|
Supra posuit dominus claritatem quam adepturus erat per suum recessum;
hic ipsum suum recessum praenuntiat eis, et primo praenuntiat eis suum
recessum; secundo ostendit quod nondum discipuli idonei erant ad eum
sequendum, ibi quaeretis me; tertio docet quomodo idonei fiant, ibi
mandatum novum do vobis. Recessum autem futurum in brevi praenuntiat
eis, dicens filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Et utitur verbo
filiationis ad maiorem inflammationem. Nam quando amici ab invicem
discedunt, tunc maxime affectu amoris inardescunt. Supra eodem cum
dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Sed dicit
filioli mei, in diminutivo, ut ostendat eorum imperfectionem, nondum
enim erant perfecte filii, quia nondum perfecte diligebant: nondum
erant in caritate perfecti; Gal. IV, 19: filioli mei, quos
iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Nihilominus tamen
satis creverant in perfectione, quia ex servis facti sunt filioli, ut
hic habetur, et fratres, infra XX, 17: vade ad fratres meos, et
dic eis et cetera. Notandum tamen, quod hoc quod dicitur adhuc
modicum, tripliciter exponi potest, secundum quod Christus est
tripliciter cum suis discipulis. Christus enim cum suis discipulis
erat corporaliter. Corpus autem eius potest considerari dupliciter.
Primo secundum similitudinem conditionis naturae humanae, nam
Christus secundum corpus mortalis erat, sicut et ceteri homines; et
sic ly modicum accipitur pro tempore quod erat inter verba sermonis
huiusmodi, et mortem suam. Ut sit sensus adhuc modicum vobiscum sum,
idest, modicum temporis extat quod capiar et moriar, et tunc
resurgam, deinceps immortalis, etiam secundum corpus, existens;
Rom. VI, v. 9: Christus resurgens ex mortuis, iam non
moritur, mors illi ultra non dominabitur. Et ideo dicitur Lc.
ult., 44: haec dicebam vobis, dum adhuc essem vobiscum et cetera.
Secundo fuit cum eis praesentia corporali, sed secundum quod corpus
eius erat iam glorificatum; et sic ly modicum accipitur pro tempore
quod erat usque ad ascensionem; infra XVI, 16: modicum, et iam
non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad
patrem; Aggaei II, 7: adhuc modicum, et ego movebo caelum et
terram et mare et aridam. Tertio exponitur secundum quod Christus
fuit cum eis spiritualiter secundum suae divinitatis praesentiam, et in
sacramentis; et sic ly modicum accipitur pro tempore quod existebat
usque ad consummationem saeculi: quod quidem tempus dicitur esse
modicum in comparatione ad aeternitatem; I Io. II, 18: filioli
mei, novissima hora est. Et sic est sensus modicum vobiscum sum,
idest, licet a vobis corporaliter discedam, tamen spiritualiter adhuc
sum vobiscum modicum istud temporis quod extat usque ad consummationem
saeculi; Matth. ult., 20: ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi. Sed haec expositio non congruit secundum
praesentiam divinitatis suae, quia non solum usque ad consummationem
saeculi, sed etiam in perpetuum erit cum eis. Et ideo Origenes
aliter exponit, dicens, quod Christus cum perfectis non peccantibus
mortaliter, est semper, sed cum imperfectis non est, quia cum
peccant, recedit ab eis. Discipuli vero post modicum tempus recessuri
erant a Christo, et scandalum passuri, et eum relicturi; Matth.
c. XXVI, 31: omnes vos scandalum patiemini in me in ista
nocte. Et sic Christus spiritualiter recedebat ab eis; et quantum ad
hoc dicit adhuc modicum vobiscum sum, idest, modicum temporis est quod
vos fugietis, me relicto, et sic non ero vobiscum. Consequenter cum
dicit quaeretis me etc., ostendit eorum insufficientiam ad sequendum:
et primo ponit eorum conatum, dicens quaeretis me, quem spiritualiter
dereliquistis, et fugientes et negantes. Quaeretis, inquam, per
poenitentiam, sicut Petrus qui flevit amare; Is. LV, 6:
quaerite dominum dum inveniri potest; Oseae VI, 1: in
tribulatione sua mane consurgent ad me. Vel, quaeretis me, idest
praesentiam corporalem per desiderium; Lc. XVII, 22: venient
dies in quibus desiderabitis videre unum diem filii hominis, et non
videbitis. Secundo eorum defectum ostendit dicens et sicut dixi
Iudaeis: quo ego vado, vos non potestis venire. Sed aliter et
aliter: quia cum inter Iudaeos essent aliqui qui numquam convertendi
erant, de illis dictum est simpliciter, quod non poterant ire quo
Christus ibat. Sed iam Iuda egresso, nullus erat inter discipulos a
Christo separandus, et ideo non dixit simpliciter non potestis
venire, sed addidit vobis dico modo. Quasi dicat: Iudaeis dixi,
quod numquam, scilicet quantum ad obstinatos; sed vobis dico, quod
modo non potestis me sequi, quia non estis perfecti in caritate, ut
velitis mori pro me: ego enim per mortem discessurus sum. Item ego
iturus sum ad gloriam patris, ad quam nullus venire potest, nisi sit
caritate perfectus. Item ego sum glorificandus modo, quia, ut dictum
est, nunc clarificatus est filius hominis, sed nondum est tempus quod
corpora vestra glorificentur: et ideo quo ego vado, vos non potestis
venire. Consequenter cum dicit mandatum novum do vobis, docet quomodo
idonei efficiantur ad sequendum, et primo ponit conditionem mandati;
secundo ostendit causam quare illud debeant implere, ibi in hoc
cognoscent omnes quod mei discipuli estis. Circa primum tria facit.
