|
Postquam dominus ostendit humilitatis obsequium esse necessarium hic
consequenter inducit ad imitationem, et primo praemittit circumstantias
admonitionis; secundo ipsam admonitionem proponit, ibi scitis quid
fecerim vobis? et cetera. Circa primum duo facit. Primo insinuat
Evangelista admonitionis ordinem; secundo manifestat admonentis
dispositionem, ibi accepit vestimenta sua et cetera. Ordo autem
admonitionis est ut quod primo fecit opere, doceat sermone; et quantum
ad hoc dicit postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua et
cetera. Act. I, 1: coepit Iesus facere et docere; Matth. V,
19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno
caelorum. Dispositio autem admonentis insinuatur et quantum ad
habitum, et quantum ad situm. Ad habitum quidem: quia diversus
habitus diversis personis convenit, secundum propriorum actuum
diversitatem; Eccli. XIX, 27: amictus hominis annuntiat de
illo. Alius ergo habitus competit ministro, alius doctori. Ministro
autem, quia debet esse expeditus ad obsequium, competit ut vestium
impedimenta deponat; et ideo Christus cum ministrare voluit, surgit a
coena, et ponit vestimenta sua. Doctori autem, qui debet esse
gravis, et auctoritate praeeminens, competit vestium decens ornatus:
et ideo dominus docere volens, accepit vestimenta sua. Quantum ad
situm vero, quia ministrare volens, surrexit, unde dicit: surrexit a
coena: nunc autem volens docere, recumbit, unde dicit et cum
recubuisset iterum, dixit eis: et hoc ideo, quia doctrina debet esse
in tranquillitate. Sedendo enim et quiescendo anima fit sapiens et
prudens. Possunt haec tria habere mysterium. Cum enim Christus
perfectam doctrinam discipulis praebuerit, quando spiritum sanctum eis
misit; infra XIV, 26: Paraclitus autem spiritus sanctus, quem
mittet pater in nomine meo, ipse vos docebit omnia, et suggeret vobis
omnia quaecumque dixero vobis. Tria praecesserunt ipsam missionem.
Scilicet peccatorum ablutio per passionem; Apoc. c. I, 5: lavit
nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et quantum ad hoc dicit
postquam ergo lavit pedes eorum, idest, impleta purgatione per
sanguinem. Item resurrectio. Christus enim ante passionem suam
mortale corpus habuit, quae quidem mortalitas non competebat ei ex
parte personae filii Dei sed ex parte humanae naturae assumptae, sed
postquam resurrexit ex virtute divinitatis, accepit corporis
immortalitatem: et quantum ad hoc dicit accepit vestimenta sua,
idest, surgens factus est immortalis. Et dicit sua, quia sua virtute
accepit; Rom. VI, v. 10: quod autem vivit, vivit Deo, idest
virtute Dei. De istis vestimentis dicitur Apoc. c. III, 5:
qui vicerit, vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de
libro vitae. Item praecessit sessio, et hoc in ascensione; infra
XVI, 7: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos et
cetera. Et quantum ad hoc dicit cum recubuisset iterum, scilicet ad
dexteram patris residens et sedens; Marc. ult., 19: et dominus
quidem Iesus postquam locutus est, assumptus est in caelis, et sedet
a dextris Dei. Et dicit iterum, non quod inquantum filius Dei
unquam sedere desierit, quinimmo ab aeterno est in sinu patris, sed
quia inquantum homo exaltatus est ad potiora bona patris; Phil.
II, 9: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen
quod est super omne nomen. Sic ergo antequam spiritum sanctum perfecte
docentem infunderet, lavit sanguine fuso; accepit vestimenta,
resurgendo; recubuit, in gloria ascendendo. Consequenter cum dicit
scitis quid fecerim vobis? Proponit ipsam admonitionem, et primo
interrogat; secundo assumit; tertio concludit; quarto conclusionem
confirmat. Interrogat quidem, cum dicit scitis quid fecerim vobis?
Quasi dicat: facta quidem vidistis, sed tamen quare hoc fecerim, non
intelligitis: et ideo sic quaerit ut ostendat facti magnitudinem, et
ad considerandum inducat. Opera enim Dei consideranda sunt, quia
profunda; Ps. XCI, 6: quam magnificata sunt opera tua,
domine. Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vix enim
sufficienter opera Dei scire possumus secundum illud Eccle.
