|
Post egressum Iudae ad mortem domini procurandam, agit dominus de
recessu suo ad gloriam, et primo annuntiat eis gloriam ad quam vadit,
ut inde consolentur; secundo praenuntiat eis suum recessum, ibi
filioli, adhuc modicum vobiscum sum et cetera. Gloria autem ad quam
vadit est glorificatio et exaltatio Christi inquantum est filius
hominis: et hoc est quod dicit cum ergo exisset, scilicet Iudas,
dixit Iesus, discipulis suis, nunc clarificatus est filius hominis et
cetera. Ubi sciendum est, quod clarificari idem est quod
glorificari: gloria enim dicitur quasi claria. Unde secundum
Ambrosium, gloria est clara cum laude notitia. Unde expositores ubi
in Graeco est clarificare, transferunt glorificare, et e converso.
Et sic idem est quod hic dicitur nunc clarificatus est filius hominis,
quod glorificatus. Potest ergo exponi quadrupliciter, scilicet
referendo ad quadruplicem gloriam Christi. Primo quidem ad gloriam
crucis; secundo ad gloriam iudiciariae potestatis; tertio ad gloriam
resurrectionis; quarto ad gloriam cognitionis Christi in fide
populorum. Hanc enim quadruplicem gloriam Scriptura attribuit
Christo. Primo ergo Christus clarificatus fuit in crucis
exaltatione, unde etiam Paulus in ipsa cruce gloriam suam dicit esse,
Gal. ult., 14: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri
Iesu Christi. Et de hac gloria exponit Chrysostomus. Unde circa
hoc dominus quatuor tangit de gloria crucis. Primo ipsam gloriam,
secundo gloriae fructum, tertio gloriae auctorem, quarto gloriae
tempus. Quantum ad primum dicit nunc clarificatus est filius hominis
et cetera. Sciendum est enim, quod quando aliquid incipit fieri,
videtur quasi esse factum. Iuda autem exeunte ad ducendum milites,
videtur negotium passionis Christi, per quam glorificandus erat,
inchoatum esse, et ideo dicit nunc clarificatus est filius hominis
etc., idest incipit passio in qua glorificabitur. Clarificatus est
enim Christus per passionem crucis, quia per eam de inimicis,
scilicet morte et Diabolo, triumphavit; Hebr. II, 14: ut per
mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Item quia per eam
coniunxit terrena caelestibus; Coloss. I, 20: pacificans per
sanguinem crucis sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. Item
quia per eam omnia regna obtinuit. Ps. XCV, 9, secundum aliam
litteram: dicite in gentibus, quia dominus regnavit a ligno. Item
quia in ea multa miracula ostendit: nam velum templi scissum est, mota
est terra, petrae sunt scissae, et sol obscuratus est, et multa
corpora sanctorum surrexerunt, ut dicitur Matth. XXVII, 51
s. Propter hoc ergo imminente passione dicit nunc clarificatus est
filius hominis: quasi, nunc incipit passio mea, quae est mea
glorificatio. Fructus autem huius gloriae est quod inde Deus
glorificetur; et ideo dicit et Deus clarificatus est in eo; idest,
in filio hominis glorificato: quia gloria passionis ad hoc tendit, ut
Deus inde glorificetur. Si enim Deus glorificatur de morte Petri,
infra ult., 19, hoc dixit significans qua morte clarificaturus
esset Deum, multo magis clarificatus est per mortem Christi. Auctor
autem huius gloriae non est Angelus neque homo, sed ipsemet Deus: et
ideo dicit si Deus glorificatus est in eo; idest, si tanta est gloria
quod Deus inde glorificetur, non debuit per alium clarificari; sed
ipse Deus clarificavit ipsum in semetipso, idest per semetipsum;
infra XVII, 5: clarifica me, pater, claritate quam habui
priusquam mundus esset, apud te. Tempus autem huius gloriae est
festinum, quia continuo, idest statim, clarificabit eum; idest,
dabit ei clarificationem crucis. Crux enim, licet gentibus et his qui
