|
Supra dominus informavit discipulos suos exemplis, hic confortat eos
verbis, et primo ponitur multiplex verborum exhortatio; secundo
ipsorum quae dicta sunt explicatio, cap. XVI haec locutus sum
vobis, ut non scandalizemini. Circa primum sciendum est, quod duo
imminebant discipulis, de quibus conturbari poterant. Unum de
praesenti, scilicet recessus Christi imminens; aliud de futuro,
scilicet tribulationes quas passuri erant. Primo ergo confortat eos
contra primum, scilicet contra eius recessum; secundo contra
tribulationes quas passuri erant, XV, cap., ego sum vitis vera et
cetera. Circa primum duo facit. Primo confortat eos ex parte ipsorum
remanentium; secundo ex parte sui recedentis, ibi non turbetur cor
vestrum, neque formidet. Circa primum tria facit. Primo praemittit
suum accessum ad patrem; secundo promittit eis donum spiritus sancti,
ibi si diligitis me, mandata mea servate; tertio suam praesentiam,
ibi non relinquam vos orphanos circa primum duo facit. Primo
praemittit suum accessum ad patrem; secundo agit de via per quam
accessurus erat, ibi et quo ego vado scitis, et viam scitis. Circa
primum tria facit. Primo excludit turbationem; secundo innuit sui
potestatem, ibi creditis in Deum, et in me credite; tertio subiungit
promissionem, ibi in domo patris mei mansiones multae sunt. Circa
primum sciendum est, quod discipuli perturbari poterant ex verbis
domini supradictis de proditione Iudae, et negatione Petri, et
recessu suo. Et vere omnia turbationem et dolorem ingerebant; Ps.
LIX, 4: commovisti terram, scilicet cordium discipulorum, et
conturbasti eam. Et ideo dominus sanare volens eorum contritionem,
dicit non turbetur cor vestrum. Sed contra; Act. I, 1: coepit
Iesus facere et docere. Sed supra XIII, 21, dicitur:
turbatus est Iesus spiritu et cetera. Quomodo ergo docet non turbari
qui primo turbatus est? Responsio. Dicendum quod non docuit
contrarium eius quod fecit. De eo autem dicitur quod turbatus est
spiritu, non quod spiritus eius sit turbatus. Hic autem non prohibet
quin turbentur spiritu, sed prohibet quod eorum cor, idest spiritus,
non turbetur. Est enim quaedam turbatio ex spiritu, ex ratione
procedens, quae laudabilis est, nec prohibetur. II Cor. VII,
10: quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem
stabilem operatur. Alia est tristitia seu turbatio ipsius rationis;
quae non est laudabilis, quia abducit a propria rectitudine; et
prohibetur Ps. XXXVI, v. 24: iustus non conturbabitur, quia
dominus supponit manum suam. Non enim turbari potest qui Deum semper
habet. Et ideo dominus suae divinitatis potestatem subiungit, dicens
creditis in Deum, et in me credite: ubi unum supponit, et aliud
praecipit. Supponit quidem eorum fidem in Deum, dicens creditis in
Deum: in hoc enim iam instructi erant ab ipso; Hebr. XI, 6:
accedentem ad Deum oportet credere. Praecipit autem ut credant in
ipsum, dicens et in me credite. Si enim in Deum creditis, ego autem
sum Deus: consequens est quod in me credatis. Et tenet haec
consequentia, sive ly Deus teneatur essentialiter, cum ipse filius
sit Deus, sive ly Deus supponat pro persona patris. Nullus enim
potest in patrem credere nisi credat in filium; supra V, 23: qui
non honorificat filium, non honorificat patrem. In hoc autem quod
dicit et in me credite, contestatur se verum esse Deum; nam etsi
homini vel creaturae credere liceat, in nullum tamen nisi in Deum
credere debemus. Est ergo in Christum credendum sicut in Deum. I
Io. ult., 20: ut sitis in vero filio eius Christo. Hic est
verus Deus et vita aeterna; supra VI, 29: hoc est opus Dei, ut
credatis in eum quem misit ille. Consequenter cum dicit in domo patris
mei mansiones multae sunt, subiungit promissionem quae est ut per
Christum accedant, et introducantur ad patrem. Promissio autem de
accessu aliorum ad aliquem locum duo includit: unum est praecedens,
scilicet loci praeparatio; aliud sequens, scilicet in locum
introductio. Et ideo dominus duas hic promissiones facit: unam quae
pertinet ad loci praeparationem, aliam ad loci introductionem. Prima
autem non est necessaria, cum iam locus sit praeparatus; sed secunda:
et ideo circa hoc duo facit. Primo excludit necessitatem primae
promissionis; secundo ponit secundam promissionem, ibi et si abiero,
et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et accipiam vos ad
meipsum. Circa primum duo facit. Primo excludit necessitatem
praeparationis; secundo ostendit facultatem suam ad praeparandum, si
necesse esset, ibi si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare
vobis locum. Dicit ergo in domo patris mei mansiones multae sunt.
