autem ministrum tria
requiruntur. Primo quod sit circumspectus ad omnia videnda quae deesse
possunt ministerio, et hoc maxime impediretur si sederet vel iaceret:
unde ministrorum est stare; et ideo dixit surgit a coena. Luc.
XXII, 27: quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat?
Secundo, quod sit expeditus ut possit omnia congrue peragere quae
necessaria sunt ministerio: et ad hoc multum impedit vestium
multitudo; et ideo dominus ponit vestimenta sua. Quod quidem
significatum est Gen. XVII, 23, quod Abraham elegit expeditos
vernaculos. Tertio, quod sit promptus ad serviendum, ut scilicet
omnia habeat quae ad ministerium necessaria sunt. Lc. X, v. 40,
dicitur de Martha, quod satagebat circa frequens ministerium. Et
inde est quod dominus cum accepisset linteum praecinxit se, ut sic
paratus esset non solum ad lavandum pedes, sed etiam ad tergendum: ex
quo universum conculcat tumorem, dum is qui ad Deum vadit et a Deo
exivit, pedes lavit. Mystice autem potest hoc factum ad duo referri:
scilicet ad incarnationem Christi, et ad passionem eius. Si quidem
referatur ad incarnationem, sic tria hic accipiuntur de Christo.
Primo quidem voluntas subveniendi humano generi, in hoc quod surgit a
coena. Nam Deus quamdiu patitur nos tribulari, residere videtur;
sed cum nos a tribulatione eripit, videtur exurgere; Ps.
XLIII, 26: exsurge, domine, adiuva nos. Secundo,
exinanitio eius: non quidem quod suae dignitatis maiestatem deponeret,
sed eam occultaret, parvitatem assumendo; Is. XLV, v. 15:
vere tu es Deus absconditus. Et hoc signatur in hoc quod ponit
vestimenta sua; Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, formam
servi accipiens. Tertio, assumptio nostrae mortalitatis in hoc quod
praecinxit se linteo; Phil. II, 7: formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Si vero
referatur ad passionem Christi, tunc ad litteram vestimenta deposuit
quando milites exuerunt eum, et super vestem suam miserunt sortem,
infra XIX, 24. Tunc etiam linteo praecinctus est in sepulcro.
In passione etiam deposuit vestimenta nostrae mortalitatis, et
assumpsit linteum, idest candorem immortalitatis; Rom. VI, 9:
Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur: mors illi ultra non
dominabitur. Consequenter cum dicit deinde misit aquam in pelvim
etc., ponit Christi obsequium: in quo commendatur eius humilitas
quantum ad tria. Primo quidem quantum ad obsequii genus; quod fuit
valde humile, ut dominus maiestatis se ad lavandum pedes servorum
inclinaret. Secundo quantum ad obsequii multitudinem, quia misit
aquam in pelvim, lavit pedes, et tersit et cetera. Tertio quantum ad
faciendi modum, quia non per alios, nec aliorum subsidio, sed per
seipsum. Eccli. III, v. 20: quanto maior es, humilia te in
omnibus. Mystice autem per haec, tria possunt intelligi. Nam primo
per hoc quod aquam misit in pelvim, signatur effusio sanguinis eius in
terram. Sanguis enim Iesu aqua dici potest, quia habet vim
ablutivam; Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine
suo. Et inde est quod simul exivit aqua et sanguis de latere eius, ut
daretur intelligi quod sanguis ille peccatorum ablutivus esset. Vel
per aquam potest intelligi passio Christi: nam in Scriptura aqua
tribulationes significat, Ps. LXVIII, 2: salvum me fac,
Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam, idest
tribulationes. Misit ergo aquam in pelvim, idest, memoriam passionis
fidelium animabus impressit per fidem et devotionem; Thren. III,
19: recordare paupertatis meae et transgressionis meae, absinthii et
fellis. Secundo per hoc quod dixit et coepit lavare, insinuatur
humana imperfectio: nam apostoli post Christum perfectiores erant, et
tamen lotione indigebant aliquas habentes immunditias. Ut sic detur
intelligi quod quantumcumque homo sit perfectus, nihilominus tamen
magis perfici indiget, et aliquas immunditias contrahit, secundum
illud Prov. XX, 9: quis potest dicere: mundum est cor meum, et
purus sum a peccato? Sed tamen huiusmodi immunditias habent in pedibus
tantum. Quidam autem non solum in pedibus, sed etiam totaliter sunt
infecti. Illi enim totaliter terrenis immunditiis sordidantur qui
supra eas iacent: unde qui totaliter et secundum affectum et secundum
sensum amori terrenorum inhaerent, totaliter immundi sunt. Sed illi
qui stant, idest mente et desiderio tendunt ad caelestia, immunditiam
contrahunt solum in pedibus. Sicut enim hominem stantem oportet ad
minus pedibus terram contingere, ita quamdiu vivimus in hac vita
mortali, quae rebus terrenis ad sustentationem corporis indiget, ad
minus ex parte sensualitatis aliquid contrahimus. Et ideo dominus
praecepit discipulis, Lc. IX, 5 quod excuterent pulverem de
pedibus eorum. Dixit autem coepit lavare, quia ablutio affectuum
terrenorum hic incipit, et in futuro consummatur. Tunc enim
implebitur quod dicitur Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur.