pereunt sit stultitia, nobis tamen credentibus est maxima Dei
sapientia, et Dei virtus: I Cor. I, 30. Secunda autem gloria
Christi, est gloria iudiciariae potestatis; Mc. XIII, 26:
tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum virtute multa et
gloria. Et de hac gloria exponit Augustinus, ut in Glossa
tangitur. Unde secundum hoc quatuor hic facit. Primo ponit gloriam
iudiciariae potestatis; secundo ostendit meritum quo ad hanc
pervenitur; tertio hoc exponit; quarto demonstrat huius gloriae
principium. Dicit ergo quantum ad primum nunc clarificatus est filius
hominis. Ubi sciendum est, quod in sacra Scriptura res significatae
appellantur nomine rerum significantium, significatione non expressa,
secundum illud I Cor. X, 4: petra autem erat Christus. Ubi non
dicit, petra significat Christum. In hoc autem facto quod Iudas
exivit ab apostolis repraesentatur figura futuri iudicii, ubi mali
separabuntur a bonis, cum statuet oves a dextris, haedos autem a
sinistris, ut habetur Matth. XXV, 33. In hoc ergo quod Iudas
exivit, quia futurum iudicium figurabatur; ideo dominus post exitum
Iudae agit de gloria iudiciariae potestatis, qua iudicaturus est,
dicens nunc clarificatus est filius hominis, idest, per eius exitum
repraesentata est gloria filii hominis quam habebit in iudicio, ubi
malorum nullus erit ubi bonorum nullus perit. Non autem dicitur: nunc
significata est glorificatio filii hominis; sed nunc clarificatus est
filius hominis, more Scripturae sacrae praedicto. Meritum autem
huius glorificationis est ut Deus glorificetur in eo. In illis enim
clarificatur Deus qui quaerunt facere voluntatem eius, non suam;
talis autem erat Christus; supra VI, 38: non veni facere
voluntatem meam, sed eius qui misit me. Et ideo Deus clarificatus
est in eo. Exponit autem hoc cum dicit si Deus clarificatus est in
eo, idest, si voluntatem Dei faciens, Deum clarificat, merito
Deus clarificabit eum in semetipso, ut scilicet natura humana quae a
verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur; et
ideo in semetipso, idest in gloria sua; Phil. II, 9: propter
quod exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
Ipsa ergo glorificatio qua Deus glorificatus est in Christo, est
meritum in quo Christus secundum quod homo glorificatus est in
semetipso, idest in gloria Dei. Et hoc fuit quando humana natura,
deposita infirmitate per mortem crucis, accepit gloriam immortalitatis
in resurrectione. Inde ipsa resurrectio fuit principium quo inchoata
est ista gloria. Ideo dicit et continuo clarificabit eum, in
resurrectione, quae scilicet statim erit, secundum illum Ps.
CVII, 3: exurgam diluculo. Et alibi, Ps. XV, 10: non
dabis sanctum tuum videre corruptionem. Tertia Christi gloria, est
gloria resurrectionis de qua dicitur Rom. VI, 4: quomodo surrexit
Christus per gloriam patris; ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Et de hac gloria exponit hic Hilarius, et etiam partim Augustinus.
Et secundum hoc primo praenuntiat Christus hanc suam gloriam, dicens
nunc clarificatus est filius hominis. Et loquitur de futuro per modum
praeteriti: quia quae statim fieri credimus, quasi facta habemus.
Gloria autem resurrectionis in proximo imminebat; et ideo dicit nunc
clarificatus est, quasi corpus naturae divinae consociatione, gloriam
quodammodo divinitatis adeptum est. Secundo subiungit causam huius
glorificationis, et valde subtiliter: nam, ut ipse dicit, humanitas
Christi in resurrectione glorificata est ex coniunctione divinae
naturae eam assumentis in persona verbi, quia hoc dicitur in Ps.
XV, 10: non derelinques animam meam in Inferno, nec dabis
sanctum tuum, qui est sanctus sanctorum, videre corruptionem.