VIII, 17: intellexi quod rationem operum Dei nullam possit homo
invenire. Sunt etiam delectabilia ad considerandum; Ps. XCI,
5: delectasti me, domine, in factura tua, et in operibus manuum
tuarum exultabo. Sunt etiam utilia, quia ducunt in cognitionem
auctoris; Sap. XIII: si operibus intendissent etc.; supra V,
36: opera enim quae dedit mihi pater ut faciam, ipsa sunt quae
testimonium perhibent de me. Potest etiam, secundum Origenem, hoc
quod dicitur scitis quid fecerim vobis accipi imperative; quasi dicat:
sciatis quid fecerim vobis. Et tunc hoc dicit dominus, ut eorum
erigat intellectum. Assumit eorum confessionem, dicens vos vocatis me
magister et domine, et primo proponit eorum confessionem; secundo
commendat eam, ibi et bene dicitis. Circa primum sciendum est, quod
apostolus, I Cor. I, duo dicit de Christo; scilicet quod sit
Dei virtus et Dei sapientia. Inquantum est virtus Dei, omnibus
dominatur, ut enim dicit Ambrosius, dominus nomen est potestatis,
inquantum est Dei sapientia, omnes instruit, et ideo discipuli
vocabant eum dominum, supra VI, 69: domine, ad quem ibimus? Et
magistrum; supra c. IV, 31: Rabbi, manduca. Et merito: ipse
enim dominus est solus creans et recreans; Ps. XCIX, 3:
scitote quoniam ipse est dominus, ipse solus est magister interius
docens: Matth. XXIII, 10: magister vester unus est
Christus, omnes autem vos fratres estis. Consequenter cum dicit et
bene dicitis, commendat eorum confessionem. Circa quod sciendum est,
quod aliquid redditur commendabile dupliciter. Uno modo si id quod
dicitur conveniat rei de qua dicitur; quod fit per veritatem, quia si
sit falsum, non convenit ei; unde bene dicitur Eph. IV, 25:
deponentes mendacium, loquimini veritatem. Adeo enim vitanda sunt
mendacia, ut etiam si cedere videantur ad laudem Dei, non sunt
dicenda. Quantum ad hoc ergo dicit bene dicitis; et hoc ideo, quia
verum est quod dicitis, quia competit mihi, sum etenim, scilicet
magister et dominus. Magister, inquam, propter sapientiam quam doceo
verbis; dominus propter potentiam quam ostendo miraculis. Alio modo
redditur commendabile, si quod dicitur conveniat personae dicentis.
Aliqui enim sunt qui vocant Christum magistrum et dominum, quibus non
competit, cum non subiiciant se disciplinae et mandato Dei: et isti
non bene dicunt. Unde Matth. XXV, 12, illis qui dicunt,
domine, aperi nobis, respondetur: amen, amen dico vobis, nescio
vos, quia hoc non corde dicunt, sed ore tantum. Istud apostoli bene
dicebant, quia hoc eis competebat; unde dicit eis et bene dicitis,
idest verum, sum etenim, scilicet vobis magister et dominus: nam me
auditis ut magistrum, supra VI, 69: ad quem ibimus? Verba vitae
aeternae habes, sequimini ut dominum; Matth. XIX, 27: ecce
nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Sed contra hoc est quod
dicitur Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et non os tuum;
extraneus, et non labia tua. Videtur ergo quod dominus non bene
fecerit laudando se. Sed ad hoc respondet Augustinus dupliciter.
Uno modo, quia vituperabile est quod quis se commendet propter
periculum superbiendi: nam periculosum est sibi placere cui cavendum
est superbire. Ubi ergo non imminet periculum superbiendi, non est
vituperium propria commendatio. In Christo autem hoc periculum non
timebatur, ille enim qui super omnia est, quantumcumque se laudet,
non se extollit excelsius. Alio modo, quia aliquando laudabile est
quod homo se commendet, quando scilicet cedit ad utilitatem fidelium:
et sic apostolus commendat se, II Cor. XI. Sed valde nobis
utile est, et per omnem modum necessarium, ut Deum cognoscamus, cum
in hoc consistat tota perfectio nostra; unde expedit nobis ut revelet
nobis magnitudinem suam, alioquin nullo modo eam scire possemus, si
non indicet se ipse qui novit. Et ideo oportet quod ipse se nobis
laudet, quia, ut dicit Augustinus, si non se laudando quasi
arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit; Eccli.