Ubi sciendum est, quod cum uniuscuiusque domus sit in qua habitat,
illa dicitur domus Dei in qua habitat Deus; Deus autem habitat in
sanctis; Ier. XIV, 9: tu in nobis es, domine et cetera. Sed
in quibusdam quidem per fidem; II Cor. VI, 16: inhabitabo in
illis, et inambulabo inter eos. In quibusdam vero per fruitionem
perfectam, I Cor. XV, 28: ut sit Deus omnia in omnibus.
Duplex est ergo domus Dei. Una est militans Ecclesia, scilicet
congregatio fidelium; I Tim. III, 15: ut scias quomodo
oporteat te in domo Dei conversari, inhabitat Deus per fidem;
Apoc. XXI, 3: quae est Ecclesia Dei vivi. Et hanc ecce
tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabo in illis. Alia est
triumphans, scilicet sanctorum collectio in gloria patris; Ps. c.
LXIV, 5: replebimur in bonis domus tuae. Sanctum est templum
tuum, mirabile in aequitate. Sed domus patris dicitur non solum illa
quam ipse inhabitat, sed etiam ipsemet, quia ipse in seipso est. Et
in hac domo nos colligit. Quod autem ipse Deus sit domus, habetur
II Cor. V, 1: domum habemus a Deo, non manufactam, aeternam
in caelis. Et haec domus est gloriae, quae est ipse Deus; Ier.
c. XVII, 12: solium altitudinis gloriae tuae a principio,
locus sanctificationis nostrae. Manet autem homo in hoc loco,
scilicet Deo, quantum ad voluntatem et affectum per fruitionem
caritatis I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet,
et Deus in eo: et quantum ad intellectum per notitiam veritatis;
infra XVII, 17: sanctifica eos in veritate. In hac ergo domo,
idest in gloria, quae Deus est, mansiones multae sunt, idest
diversae participationes beatitudinis ipsius; quia qui plus cognoscit,
maiorem locum habebit. Diversae ergo participationes divinae
cognitionis et fruitionis, sunt diversae mansiones. Sed hic est
quaestio utrum unus possit esse beatior alio. Videtur quod non.
Beatitudo enim est finis; et perfectum non recipit maius et minus:
ergo non potest magis et minus haberi. Responsio. Dicendum quod
aliquid dicitur perfectum dupliciter: absolute, et secundum quid.
Perfectio quidem beatitudinis absoluta est solius Dei: quia solus
ipse tantum cognoscit se et amat quantum cognoscibilis est et amabilis
(infinite enim cognoscit, et amat infinitam veritatem et bonitatem
suam). Et quantum ad hoc, ipsum summum bonum, quod est beatitudinis
obiectum, et causa, non potest esse maius et minus: non enim est nisi
unum summum bonum, quod est Deus. Secundum quid autem, idest
secundum aliquas conditiones temporis, naturae et gratiae; et sic unus
potest esse beatior alio secundum adeptionem huius boni, et capacitatem
uniuscuiusque hominis. Quia quanto homo magis est eius capax, tanto
magis participat ipsam, inquantum scilicet est melius dispositus et
ordinatus ad eius fruitionem: ad quod disponitur dupliciter.