Debetur etiam Christo homini talis gloria inquantum est Deus. Nos
etiam intantum gloriam resurrectionis habebimus, inquantum participes
sumus divinitatis; Rom. VIII, 11: qui suscitavit Iesum
Christum a mortuis, resuscitabit et mortalia corpora vestra propter
inhabitantem spiritum eius in vobis. Et ideo dicit, quod filius
hominis, scilicet Christus, secundum humanam naturam, clarificatus
est, per resurrectionem. Et quis clarificabit eum? Deus, inquit,
clarificabit eum in semetipso, ut scilicet Christus homo, qui regnat
in gloria quae ex Dei gloria est, et ipse exinde in Dei gloriam
transeat, scilicet mansurus totus in Deo; quasi deificatus ex ea qua
homo est dispensatione. Sicut si dicerem: lampas clara est, quia
ignis clarescit in ea. Illud ergo quod emittit radios claritatis ad
humanitatem Christi, est Deus: et sic humanitas Christi
clarificatur a gloria divinitatis eius, et humanitas Christi inducitur
in gloriam divinitatis, non per transmutationem naturae, sed per
participationem gloriae, inquantum ipse Christus homo adoratur tamquam
Deus; Phil. II, 9: propter quod et Deus exaltavit illum, et
dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne
genu flectatur. Et ideo dicit et Deus clarificatus est in eo;
idest, si ita est quod gloria divinitatis ad gloriam humanitatis
redundet, Deus clarificavit eum, idest, fecit eum participem suae
gloriae, eum ad suam gloriam assumendo. Phil. II, 11: omnis
lingua confiteatur quia dominus Iesus in gloria est Dei patris. Et
sic duplex est gloria Christi. Una quae est in humanitate eius a
divinitate derivata; alia est divinitatis, ad quam quodammodo
assumitur humanitas, ut dictum est: sed aliter et aliter. Nam prima
gloria habuit principium temporis, et ideo de ipsa loquitur in
praeterito dicens et Deus clarificavit eum in semetipso, quod fuit in
die resurrectionis. Secunda gloria est perpetua, quia ab aeterno
verbum Dei est Deus, ad quam humanitas Christi assumpta in perpetuum
glorificabitur; unde de ista loquitur in futuro dicens et continuo
clarificabit eum; idest, semper faciet eum in illa gloria in perpetuum
esse. Quarta gloria Christi est gloria cognitionis in fide
populorum; et de hac exponit Origenes. Ubi notandum est, quod
gloria, secundum eum, aliter accipitur in communi usu hominum, et
aliter in Scriptura. Nam secundum communem usum, gloria nihil aliud
est quam a pluribus collata praeconia, vel clara cum laude notitia, ut
Ambrosius dicit; in sacra Scriptura gloria importat aliquod divinum
indicium super homines. Unde Ex. XL, 32: gloria domini
apparuit super tabernaculum, idest, aliquod divinum indicium requievit
super ipsum. Et similiter illud quod dicitur de facie Moysi, quod
glorificata esset. Et sicut gloria corporaliter dicit aliquod divinum
indicium super homines, ita etiam et spiritualiter intellectus hominis
dicitur glorificari quando ita deificatus, et transcendens omnia
materialia, elevatur ad Dei cognitionem: per hoc enim efficitur
particeps gloriae ipsius, II Cor. III, 18: nos autem
revelata facie gloriam domini speculantes in eamdem imaginem
transformamur. Si ergo quicumque cognoscit Deum, glorificatur, et
particeps gloriae effectus est, manifestum est quod Christus, qui
perfectissime Deum cognovit, utpote totius divinae gloriae splendor
existens, Hebr. I, 3, et totius gloriae divinae fulgorem capere
valens; si, inquam, ita est; Christus perfectissime est
glorificatus, et etiam omnes qui Deum cognoscunt, hoc a Christo
habent. Sed Christum sic glorificatum esse in perfectissima
cognitione et participatione divinitatis nondum homines cognoscebant:
et ideo, licet in se glorificatus esset, non tamen glorificatus erat
in notitia hominum. Sed hanc gloriam incepit habere in resurrectione
et in passione, in quibus homines cognoscere coeperunt suam virtutem et
suam divinitatem. De hac ergo sua glorificatione dominus hic loquens,
dicit nunc clarificatus est filius hominis, scilicet, secundum
humanitatem, in sua passione, quae imminebat, clarus effectus est in
notitia hominum; et Deus, scilicet pater, glorificatus est in eo.
Filius enim non solum revelat se, sed etiam patrem; infra XVII,
6: pater, manifestavi nomen tuum: et ideo non solum clarificatus est
filius, sed etiam pater; Matth. XI, 27: patrem nemo novit nisi
filius, et cui voluerit filius revelare. Et dicit in eo, quia qui
videt filium, videt et patrem: infra XIV, 9. Maioris autem est
ut aliquid maius rependat, et ideo subdit et si Deus clarificatus est
in eo, idest si ex claritate filii hominis quodammodo crescit gloria
Deo patri, inquantum magis ab omnibus cognoscitur, et Deus
clarificavit eum in semetipso, idest, notificavit, quod Christus
Iesus est in sua gloria. Et hoc non differtur, quia continuo
clarificabit eum, idest statim et cetera.
|
|