XXIV, 1: sapientia laudabit animam suam. Concludit vero cum
dicit si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos
debetis alter alterius lavare pedes. Ubi arguit ab eo quod minus
videtur ad id quod magis. Minus enim videtur quod maior debeat facere
aliquod humile, quam minor; et secundum hoc concludit si ergo ego,
qui sum maior, quia magister et dominus, lavi pedes vestros, et vos,
multo magis, qui estis minores, qui estis discipuli et servi, debetis
alter alterius lavare pedes; Matth. XX, 26: qui maior est
vestrum, sit vester minister (...) nam filius hominis non venit
ministrari, sed ministrare. Sed contra, videtur quod hoc quod
dicitur vos debetis alter alterius lavare pedes, habeat rationem
praecepti: sed qui negligit praeceptum peccat mortaliter; ergo et
cetera. Responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod omnis homo
debet lavare pedes alterius vel corporaliter vel spiritualiter; et
multo melius est, et sine controversia verius, ut aliquis faciat
opere, ne dedignetur quod fecit Christus, facere Christianus. Cum
enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel
excitatur, vel si iam inerat, confirmatur humilitatis affectus. Quod
si non fiat opere, saltem hoc corde facere debemus. In lotione enim
pedum datur intelligi lotio macularum. Tunc ergo spiritualiter lavas
pedes fratris tui, cum, quantum in te est, abluis maculas eius. Et
hoc fit tripliciter: remittendo scilicet ei offensam, secundum illud
Col. III, 13: donantes invicem vobismetipsis, si quis adversus
aliquem habet querelam: sicut et dominus donavit vobis, ita et vos.
Item orando pro peccatis eius, secundum illud Iacob. ult., 16:
orate pro invicem ut salvemini. Et iste duplex lavandi modus communis
est omnibus fidelibus. Tertius modus pertinet ad praelatos, qui
lavare debent remittendo peccata auctoritate clavium, secundum illud
infra XX, 22: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis. Possumus etiam dicere, quod hoc in facto
dominus ostendit omnia opera misericordiae. Nam qui dat panem
esurienti, pedes eius lavat, similiter qui eum hospitio recipit, et
qui operit nudum, et sic de aliis; Rom. XII, 13:
necessitatibus sanctorum communicantes. Confirmat autem conclusionem
cum dicit exemplum enim dedi vobis etc.: et hoc quidem ex quatuor.
Primo quidem ex sua intentione; secundo vero ex auctoritate, ibi
amen, amen dico vobis; tertio ex praemio quod ipsi operi debetur, ibi
si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea; quarto ex dignitate
eorum quibus pedes lavat, ibi amen, amen dico vobis: qui accipit si
quem misero, me accipit. Dixit ergo, quod hoc ideo feci ut darem
vobis exemplum; et ideo debetis alter alterius lavare pedes, quia hoc
in facto illo intendebam. Nam in actibus hominum plus movent exempla
quam verba. Id enim homo agit et eligit quod videtur ei bonum: unde
magis ostendit esse bonum quod ipsemet eligit, quam quod docet esse
eligendum. Et inde est quod quando aliquis dicit aliquid, et tamen
aliud facit, magis suadet aliis quod facit, quam illud quod docet: et
ideo maxime necessarium est ex ipso facto exemplum dare. Sed exemplum
quidem puri hominis humano generi non erat sufficiens ad imitandum, tum
quia ratio humana ab omni consideratione deficit, tum quia in ipsa
rerum consideratione decipitur: et ideo datur nobis exemplum filii
Dei, quod est infallibile, et ad omnia sufficiens. Unde dicit
Augustinus: quia superbia non sanatur, si humilitate divina non
sanatur similiter quae avaritia, et sic de aliis. Sed attende, quod
satis convenienter filius Dei est nobis in exemplum virtutum. Ipse
enim est ars patris, ut sicut fuit exemplar creationis, esset etiam
exemplar iustificationis; I Petr. II, 21: Christus passus est
pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius.
Iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus: viam eius
custodivi, et non declinavi ex ea. Consequenter cum dicit amen, amen
dico vobis: non est servus maior domino suo etc., confirmat
conclusionem ex auctoritate: et primo tangit discipulorum conditionem;
secundo ipsorum officium. Conditio autem discipulorum est quod sunt
servi; Lc. XVII, 10: cum omnia bene feceritis, dicite quia
servi inutiles sumus. Officium autem eorum est quod sint apostoli;
Lc. VI, 13: elegit duodecim, quos apostolos nominavit. Sic
ergo dicit: dico, quod debetis alter alterius lavare pedes, sicut et
ego lavi, quia non est servus maior domino suo, quantum ad primum,
neque apostolus, idest missus, maior eo qui misit illum. Licet autem
ipse filius Dei, qui est apostolus confessionis nostrae, ut dicitur
ad Hebr. III, v. 1, sit aequalis illi qui misit eum, scilicet
patri, de omnibus tamen aliis verum est quod hic dicitur neque
apostolus maior est eo qui misit illum. Sed contra: infra enim XV,
15, dominus dicit discipulis suis: iam non dicam vos servos, quia
servus nescit quid faciat dominus eius. Respondeo. Dicendum quod
duplex est servitus. Una, quae procedit ex timore filiali, quae
facit bonum servum; secundum illud Matth. XXV, 23: euge serve
bone et fidelis: et hoc modo dominus vocat eos servos. Alia est
servitus quam facit timor servilis; de qua dicitur Matth.
