|
Posita praenuntiatione futurae proditionis hic ponitur consummatio
ipsius rei praenuntiatae, scilicet perpetratio proditionis, et primo
permittit Iudae adimplere quod dixerat; secundo ostendit quomodo
adimpleretur, ibi cum ergo accepisset ille buccellam, exivit
continuo. Circa primum tria facit. Primo ponit verba domini
permittentis; secundo manifestat ipsorum verborum obscuritatem; tertio
subdit quomodo illa verba fuerunt ab apostolis intellecta. Verba autem
domini sunt ista quod facis, fac citius. Quae quidem verba non sunt
praecipientis, seu consulentis, cum peccatum cadere non possit sub
praecepto et consilio divino, quia dicitur in Ps. XVIII, 9:
praeceptum domini lucidum illuminans oculos, sed sunt verba
permittentis. Nam, ut dictum est, Diabolus miserat in cor Iudae ut
traderet eum, scilicet Iesum, quod iam tractaverat cum principibus;
sed implere non poterat nisi ipse Christus permitteret: quia supra
X, 18: nemo tollet a me animam meam: sed ego pono eam a me ipso;
Is. LIII, 7: oblatus est quia ipse voluit. Sunt etiam verba
crimen proditionis exprobrantis, ut ostenderet quod dum ille conferret
beneficia, iste intentaret mortem; Ps. c. XLIX, 21: arguam
te et statuam contra faciem tuam. Sunt etiam verba ad opus nostrae
redemptionis anhelantis, ut Augustinus dicit. Non tamen praecepit
facinus, sed praedixit, non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam
ad salutem fidelium festinando; Lc. XII, 50: Baptismo habeo
baptizari, et quomodo coarctor donec perficiatur? Verba autem domini
obscura erant tantum ad discipulos; et ideo dicit hoc autem nemo scivit
discumbentium ad quid dixerit. In quo datur intelligi quod verba
Christi adeo profunda sunt et humanum intellectum excedentia, quod non
plus inde capere possumus nisi quantum ipse revelat; Prov. XXV,
2: gloria domini est celare verbum. Sed hic oritur quaestio. Cum
enim Ioanni dominus personam proditoris designasset, dicens: ille cui
intinctum panem porrexero, et dedisset panem intinctum Iudae: nimium
videntur rudes fuisse discipuli, quod verbum domini non intellexerunt.
Ad quod dicendum est, quod dominus verba illa occulte dixerat Ioanni
tantum, ut non fieret proditor manifestus. Cuius ratio est, quia
Petrus ita fervidus erat in amore Christi quod si pro certo scivisset
Iudam fuisse Christum traditurum, statim occidisset eum. Sed cum
Ioannes unus esset ex discumbentibus, adhuc incidit alia quaestio,
cur dixerit, quod nemo scivit discumbentium. Ad quod dicendum est,
quod consuetudo boni animi et innocentis est ut etiam alios procul ab
iniquitate esse credat, a qua seipsos noverunt immunes. Quia igitur
Ioannes innocentissimus erat, et a proditionis iniquitate semotus,
nequaquam suspicabatur quod discipulus in tantum iniquitatis prodiret.
Quid autem discipuli veram causam verborum ignorantes de ipsis verbis
aestimarent, subdit Evangelista, dicens quidam autem ex ipsis,
scilicet discipulis, putabant, quia loculos habebat Iudas et cetera.
Ubi sciendum est, quod dominus Deus caeli, qui dat escam omni
carni, loculos habuit, non quod possideret aliquid terrenum, sed a
fidelibus oblata conservans, suis necessitatibus et aliis indigentibus
subveniret: quos quidem loculos Iudas conferebat. In quo datur
exemplum, ut Augustinus dicit, quod Ecclesia potest habere pecuniam
et reservare pro necessitatibus imminentibus. In quo etiam
instruimur, quod ecclesiastica pecunia sit expendenda solum in duobus.
