|
Supra ostendit exemplum Evangelista quod Christus praebuit suis
discipulis ad imitandum; hic ostendit defectum discipulorum, quem
praenuntiat eis Iesus, qui nondum erant idonei ad sequendum, et primo
ponit defectum discipuli qui eum tradidit; secundo defectum discipuli
qui eum negavit, ibi dixit ei Simon Petrus: domine, quo vadis?
Circa primum duo facit. Primo denuntiat discipuli proditionem;
secundo eius separationem, ibi cum ergo exisset dixit Iesus et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponitur praenuntiatio futurae
proditionis; secundo ipsius proditionis executio, ad veritatem
praenuntiantis comprobatam, ibi quod facis, fac citius. Circa primum
duo facit. Primo praenuntiat scelus proditionis; secundo personam
proditoris, ibi aspiciebant ergo discipuli ad invicem. Circa primum,
primo praemittit praenuntiantis affectum, secundo ponit praenuntiatum
effectum. Praenuntians ergo Christus est, qui afficitur ad
turbationem: et quantum ad hoc dicit cum hoc dixisset Iesus,
reinvitans eos ad caritatem, qua privatum videbat proditorem
discipulum, turbatus est spiritu. Circa quod sciendum est, quod
turbatio designat commotionem quamdam: et hoc apparet per hoc quod
habetur supra V, 4: Angelus domini descendebat secundum tempus in
piscinam, et movebatur aqua, et postea sequitur: domine, hominem non
habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: quod pro
eodem accipit aquam turbari, et moveri. Secundum hunc etiam modum
dicimus mare turbatum, quando est commotum. Turbatio ergo animi,
eius commotionem designat. Sed sunt quidam actus animae sine
commotione corporis, idest actus intellectivae partis. Actus autem
appetitus sensitivi sunt cum corporis commotione; unde affectiones
appetitus sensitivi, passiones dicuntur. Inter omnes autem
affectiones seu passiones appetitus sensitivi, tristitia magis vim
commotionis habet. Delectatio enim, cum dicat quietem in bono
praesenti, magis rationem quietis habet quam commotionis. Timor
etiam, cum sit de malo futuro, minus movet quam tristitia, quae est
de malo praesenti. Et inde est quod turbatio animi praecipue dicitur
tristitia. Turbatus est ergo Iesus, idest tristatus. Sed
attendendum, quod quidam philosophi fuerunt, scilicet Stoici,
dicentes, quod huiusmodi turbatio et huiusmodi passiones in sapientem
non cadunt; quamvis enim sapiens secundum eos timeat, gaudeat, et
desideret, nullo modo tamen tristatur. Sed horum falsitas manifeste
apparet ex hoc quod Iesus, qui est summa sapientia, turbatur.
Sciendum tamen, quod duplex est turbatio. Quaedam procedit ex
carne, quando scilicet quis turbatur praeter iudicium rationis ex
apprehensione sensuali, quae quidem turbatio quandoque quidem consistit
intra limites rationis, in nullo eam obnubilans. Quae non perfecta
passio, sed propassio dicitur a Hieronymo; et haec in sapientem
cadit. Quandoque autem rationis limitem excedit, et eam turbat, et
est non solum passio, sed etiam turbatio; et haec in sapientem non
cadit. Alia est turbatio quae procedit ex ratione, quando scilicet ex
rationis iudicio et deliberatione turbatur quis in appetitu sensitivo.
Et haec turbatio fuit in Christo: unde signanter dicit Evangelista,
quod turbatus est spiritu, idest turbatio quae fuit in appetitu
sensitivo, in Christo fuit ex iudicio rationis. Unde supra XI,
33, dicit quod turbavit semetipsum. In Christo enim omnia ex
deliberatione rationis etiam in inferiori appetitu sensitivo
proveniebant: unde nec subiti motus sensualitatis in Christo fuerunt.