XVIII, 32: serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam
rogasti me. Et de hac dicit dominus: iam non dicam vos servos et
cetera. Consequenter cum dicit si haec scitis, beati eritis, si
feceritis ea, confirmat conclusionem ex praemio, et primo proponit
praemium; secundo excipit aliquem ab eo, ibi non de omnibus vobis
dico. Dicit ergo si haec scitis, quasi dicat: tu haec dicis nobis,
quae quidem non ignoramus. Quare ergo dicis nobis? Ideo, inquam,
quia et si haec scitis, quod quidem est omnium, tamen beati eritis,
si feceritis ea, quod est paucorum. Et dicit si scitis et feceritis,
scilicet quia, ut dicitur Lc. XI, 28, beati qui audiunt verbum
Dei, et custodiunt illud. Et Ps. CX, 10: intellectus bonus
omnibus facientibus eum. E contra dicitur Iacob. IV, 17:
scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Excipit
autem quemdam, cum dicit non de omnibus vobis dico, et primo proponit
exceptionem; secundo assignat exceptionis rationem, ibi sed ut
impleatur Scriptura; tertio assignat rationem quare ponit
exceptionem, ibi amodo dico vobis priusquam fiat. Circa primum duo
facit. Primo ponit exceptionem; secundo respondet tacitae
quaestioni. Exceptionem ponit cum dicit non de omnibus vobis dico
etc., quasi dicat: beati eritis, tamen non omnes, quia non dico de
omnibus vobis, quod ad beatitudinem perveniatis; I Cor. IX,
24: omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Est enim
aliquis inter vos, idest Iudas, qui non erit beatus; neque faciet
ea. Sed, secundum Origenem, dominus non dicit beati eritis
absolute, sed apposuit conditionem, dicens si feceritis ea: quod
quidem verum est in omnibus, etiam in Iuda; si enim Iudas fecisset
ea, beatus fuisset. Unde vult quod magis excipiat hoc quod dicit non
est servus maior domino suo etc., quasi diceret: dico quod estis
servi et apostoli; non tamen de omnibus hoc dico: Iudas enim dum
esset servus peccati, non erat servus divini verbi, neque apostolus,
Diabolo ingresso in cor eius. Sed quia posset aliquis dicere: ex quo
non dicit de omnibus ut sint beati, vel eius apostoli, ergo ex
improviso aliquis est de eius collegio periturus. Ideo dominus ad haec
respondens, dicit ego scio quos elegerim, quasi diceret: electi non
peribunt; sed non omnes sunt electi. Ille ergo peribit qui electus
non est, scilicet Iudas; infra XV, v. 16: non vos me
elegistis, sed ego elegi vos. Sed contra est quod dicitur supra
VI, 71: nonne ego vos elegi duodecim? Cum ergo Iudas esset unus
ex duodecim, videtur quod fuerit electus. Sed dicendum, quod duplex
est electio. Una est ad praesentem iustitiam, et ad hanc electus fuit
Iudas; alia electio est ad finalem gloriam, et secundum hanc Iudas
non fuit electus. Ratio autem huius exceptionis est ut impleatur
Scriptura: quae hic praedicit, non quod cogat, sed quia hoc quod
futurum erat, non tacuit; Lc. ult. 44: oportet impleri omnia
quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me;
Matth. c. V, 18: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege
donec omnia fiant. Quae quidem Scriptura dicit qui manducat panem
mecum, levabit contra me calcaneum suum. Hoc est secundum aliam
translationem, ubi nos habemus: etenim homo pacis meae, in quo
speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me
supplantationem. Ubi ostenditur Iudae ad Christum familiaritas, cum
dicit qui manducat panem mecum. Iudas enim panem cum aliis discipulis
cum Christo comedit, etiam consecratum. Item ostenditur eius
malignus conatus contra Christum, cum dicit levabit contra me
calcaneum suum; idest, conabitur ad meam conculcationem. Calcaneo
enim comprimimus hostes; Gen. III, 15: ipsa conteret caput
tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius. Tunc ergo dicitur aliquis
levare calcaneum suum contra aliquem, quando conatur eum opprimere.