Sed attendendum, secundum Origenem, quod discipulorum pedes
imminente passione coepit lavare, quia si diu ante lavisset eos,
fuissent iterum sordidati. Unde tunc incepit quando post modicum
abluturus erat eos aqua spiritus sancti, scilicet post passionem;
Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos
hos dies. Sic ergo apparet sanguinis eius effusio per hoc quod misit
aquam in pelvim; et peccatorum nostrorum ablutio per hoc quod coepit
lavare pedes discipulorum. Apparet, tertio, poenarum nostrarum in
seipso susceptio: non enim solum maculas nostras lavit, sed poenas pro
eis debitas in seipso assumpsit. Non enim poenae et poenitentiae
nostrae sufficerent, nisi fundarentur in merito et virtute passionis
Christi. Quod quidem apparet in hoc quod extersit pedes discipulorum
linteo, scilicet corporis sui: I Petr. II, 21. Consequenter
cum dicit venit ergo ad Simonem Petrum etc. ponit exempli utilitatem
per quamdam concertationem discipuli et magistri: in qua quidem
concertatione dominus ostendit de isto exemplo, primo quod sit mysticum
et quod sit necessarium, ibi dixit ei Petrus: non lavabis mihi
pedes; secundo quod sit congruum, ibi dixit ei Simon Petrus:
domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Circa primum
duo facit. Primo ponitur occasio verborum Christi: secundo ipsa
verba Christi subduntur, ibi respondit Iesus, et dixit ei et
cetera. Occasio quidem verborum Christi fuit recusatio Petri
recusantis suscipere humilitatis exemplum: et hoc est quod dicit venit
ergo ad Simonem Petrum et cetera. Quod quidem tripliciter
exponitur. Primo quidem, secundum Origenem, quod dominus coepit
lavare ab ultimis. Et hoc ideo, quia sicut medicus plurimorum
aegrorum intentus curae, ab his qui magis indigent, propriam curam
incipit; sic et Christus, qui pedes abluit discipulorum foedos,
exorditur ab his qui erant magis foedi, et sic venit ad Petrum quasi
minus aliis indigentem; Matth. XX, v. 8: incipiens a novissimis
usque ad primos. Et hoc quidem sonare videntur verba Evangelii:
coepit lavare pedes discipulorum, et postmodum sequitur venit ergo ad
Simonem Petrum. Ex quo videtur quod prius lavit pedes aliorum. Si
vero quaeratur quare Petrus hoc prae aliis recusavit, respondet
Origenes, quia hoc fecit propter nimium fervorem amoris quem habebat
ad Christum. Alii vero discipuli cum timore quodam reverebantur
Christum, et ideo absque discussione omne factum sustinebant. Petrus
vero eis ferventior secundum illud Ioan. ult., 15: Simon Iona,
diligis me plus his? Dicit ei: etiam, domine, tu scis quia amo te
ex amore fiduciam assumens, ferre recusat factum et causam inquirit;
Eccli. VI, 11: amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi
coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. Et ideo Petrus
invenitur in Scriptura frequenter inquirere, et prompte proferre quae
sibi meliora videntur. Secundo exponitur, secundum Chrysostomum, ut
scilicet Christus inceperit prius lavare pedes a primis apostolorum.