Voluit autem hic Iesus turbari propter duo. Primo quidem propter
fidei nostrae instructionem. Nam imminebat ei passio, et mors, quam
naturaliter refugit natura humana, et, cum eam sibi sentit imminere,
tristatur tamquam de malo et nocivo sibi praesente. Ut ergo ostenderet
se veram naturam humanam habere, voluit turbationis affectum ex iudicio
rationis etiam quantum ad ipsam animam pati. Per quod excluditur error
Apollinaris dicentis, in Christo non fuisse animam, sed verbum loco
animae. Secundo, propter nostram aedificationem. Videbat enim,
secundum Augustinum, quod proditor ille exiturus erat, ut Iudaeos
qui eum caperent, adduceret: ex quo separabatur a collegio sanctorum,
et sententiam mortis contra se accipiebat. Et ideo ex quodam pietatis
affectu ad eum tristabatur, dans per hoc exemplum praelatis, quod si
duram sententiam quandoque contra subditos proferre contingat, cum
dolore cordis proferant, secundum illud Ps. CXL, 5: corripiet
me iustus in misericordia. Nam ipse proditionem Iudae aliis
manifestare volens, turbatus est spiritu, et protestatus est, ne
scilicet quasi ignorans proderetur, et dixit: amen, amen dico vobis,
quia unus ex vobis me tradet. Signanter autem dicit unus ex vobis
electis scilicet ad sanctum collegium, ut det intelligere quod nullum
futurum foret adeo sanctum collegium quin aliquis peccator et malus in
ipso inveniatur; Iob I, 6: cum venissent filii Dei ut assisterent
coram domino, affuit inter eos etiam Satan. Dicit autem unus, non
duo vel plures, ne collegium detestari videatur, sed proditorem ex
collegio. Nam propter unum malum ex collegio, collegium malum
reputari non debet. Ideo autem si plures mali essent, collegium
posset malum reputari. Unus, inquit, ex vobis, numero, non
merito, et spiritus vinculo: I Io. II, 19: ex nobis
prodierunt; sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis,
permansissent utique nobiscum; me tradet. Ecce enuntiatio: me,
inquam, magistrum, me dominum, me salvatorem. Consequenter cum
dicit aspiciebant ergo ad invicem discipuli etc., occulte designat
personam proditoris, et primo ponitur designationis occasio; secundo
personae designatio, ibi respondit Iesus: ille est cui intinctum
panem porrexero, tertio designationis effectus, ibi et post buccellam
introivit in eum Satanas. Est autem designationis duplex occasio.
Una discipulorum communis haesitatio; alia fuit praedicta
interrogatio. Primo ergo ponit primam, secundo secundam, ibi erat
ergo recumbens. Sciendum est circa primum, quod boni discipuli
habebant ad Christum maximam caritatem, et maximam fidei firmitatem.
Ex caritate quidem praesumebat quilibet ex se, quod nullus eum erat
negaturus; sed ex fidei firmitate certissime tenebant quod verbum
Christi falsum esse non poterat. Et ideo, licet nullius sibi ipsis
conscii essent mali, tamen praenuntiationem Christi propriis
cogitationibus veriorem et credibilem esse putabant. Unde se homines
esse memores, et alterabilem esse affectum, etiam ad hoc provectorum,
ita ut contrarium velit ei quod prius voluit, magis de se dubitabant
quam de Christi veritate: et ideo aspiciebant ad invicem haesitantes
de quo diceret, I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat
ne cadat; Iob IX, 30: si lotus fuero quasi aquis nivis, et
fulserint velut mundissimae manus meae: tamen sordibus intinges me.
Consequenter cum dicit erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in
sinu Iesu, ponitur inquisitio discipuli, et primo describitur eius ad
Christum familiaritas; secundo excitatio eius ad interrogandum ibi
innuit huic ergo Simon Petrus; tertio subditur eius interrogatio,
ibi itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei.