Sed hoc Iudas non poterit: quia unde ipse credit me opprimere, inde
exaltabor; supra XII, 32: ego, si exaltatus fuero a terra,
omnia traham ad meipsum. In quo habemus exemplum, ut si quando a
famulis aut ab aliquibus vilioribus patiamur aliquod malum, non
scandalizemur, respicientes Iudae exemplum, qui infinitis potitus
bonis, in contrarium remuneravit benefactorem. Ideo autem dominus
Iudam, quem futurum noverat esse malum, elegit, ut daret intelligere
quod nulla societas hominum sine alicuius mali admixtione futura erat:
Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter
filias. Unde Augustinus dicit in quadam epistola: non audeo mihi
arrogare quod domus mea sit melior coetu apostolorum. Item ut si
contingat quod aliquis ab aliquo praelato in societatem Ecclesiae
assumptus, malus efficiatur, non sit in condemnationem ipsius
praelati. Ecce enim quod Iudas electus a Christo, proditor
efficitur. Sic etiam Act. VIII, 13 Philippus assumpsit
Simonem magum; Ier. c. XVIII, 20: numquid redditur pro
bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Matth. X, 36:
inimici hominis, domestici eius. Consequenter cum dicit amodo dico
vobis priusquam fiat, assignat causam quare exceptionem posuit; quasi
dicat: diu tacui eius malitiam sed quia tempus est ut prodeat in
publicum, ideo dico vobis, idest manifesto, antequam fiat, ut
credatis quia ego sum qui futura praedico, et occulta cordis
manifesto; quod est proprium Dei; Ier. c. XVII, 9: pravum
est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego dominus
scrutans cor, et probans renes; Is. LXI, v. 23: secutura
quoque annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos. Vel: ego sum
qui sum, Ex. III, 14. Consequenter cum dicit amen, amen dico
vobis etc., confirmat conclusionem inductam ex dignitate eorum quibus
pedes lavit: quorum tanta est dignitas ut obsequia eis impensa
quodammodo videantur redundare in Deum, sed tamen secundum quemdam
gradum: quia quae fiunt fidelibus per Christum, redundant in Deum
patrem. Ostendit ergo primo quomodo ea quae fiunt discipulis
Christi, redundant in Christum. Et quantum ad hoc dicit amen, amen
dico vobis; quasi diceret: vere, debetis lavare pedes, quia qui
recipit si quem misero, me accipit, idest, obsequium quod exhibetur
his quos ego mitto, mihi attribuo factum; Matth. X, 40: quis
vos recipit, me recipit. Secundo ostendit quomodo obsequium Christo
exhibitum redundat in patrem, dicens qui autem me accipit, accipit eum
qui me misit; supra V, 23: ut omnes honorificent filium sicut
honorificant patrem. Secundum autem Origenem, potest intelligi
dupliciter. Uno modo connexim; et sic est sensus: qui accipit si
quem misero, me accipit etc. idest, qui recipit missos a me, recipit
et patrem. Qui ergo recipit si quem misero, recipit patrem. Alio
modo distinctim; et sic est sensus: qui recipit si quem misero, me
accipit: verum est corporaliter, sed qui recipit me, scilicet
spiritualiter ad animas venientem, secundum illud Eph. III,
17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris, accipit eum
qui me misit, scilicet patrem. Non tantum ego in eo manebo, sed et
pater; infra XIV, 23: ad eum veniemus, et mansionem apud eum
faciemus. Sed ex hoc Arius errorem suum confirmare nititur hoc modo.
Dominus dicit, quod qui recipit ipsum, recipit patrem: ergo eadem
est comparatio patris mittentis ad filium, quae est filii mittentis ad
discipulos; sed Christus mittens, est maior discipulis missis: ergo
pater est maior filio. Sed ad hoc dicendum, secundum Augustinum,
quod in Christo fuerunt duae naturae, humana scilicet, et divina: et
secundum hoc loquitur ex una parte secundum humanam naturam, dicens qui
accipit si quem misero, me, hominem, accipit, qui communico cum eis
in una natura; et ex alia parte loquitur secundum divinitatem qui autem
me, Deum, accipit, accipit eum qui me misit, qui cum eo sum unius
naturae. Vel qui accipit eum quem ego mitto, accipit me, cuius
auctoritas est in eis; et qui me accipit, accipit patrem, cuius
auctoritas est in me; ut sic in verbis istis importetur quasi mediatio
Christi inter Deum et hominem, secundum illud I Tim. II, 5:
mediator Dei et hominum homo Christus Iesus.
|
|