|
Posito defectu discipuli, scilicet Iudae tradentis, hic ponit
defectum discipuli, scilicet Petri negantis, et primo ponitur
praenuntiandi occasio; secundo negationis praenuntiatio, ibi respondit
Iesus: animam tuam pro me pones? Circa primum duo facit. Primo
ponit Petri desiderium; secundo ponit eius fiduciam, ibi dicit ei
Petrus: quare non possum te sequi modo? Circa primum duo facit.
Primo ponit desiderii ostensionem; secundo dilationem, ibi respondit
Iesus: quo ego vado, non potes me modo sequi. Ostenditur autem
Petri desiderium in prompta interrogatione, cum dicit dicit ei Simon
Petrus: domine, quo vadis? Audierat enim a domino quod adhuc
modicum cum eis esset: ex quo sollicitus est de Christi recessu ab
eis, et ideo quaerit dicens quo vadis? Ubi Chrysostomus dicit:
magnus profecto est Petri amor, et ipso igne vehementior, cuius nulla
prohibitio promptum impetum impedire potest. Et inde est quod etiam
Christo dicente: quo ego vado, vos non potestis venire, ipsum
Petrus sequi volebat; et ideo interrogabat quo iret, quasi una de
adolescentulis quaerentibus in Cant. V, 17: quo abiit dilectus
tuus, o pulcherrima mulierum, quo abiit? Et quaeremus eum tecum.
Dilatio autem huius desiderii est, quia ad praesens impeditur a
sequendo; et hoc est quod dicit quo ego vado non potes me modo sequi:
sequeris autem postea; quasi dicat: adhuc imperfectus es, et ideo non
potes me modo sequi; postea autem, quando perfectus eris, sequeris
me. Simile est quod dicit infra ult., 18: amen dico tibi, cum
esses iunior, quasi imperfectus, cingebas te (...) cum autem
senueris, et perfectionis arcem conscenderis, extendes manus tuas, et
alius te cinget. Consequenter cum dicit dicit ei Petrus etc., ponit
Petri fiduciam. Intellexerat enim Petrus quod dominus verba
praedicta dixerat, quasi de perfectione sui amoris diffidens.
Perfectus autem amor est cum quis seipsum pro amicis exponit morti;
infra XV, v. 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam
suam ponat quis pro amicis suis. Quia ergo Petrus paratus erat pro
Christo mori, ostendebat se in amore perfectum, cum dicit animam meam
ponam pro te, idest, paratus sum pro te mori. Hoc dicebat, quantum
sibi videbatur, non ficto animo. Sed tamen nescit homo virtutem
affectus sui, tunc potissime cum periculum imminet; I Cor. c.
IV, 4: nihil mihi conscius sum; sed non in hoc iustificatus sum.
Consequenter cum dicit respondit ei Iesus etc., negationem Petri
praenuntiat, et primo redarguit praesumptionem; secundo praedicit
negationem, ibi amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter
me neges. Circa primum sciendum est, quod Petrus de se praesumens,
Christo sibi dicente non potes me modo sequi, dicebat se eum sequi
posse, et mori pro ipso: et ideo dominus eum reprimens, dicit animam
tuam pro me pones? Quasi diceret. Considera quid loquaris. Magis
scio quid in te sit, quam tu scias; tu non scis ponderare amoris tui
pondus. Noli ergo de te ultra modum praesumere; Rom. XI, 20:
noli altum sapere, sed time. Et huiusmodi ratio assignatur Matth.
XXVI, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Permisit autem dominus Petrum tentari et cadere, ut exaltatus ad
principatum Ecclesiae, discat de se humilia sentire, et peccantibus
subditis compati; Hebr. IV, 15: non habemus pontificem qui non
possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro
similitudine, absque peccato. Sed in Petro invaluit tentatio usque
ad culpam; in Christo autem fuit intentatio usque ad similitudinem
poenae: quia peccatum non fecit. Negationem praedicit, dicens amen,
amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. Hic primo
dubitatur de hoc quod dicit non cantabit gallus, donec ter me neges.
Videtur enim esse falsum: quia statim, post primam negationem
Petri, gallus cantavit, ut habetur Mc. XIV, 68. Sed ad hoc
Augustinus respondet dupliciter. Uno modo, ut dominus magis
affectionem Petri, quam actus expresserit: nam animam Petri tantus
timor invaserat quod paratus erat ad primum cantum galli, non solum
semel, sed ter negare; et sic est sensus: antequam gallus cantet,
paratus eris ter me negare. Alio modo, ut referatur ad negationis
initium: quia aliquid dicitur fieri ante aliud, etiam si incipiat
tantum fieri. Dominus autem praedixit trinam negationem, quae incepit
ante primum galli cantum, licet non ante perfecta fuerit; et tunc est
sensus non cantabit gallus, donec ter me neges, idest, trinam
negationem incipies antequam gallus cantet. Item quaeritur de loco ubi
haec verba fuerunt; nam et Matthaeus et Marcus dicunt, quod dominus
dixit haec verba Petro postquam exiverat de loco ubi cum discipulis
coenaverat; Lucas autem et Ioannes dicunt quod haec verba dixit in
loco ubi coenaverat. Nam post sermonem istum dominus dixit infra
XIV, 31: surgite, eamus hinc. Ad hoc autem dicendum, quod
verum est dominum haec verba dixisse in loco in quo coenaverat;
Matthaeus autem et Marcus sequuntur ordinem memoriae, non historiae.
Potest autem dici, secundum Augustinum, quod dominus haec verba ter
dixit. Nam si quis diligenter consideret verba domini, ex quibus
processum est ad praenuntiationem negationis Petri, inveniet
tripliciter esse dicta: nam in Matthaeo et Marco habetur, quod dixit
dominus: omnes vos scandalum patiemini in me in nocte ista. Et
Petrus respondet: et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam
scandalizabor. Et ait illi Iesus: quia hodie in hac nocte antequam
gallus cantet, ter me negabis. In Luca autem, habetur: dixit eis
Iesus: ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.
Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tunc Petrus
dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
Et dominus illi: dico tibi, Petre: non cantabit hodie gallus donec
ter abneges nosse me. Hic autem cum Petrus quaereret a domino quo
vadis? etc., dixit ei dominus amen, amen dico tibi: non cantabit
gallus, donec ter me neges. Unde colligitur quod pluries dominus
negationem Petri praedixerat.
|
|