Familiaritas autem discipuli ad Christum ostenditur in hoc quod super
eum recumbit, unde dicit erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in
sinu Iesu. Discipulus iste Ioannes Evangelista fuit, qui hoc
Evangelium scripsit, et de se in persona alterius loquitur, volens
vitare iactantiam, secutus morem aliorum qui sacras Scripturas
conscripserunt. Sic enim Moyses in libris suis de se sicut de quodam
altero loquitur, dicens locutus est dominus ad Moysen dicens et
cetera. Sic et Matthaeus: vidit hominem sedentem in telonio
Matthaeum nomine et cetera. Et Paulus II Cor. XII, 2: scio
hominem in Christo (...) raptum huiusmodi usque ad tertium
caelum. Tria autem hic Ioannes de se tangit. Primo quidem amorem
quo quiescebat in Christo, dicens, quod erat recumbens, idest
quiescens; Iob XXII, 26: tunc super omnipotentem deliciis
afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam; Ps. XXII, 2: super
aquas refectionis educavit me. Secundo secretorum notitiam, quae ei
Christus revelabat, et specialiter in conscriptione huius Evangelii,
unde dicit quod recubuit in sinu Iesu: per sinum enim secretum
significatur; supra I, v. 18: unigenitus, qui est in sinu patris
ipse enarravit. Tertio specialem dilectionem qua eum Christus
diligebat, unde dicit quem diligebat Iesus: non quidem singulariter,
sed quasi quodammodo excellentius prae aliis dilexit. Quomodo autem
eum excellentius prae aliis dilexerit, magis in fine huius libri
dicetur. Quantum ad praesens autem sciendum, quod Ioannes fuit magis
dilectus a Christo propter tria. Primo quidem propter munditiam
puritatis: quia virgo est electus a domino, et virgo in aevum
permansit. Et Prov. c. XXII, 11: qui diligit cordis
munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
Secundo propter sublimitatem suae sapientiae, quia ceteris altius
arcana divinitatis intuitus est: unde et aquilae comparatur; Prov.
XIV, 35: acceptus est regi minister intelligens. Tertio propter
vehementem fervorem affectus sui ad Christum; Prov. c. VIII,
17: ego diligentes me diligo. Consequenter cum dicit innuit ergo
huic Simon Petrus, ponitur excitatio ad interrogandum. Sed cum
innuere sit absque verbo insinuare, ad quid est hoc quod dicit: innuit
ergo (...) et dicit? Ad hoc dicendum, quod nos dicimur aliquid
innuere quando aliquid interius cogitamus; secundum illud Ps.
LII, 1: dixit insipiens in corde et cetera. Multo ergo magis
dicimur aliquid dicere innuendo iam exterius quibuscumque vel
qualibuscumque signis, quod fuerat corde conceptum. Et sic est
sensus: innuit (...) et dicit; idest, innuendo dicit. Vel
potest dici, quod primo innuit signo, et postea dicit verbo, hoc
scilicet quod sequitur: quis est de quo dicit? Quod scilicet eum
tradet. Sed cum Petrus ubique in Evangeliis semper audax, et primus
ad respondendum propter amoris fervorem inveniatur, quid est quod hic
tacet? Quid est quod alteri interrogationem committit? Cuius quidem
ratio potest esse triplex, secundum Chrysostomum. Una, quia cum
supra est reprehensus a domino de hoc quod lavari sibi pedes non
patiebatur a domino, et audivisset si non lavero te, non habebis
partem mecum: dubitabat nunc de hoc dominum molestare. Alia ratio
est, quia Petrus nolebat quod dominus hoc publice, ita quod alii
possent audire, manifestaret. Unde, quia ipse remotus erat a
Christo, nec ipse tantum audivisset, Ioannem, qui proximus erat
Christo, ad interrogandum excitat. Habet etiam rationem mysticam.
Per Ioannem enim contemplativa, per Petrum activa vita signatur.
Petrus vero mediante Ioanne instruitur a Christo: quia vita activa
de divinis instruitur mediante contemplativa: Maria enim sedens secus
pedes domini audiebat verba illius; sed Martha satagebat circa
frequens ministerium: Lc. X, 39. Consequenter cum dicit itaque
cum recubuisset ille supra pectus Iesus, dicit ei etc., ponitur
interrogatio. Sed notandum, quod cum Petrus innuit ut interrogaret,
recumbebat Ioannes in sinu Iesu; nunc vero eum interrogat Ioannes,
qui supra pectus eius recumbit. Pectus enim vicinius est ori quam
sinus. Ioannes ergo secretius audire volens responsum, et magis
silenter, de sinu conscendit ad pectus. Mystice autem per hoc datur
intelligi, quod quanto magis homo vult divinae sapientiae secreta
capere, tanto magis conari debet ut propinquior fiat Iesu, secundum
illud Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Nam
divinae sapientiae secreta illis praecipue revelantur qui Deo iuncti
sunt per amorem; Iob XXXVI, 33: annuntiat de ea amico suo,
quod possessio eius sit; Prov. c. XVIII, 17: venit amicus
eius, et investigavit eum. Consequenter cum dicit respondit Iesus
etc. designat personam proditoris: et primo verbo, secundo facto.