Primo quidem in his quae pertinent ad cultum divinum; unde dicit eme
ea quae opus sunt nobis ad diem festum, idest quibus Deum colere
possumus in die festo; Malach. c. III, 10; inferte omnem
decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea. Deinde vero in his
quae pertinent ad pauperum sustentationem, ut subdit aut egenis aliquid
daret. Sed si obiicias contra id quod dicit dominus, Matth. VI,
34: nolite cogitare in crastinum, ad hoc respondet Augustinus, et
dicit, quod hoc non fuit praeceptum a domino ad hoc ut nihil pecuniae
seu aliarum rerum unius diei a sanctis servetur in crastinum; sed ideo
dominus dixit, nolite cogitare in crastinum, ne scilicet praedicaremus
et alia Dei servitia faceremus ut provideatur nobis in posterum: vel
ne desistamus ab his quae virtutis sunt, propter diei crastini
sollicitudinem. Ex quo patet quod dominus dicens, nolite solliciti
esse de crastino, duo prohibet. Unum, ut non faciamus bona propter
crastinum; aliud, ut non retrahamur a bonis propter timorem crastinae
inopiae et cetera. Chrysostomus autem planius exponit dicens: nolite
cogitare de crastino; idest, curam quae incumbit diei crastino,
nolite anticipare in diem hodiernum: sufficit enim diei malitia sua.
Dubitatur etiam hic, quod dominus praecepit discipulis suis, Lc.
X, 4: nolite portare in via sacculum, neque peram neque
calceamenta. Quomodo ergo ipse loculos habebat? Sed, secundum
Chrysostomum, dominus loculos ferebat ad inopum ministerium, ut hinc
discas quod quantumcumque pauperem et mundo crucifixum, oportet de
pauperibus curam habere: secundum illud Ps. CXI, 9: dispersit,
dedit pauperibus et cetera. Vel dicendum, quod hoc quod dicit, nihil
tuleritis in via etc., referendum est ad singulares praedicatores et
apostolos, qui nihil portare debent quando ad praedicandum vadunt.
Non autem referendum est ad totum collegium, quod oportet aliquid
habere et pro seipsis et pro egenis. Consequenter cum dicit cum ergo
accepisset ille buccellam, exivit continuo, ponitur adimpletio rei
praenuntiatae, et primo ponitur executio; secundo temporis
determinatio. Executio quidem festina: quia cum buccellam
accepisset, exivit continuo. Ubi attende, secundum Origenem, quod
non dicit Evangelista, cum comedisset buccellam, sed accepisset:
quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quod proditor in hoc tantum
sollicitus obedire magistro, accepto pane non comederit eum; sed forte
in mensa dimisso, nullam traxit moram, vadens ad proditionem
perpetrandam. Cuius quidem ratio esse potest, quod Diabolus, qui
iam intraverat in cor Iudae, timens ne si panem comederet, eum cedere
oporteret, non valentem in eodem loco cum Iesu esse, non permisit
Iudam panem comedere; II Cor. VI, 15: quae conventio
Christi ad Belial? I Cor. X, v. 21: non potestis simul esse
participes mensae domini et mensae Daemoniorum. Alio modo potest
intelligi, quod panem acceptum comedit; et sic est sensus cum ergo
accepisset ille buccellam, non solum in manu, sed etiam comedendo,
sic exivit continuo, male utens bono. Sicut et qui indigne manducat
panem domini, aut bibit eius calicem, in praeiudicium sibi manducat
atque bibit et magis aggravatur peccatis; sic panis a Iesu datus
Iudae, fuit in damnum, ut post panem intraret in eum Satanas.
Tempus autem seu hora determinatur tenebrosa; unde dicit erat autem
nox: quod quidem determinat propter duo. Primo ad eius malitiam
aggravandam, quae intantum invaluerat in cor eius, ut nec propter
temporis inopportunitatem usque mane perstitisset; Iob XXIV,
14: mane primo consurgit homicida (...) et de nocte efficitur
fur. Secundo ad designandam mentis qualitatem erat enim nox: quia
mens Iudae proditoris obscura erat a luce divina. Supra XI, 9:
qui ambulat in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; qui
autem ambulat in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
|
|