Primo ponit mandati qualitatem; secundo eius tenorem; et tertio
tenoris exemplum. Sed qualitas mandati commendatur ex novitate, unde
dicit mandatum novum. Sed numquid in veteri testamento vel lege datum
non est mandatum de dilectione proximi? Datum quippe est, quia
Matth. c. XXII, 37, Christus interrogatus a legisperito quod
esset primum mandatum, respondit: diliges dominum Deum tuum, et
subditur: et proximum tuum sicut teipsum. Quod habetur Lev.
XIX, 18: diliges proximum tuum sicut teipsum. Specialiter autem
mandatum istud dicitur novum propter tria. Primo propter effectum
innovationis quem efficit; Col. III, 9: exuentes vos veterem
hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in
agnitionem, secundum imaginem eius qui creavit illum. Haec autem
novitas est per caritatem, ad quam hortatur Christus. Secundo istud
mandatum dicitur novum propter causam quae hoc efficit, quia est a novo
spiritu. Est enim duplex spiritus, scilicet vetus et novus. Vetus
quidem est spiritus servitutis; novus autem spiritus amoris; ille
generat servos, hic filios adoptionis; Rom. VIII, v. 15:
non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis
spiritum adoptionis filiorum; Ezech. XXXVI, 26: dabo vobis
cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri. Et hic spiritus
inflammat ad caritatem: quia caritas Dei diffusa est in cordibus
nostris per spiritum sanctum; Rom. V, v. 5. Tertio per effectum
quem constituit, scilicet novum testamentum. Nam brevis differentia
novi et veteris testamenti est timor et amor; ut enim dicit Ier.
XXXI, 31: feriam domui Israel foedus novum. Quod autem
mandatum istud in veteri testamento ex timore et amore sancto erat,
pertinebat ad novum testamentum: unde hoc mandatum erat in veteri
lege, non tamquam proprium eius, sed ut praeparativum novae legis.
Tenor autem mandati est mutua dilectio; unde dicit ut diligatis
invicem et cetera. De ratione enim amicitiae est quod non sit latens,
alias enim non esset amicitia, sed benevolentia quaedam. Et ideo
oportet ad veram amicitiam et firmam, quod amici se mutuo diligant;
quia tunc amicitia iusta est et firma, quasi duplicata. Dominus ergo
volens inter suos fideles et discipulos perfectam amicitiam esse, dedit
eis praeceptum de mutua dilectione; Eccli. VI, 17: qui timet
Deum, habebit amicitiam bonam. Exemplum tenoris ponit cum dicit
sicut dilexi vos. Tripliciter enim dilexit nos Christus: gratuite,
efficaciter et recte. Gratuite, quia ipse incepit, nec expectavit
quod nos inciperemus amare; I Io. IV, 10: non quasi
dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Sic et nos
debemus prius diligere proximos, nec expectare praeveniri, seu
beneficari. Efficaciter autem dilexit, quod patet per opus: probatio
enim dilectionis exhibitio est operis. Maius autem quod homo pro amico
potest facere, est ut det seipsum pro eo, quod et Christus fecit;
Eph. V, 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis; unde
dicebat, infra XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, ut
animam suam ponat quis pro amicis suis. Nos ergo huius exemplo
efficaciter et fructuose invicem diligamus; I Io. III, 18:
non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Recte vero,
quia cum omnis amicitia fundetur super aliquam communicationem
(similitudo enim est causa amoris), illa est recta amicitia quae est
propter similitudinem, seu communicationem in bono. Christus autem
intantum dilexit nos, inquantum similes sumus ei per gratiam
adoptionis, diligendo secundum hanc similitudinem, ut ad Deum
traheret. Ier. XXXI, 3: in caritate perpetua dilexi te, ideo
attraxi te miserans. Sic ergo et nos in amato non tantum quod
beneficii est, seu delectationis, sed quod Dei est, debemus
diligere. Et in tali dilectione proximi includitur etiam dilectio
Dei. Consequenter cum dicit in hoc cognoscent omnes quia discipuli
mei estis etc. ponitur rationem implendi hoc praeceptum. Sciendum est
autem, quod quicumque connumeratur militiae alicuius regis, debet
portare eius insignia. Insignia autem Christi sunt insignia
caritatis. Quicumque ergo vult annumerari militiae Christi, debet
caritatis charactere insigniri; et hoc est quod dicit in hoc cognoscent
omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem:
dilectionem, inquam, sanctam; Eccli. XXIV, 24. Ego mater
pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei.
Attende autem, quod cum apostoli multa dona receperunt a Christo,
sicut vita, et intellectus, et bona habitudo corporis: quaedam vero
spiritualia, sicut opera miraculorum; Lc. XXI, 15: ego dabo
vobis os et sapientiam etc.; omnia ista non sunt signa discipulatus
Christi, cum possint esse communia bonis et malis. Sed speciale
discipulatus Christi signum est caritas, et mutua dilectio; II
Cor. I, 22: signavit nos et dedit spiritum.
|
|