Sed quia proditor ille stultus erat et superbus, scilicet Iudas,
prior ad pedum ablutionem recubuit ante Petrum. Nullus enim aliorum
ausus fuisset Petrum praevenire. Unde de Iuda loquitur
Evangelista, dicens coepit lavare pedes discipulorum, scilicet
Iudae, qui quidem utpote superbus et stultus, in nullo renisus est,
nec recusavit ferre quod dominus faciebat. Sed postquam venit ad
Petrum, qui reverebatur et diligebat magistrum, cum timore recusat,
et causam facti inquirit: et simile fecisset quilibet aliorum. Tertio
vero exponitur, secundum Augustinum, quod ex verbis Evangelistae non
debemus intelligere quod dominus laverit prius pedes aliis discipulis,
et postmodum venerit ad Petrum; sed quod Evangelista, secundum
consuetudinem suam, primo ponit factum, et postmodum narrat ordinem
facti, sicut et supra VI, facit. Unde primo insinuat totum
factum, scilicet quod lavit pedes discipulorum; et postmodum si
quaeratur quomodo factum fuit, dicit quod primo venit ad Simonem
Petrum. Et ideo primo ipse recusavit dicens domine tu mihi lavas
pedes? Quae quidem verba magnum pondus habent. Domine, inquit,
tu, qui es filius Dei vivi, mihi lavas pedes? Qui sum Simon
Bariona, idest Simon Iona, Matth. XVI, 17. Item:
domine, tu, qui es agnus incontaminatus, speculum sine macula, et
candor lucis aeternae, mihi lavas pedes, qui homo peccator sum?
Secundum illud Lc. V, 8: exi a me, quia homo peccator sum.
Domine, tu, qui es creator, mihi lavas pedes, qui sum creatura, et
modicae fidei? Haec dicebat Petrus territus ex consideratione
maiestatis Christi, secundum illud Hab. III, 1: consideravi
opera tua, et expavi. Consequenter cum dicit respondit Iesus etc.
ponuntur verba Christi, ex quibus ostenditur factum illud esse
mysticum. Unde dixit ei quod ego facio tu nescis modo, scies autem
postea. Quod quidem factum, exemplum est et mysterium. Exemplum
quidem humanitatis exhibendae; infra eodem exemplum enim dedi vobis,
ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Mysterium autem
interioris mundationis. Infra eodem: qui lotus est non indiget nisi
ut pedes lavet et cetera. Dupliciter ergo potest intelligi hoc quod
dicit quod ego facio. Uno modo, quod ego facio, idest, quomodo ego
facio in exemplum, tu nescis modo, idest non intelligis, scies autem
postea, tunc scilicet quando exposuit eis dicens: scitis quid ego
fecerim vobis? Infra eodem. Alio modo, quod ego facio, tu nescis
modo; idest, hoc mysterium est, et secretum est, et significat
interiorem mundationem, quae non potest fieri nisi per me, quod non
intelligis modo, scies autem postea, scilicet recipiens spiritum
sanctum; infra XVI, 12: multa habeo vobis dicere; sed non
potestis portare modo. Cum autem venerit ille spiritus veritatis,
docebit vos omnem veritatem. Consequenter cum dicit dixit ei Petrus
etc., ostendit factum illud esse mysticum, et primo ponit verba
Petri praestantia occasionem verbis Christi; secundo subiungit
Christi verba. Dicit ergo primo Petrus non lavabis mihi pedes in
aeternum, idest numquam. Quasi diceret: absit a me ut hoc sustineam
a magistro, domino et Deo meo. Et licet Petrus hoc ex zelo
faceret, eius tamen zelus indiscretus et inordinatus erat; Rom. X,
2: zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Qui quidem zelus
inordinatus erat propter tria: quia recusat quod utile erat et
necessarium: nam, sicut dicitur Rom. III, 26, quid oremus,
sicut oportet, nescimus; et ideo indiscrete recusamus recipere quod
Deus nobis largitur, etiam si contrarium videatur. Sic etiam et