Verbo quidem, cum dicit ille est cui intinctum panem porrexero: quod
potest duo significare, secundum quod potest dupliciter accipi. Quia
si accipiatur hic in malum, significat Iudae simulationem. Nam sicut
panis intinctus infectus est ex eo quod intingitur, et mutat colorem,
ita et simulator, dum aliud gerit in corde et aliud praetendit ore: et
sic erat Iudas, qui exterius praetendebat se magistrum diligere, in
corde proditionem tractabat; Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem
cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Si vero accipiatur in
bonum, sic ponitur ad exaggerandam eius malignitatem. Panis enim
intinctus magis sapidus est. Ut ergo ostendat quod licet multa bona a
Christo receperit Iudas, eorum tamen immemor prodit eum, panem sibi
intinctum porrigit; Ps. LIV, 14: tu vero homo unanimis, dux
meus, et notus meus, qui dulces simul mecum capiebas cibos. Facto
autem ostendit, cum dicit et cum intinxisset panem, dedit Iudae
Simonis Iscariotae. Hinc aliqui dicunt, hunc panem fuisse corpus
Christi consecratum. Sed hoc, secundum Augustinum, non est verum.
Nam, sicut ex aliis Evangeliis habetur. Dominus cum coenaret,
discipulis corpus suum dedit: et ideo patet quod Iudas cum aliis
discipulis simul corpus Christi accepit in coena. Christus autem
postquam aliquantulum in coena processerat, surrexit a coena, et lavit
pedes discipulorum, quibus lotis resedit, et postmodum panem tinctum
Iudae tradidit. Unde patet quod non erat corpus Christi. Sequitur
designationis effectus, cum dicit et post buccellam introivit in eum
Satanas. Sed quaeritur hic quomodo Satanas in hominem intrat? Ad
quod dicendum, quod Satanam intrare in hominem, potest intelligi
dupliciter. Quia intrare potest in corpus hominis, sicut patet in his
qui corporaliter a Daemonio vexantur; et sic potest Diabolus
essentialiter in hominem intrare. Vel potest intelligi intrare in
mentem, ita quod menti Daemon essentialiter illabatur. Et sic nullus
potest intrare in hominem nisi solus Deus. Anima enim rationalis non
habet dimensiones quantitatis, ut aliquid in ea esse dicatur, quasi
infra eius dimensionem contentum sit. Nihil potest in ea esse nisi
quod ei dat esse, quod est ibi per virtutem suam. Ubi autem est
virtus Dei, ibi est et essentia Dei: in Deo enim idem est essentia
et virtus. Manifestum est ergo quod Deus essentialiter est in anima.
Dicitur tamen Diabolus illabi menti humanae per effectum et affectum
malitiae, inquantum scilicet homo ab eo seductus, sequitur eum ad
perpetrandum malum. Sed cum supra dixerit: cum Diabolus iam misisset
in cor ut traderet eum Iudas, hic autem dicit introivit in eum
Satanas: videtur aliud esse mittere et intrare. Sed ad hoc
dicendum, quod hoc non est dictum ad significandum differentiam, sed
ad insinuandum augmentum malitiae. Tunc enim dicitur Diabolus
immittere aliquod malum in cor hominis cum homo praebet ei assensum ad
malum, tamen cum quadam trepidatione an hoc facere debeat; sed tunc
intrat in cor quando homo totaliter dat se ad sequendum eius
instinctum, et in nullo ei resistit. Intravit ergo in eum Satanas,
ut plenius possideret, et ad perpetrandum malitiam duceret, in quem
prius miserat ut deciperet. Quaeritur quare Lc. XXII, 3,
dicatur, quod intravit Satanas in eum, quod quidem fuit antequam
buccellam acciperet. Et hoc est contra illud quod Ioannes hic dicit,
scilicet quod post buccellam introivit Satanas in eum. Responsio.
Dicendum, quod tunc introivit ad proditionem faciendam, sed nunc
introivit ad eam exequendam et complendam. Sed numquid buccellam dare
Iudae, post quam introivit in eum Satanas, fuit malum? Responsio.
Dicendum quod non. Sed ipse Iudas cum esset malus, bono usus est
male. Sic cum quis indigne accipit Eucharistiam, quod bonum est et
optimum, male accipit, et vertitur sibi in malum, quia iudicium sibi
manducat et bibit: I Cor. XI, 29.
|
|