Paulus petebat remotionem stimuli, II Cor. XII, 8, qui tamen
ei utilis erat. Item, quia videtur quamdam irreverentiam ad Christum
importare in hoc quod eius ordinationem infringere vult. Item, quia
videtur vergere in derogationem sociorum, dum quod alii, secundum
Origenem, a Christo absque contradictione susceperant, ipse accipere
recusabat, dicens non lavabis mihi pedes in aeternum. Et ideo
redarguit eum dominus dicens si non lavero te, non habebis partem
mecum: quod quidem ad duo referri potest, videlicet ad factum quod
Christus faciebat, et ad signatum eius. Sed si quidem referatur ad
signatum, tunc planum est quod dicitur. Nullus enim aeternae
haereditatis particeps fieri potest et Christi cohaeres, nisi
spiritualiter sit mundatus: quia hoc dicitur Apoc. XXI, 27:
nihil coinquinatum intrabit. In Ps. XIV, 1: domine, quis
habitabit in tabernaculo tuo? Et respondens subdit: innocens
manibus, et mundo corde. Quasi ergo dicat si non lavero te, non eris
mundus, et, si non es mundus, non habebis partem mecum. Sed si
referatur ad factum, tunc dubium est utrum haec ablutio sit de
necessitate salutis. Ad quod dicendum est, quod sicut quaedam sunt
prohibita quia mala, et quaedam mala quia prohibita, ita quaedam sunt
praecepta quia necessaria, et quaedam necessaria quia praecepta. Hoc
ergo ablutionis factum de quo dominus dicit si non lavero te, non
habebis partem mecum, in se consideratum non est necessarium ad
salutem, sed, supposito quod mandetur a Christo, iam factum est
necessarium I Reg. XV, 22: melior est obedientia quam victima;
et ita: quasi scelus idolatriae nolle acquiescere. Hic ostendit
factum illud esse congruum. Et ponuntur primo verba Petri; secundo
subditur responsio Christi. Sed in verbis Petri insinuatur
ferventissimus amor eius ad Christum. Nam supra, quando dominus
dixit ei: quod ego facio, tu nescis modo, dederat ei intelligere hoc
factum utile fore; tamen, hac utilitate neglecta, induci non poterat
ad pedum ablutionem recipiendam. Sed quando dominus comminatus est
separationem suam ab ipso, dicens: non habebis partem mecum, non
solum ad illa, sed ad ulteriora recipienda se obtulit, dicens domine,
non tantum pedes meos, sed et manus et caput. In hac enim responsione
territus totum se offert ad abluendum, amore turbatus et timore. Ut
enim legitur in itinerario Clementis, Petrus adeo afficiebatur ad
Christi corporalem praesentiam, quam ferventissime dilexerat, quod
post Christi ascensionem cum dulcissimae praesentiae et sanctissimae
conversationis memor erat, totus resolvebatur in lacrymas, ita ut
genae eius viderentur adustae. Sciendum est autem, quod in homine
tria sunt: caput, quod est summum; pedes, qui sunt infimi: manus,
quae sunt mediae. Et similiter in interiori homine, scilicet in
anima, est caput, ratio scilicet superior, qua anima inhaeret Deo,
I Cor. XI, 3: caput mulieris vir, idest superior ratio; manus
autem, idest inferior ratio, quae vacat operibus activae; pedes autem
sunt sensualitas. Sed dominus sciebat discipulos suos mundos quantum
ad caput, quia Deo coniuncti erant per fidem et caritatem; et quantum
ad manus, quia eorum sancta opera: sed quantum ad pedes, aliquos
affectus terrenorum ex sensualitate habebant. Petrus autem timens
Christi comminationem, consentit non solum ad ablutionem pedum, sed
etiam manus et capitis, dicens domine, non tantum pedes meos, sed et
manus et caput. Quasi dicat: nescio an indigeam ablutione manus et
capitis, nihil enim mihi conscius sum; sed non in hoc iustificatus
sum: I Cor. V, 4, et ideo paratus sum lavare non tantum pedes,
idest affectus inferiores, Cant. V, 3: lavi pedes meos, quomodo
inquinabo illos, sed et manus, idest opera, Ps. XXV, 6:
lavabo inter innocentes manus meas, et caput, idest rationem
superiorem, Matth. VI, 17: faciem tuam lava. Consequenter cum
dicit dixit eis Iesus, ponitur responsio domini, et primo dat quoddam
generale documentum; secundo adaptat illud ad propositum, ibi et vos
mundi estis, sed non omnes; tertio Evangelista exponit verba
Christi, ibi sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Dicit ergo
primo: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet; sed est mundus
totus; supple, praeter pedes, quibus terram tangit. Per quod datur
intelligi quod apostoli iam baptizati erant. Dicit enim qui lotus est
etc., et postea subdit vos mundi estis etc., quia scilicet baptizati
erant. Sed quidam dicunt, quod baptizati erant solum Baptismate
Ioannis: quod non videtur verum, quia sic non erant loti, nam
Baptisma Ioannis non mundabat interius a culpa. Et ideo dicendum,
quod baptizati erant Baptismo Christi, secundum Augustinum. Et si
obiicis, quod Christus non baptizabat, sed discipuli eius, ut
dicitur supra IV, 2, dico quod non baptizabat turbas; sed
discipulos suos sibi familiares et domesticos baptizavit. Sed cum
Baptismus abstergat etiam sordes pedum, videtur quod qui lotus est,
idest baptizatus, non indiget ut pedes lavet. Sed ad hoc dicendum,
quod si statim post Baptismum transirent de mundo non utique indigerent
hac ablutione, quia cum sint mundi toti, statim evolarent. Sed qui
post Baptismum vivunt in hac vita mortali non possunt ad tantum culmen
perfectionis ascendere quin etiam inordinati motus sensualitatis de
affectibus terrenis insurgant: et ideo oportet quod pedes lavent vel
per martyrium, quod est Baptismus sanguinis, vel per poenitentiam,
quae est Baptismus flaminis, ut evolare possint. Consequenter cum
dicit et vos mundi estis, sed non omnes, adaptat dominus ad propositum
generale documentum. Sed si mundi erant, quare iterum dominus eos
abluebat? Ad quod Augustinus dicit, quod mundi erant quantum ad
manus et caput sed indigebant quantum ad pedes. Chrysostomus vero
dicit, quod mundi erant non quidem simpliciter, quia nondum mundi
erant ab immunditia originali: cum nondum Christus passus esset,
nondum solutum esset pretium nostrae redemptionis; sed quantum ad
aliquid, mundi erant, scilicet ab erroribus Iudaeorum. Origenes
vero dicit, quod mundi erant, sed adhuc maiori mundatione opus erat,
quia semper ratio aemulari debet charismata meliora, semper debet
virtutum alta conscendere, iustitiae candore nitescere; Apoc.
ult., 2: qui sanctus est, sanctificetur adhuc. Sed non omnes:
quia unus eorum et caput et manus immundas habebat. Et ideo
consequenter Evangelista ponit verba domini, dicens sciebat enim
quisnam esset qui traderet eum, quasi dicat: ideo dixit non omnes,
quia sciebat immunditiam Iudae proditoris. Duo enim hominem
universaliter emundant: scilicet eleemosyna et misericordia in
pauperes, Lc. XI, 41: date eleemosynam, et ecce omnia munda
sunt vobis, et amor Dei: Lc. VII, 47: dimissa sunt ei
peccata multa, quoniam dilexit multum; Prov. X, 12: universa
delicta operit caritas. Haec enim duo deficiebant Iudae.
Misericordia quidem, quia fur erat, et loculos habens, et
defraudabat eleemosynas pauperum. Item amor ad Christum, quia iam
Diabolus miserat in cor eius ut traderet eum principibus sacerdotum ad
crucifigendum et cetera.
|
|