Consistit enim beatitudo in duobus: scilicet in divina visione, et ad
hanc disponitur per munditiam: et ideo quanto quis habet cor magis
elevatum a terrenis, tanto magis et perfectius Deum videbit. Item in
fruitionis delectatione, et ad hanc disponitur per amorem: et ideo qui
habet cor magis fervens amore Dei, magis delectabitur in divina
fruitione. De prima dicitur Matth. V, 8: beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt. Item quaeritur de hoc quod dicitur
Matth. XX, quod unus denarius datur omnibus laborantibus. Hic
autem denarius nihil aliud est quam mansio in domo patris. Non ergo
sunt multae mansiones. Responsio. Dicendum quod merces vitae
aeternae et una est, et multae. Multae quidem secundum diversam
capacitatem participantium, secundum quam sunt diversae mansiones in
domo patris; una vero tripliciter. Primo quidem propter unitatem
obiecti: idem enim est quod omnes beati vident, et quo omnes
fruuntur; et ideo unus denarius, sed diversimode videbitur et
amabitur; Iob c. XXII, 26: tunc super omnipotentem deliciis
afflues; Is. XXVIII, 5: in illo die erit dominus exercituum
sceptrum exultationis residuo populi sui, et corona gloriae. Et
simile est ac si aliquis praeberet alicui fontem, ut ad libitum omnes
biberent; de quo qui maius vas haberet, plus acciperet, et qui
minus, minus. Unus ergo fons ex parte sua est, sed non eadem mensura
recipientium. Et haec est sententia beati Gregorii, XXII
Moral. Secundo propter eamdem aeternitatis mensuram, secundum
Augustinum: quia omnes habebunt aeternam beatitudinem, quia ibunt
iusti in vitam aeternam, sed diversae sunt propter capacitatem.
Tertio propter caritatem, quae omnia unit, gaudia singulorum faciens
omnium, et e converso; Rom. XII, 15: gaudere cum gaudentibus
et cetera. Sed notandum, quod ex hoc verbo Pelagiani acceperunt
occasionem errandi. Dicunt enim, quod pueri non baptizati
decedentes, erunt in domo Dei salvati, sed non in regno; quia supra
III, 5, dicitur: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, non intrabit in regnum Dei. Sed contra hoc dicit Augustinus
quod dominus dicit quod mansiones huiusmodi sunt in domo Dei. Nihil
autem magis est in regno quam domus: nam regnum constituitur ex
civitatibus, civitates autem ex vicis, vici autem ex domibus. Si
ergo mansiones sunt in domo, manifestum est quod sunt in regno.
Consequenter cum dicit si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare
vobis locum, ostendit facultatem suam ad praeparandum eis locum, si
necesse esset. Posset enim aliquis dicere: verum est quod in domo
patris sui mansiones multae paratae sunt: quod si non esset, non
posset eas parare. Et ideo dominus hoc excludens dicit, quod si
minus, idest mansiones non essent paratae, dixissem vobis, quia vado
parare vobis locum. Ubi videndum est quid est hoc quod dixit parare
vobis locum. Paratur autem locus dupliciter. Uno modo cum in se
disponitur, puta cum purgatur vel ampliatur locus; Is. LIV, 2:
dilata locum tentorii tui. Alio modo cum datur alicui facultas
intrandi; unde Ps. LXX, 3, petebat: esto mihi in Deum
protectorem, et in locum munitum; quasi diceret: semper sit mihi
facultas intrandi. Et secundum hoc potest dupliciter intelligi. Si
enim locus iste esset tale aliquid quod defectum haberet, aut
quodcumque creatum, subiaceret meae potestati ut perficerem illum: nam
omnis creatura potestati verbi subiecta est; supra, I, 3: omnia
per ipsum facta sunt. Si ergo ita esset, quod haberet defectum,
dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Sed locus in se paratus
est. Locus enim iste est ipse Deus, ut dictum est, in quo est
omnium perfectionum excellentia. Sed forte non est vobis facultas
intrandi, et ideo si quo minus, idest si non haberetis facultatem
intrandi, et non essetis praedestinati ad locum illum, dixissem
vobis, quia vado parare vobis locum. Nam in potestate mea est ut
praedestinarem vos ad locum illum. Nam ipse cum patre et spiritu
sancto praedestinavit eos ad vitam aeternam; Eph. I, 4: elegit
nos in ipso. Sed quia supra dixerat: quo ego vado, vos non potestis
me modo sequi: ne crederent se finaliter ab eo abscissos esse, ideo
subiungit et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum veniam,
et accipiam vos ad meipsum: ubi ponit secundam promissionem, scilicet
inductionem in regnum. Ubi videtur esse verborum contrarietas. Dixit
enim: si quo minus, dixissem quia vado parare vobis locum: ubi innuit
quod non vadit ad parandum locum. Hic autem dicitur si abiero, et
praeparavero vobis locum: ubi innuit, quod vadit ad parandum locum.
Sed dicendum quod uno modo posset legi coniunctim ut sit sensus: si
quo minus, idest si necesse esset, dixissem vobis, quia vado parare
vobis locum. Et iterum: si quo minus, idest si abiero et
praeparavero vobis locum. Secundum Augustinum autem legitur
distinctim, ut scilicet haec sit alia clausula ab illa. Dominus
praeparavit ab aeterno praedestinando, praeparavit exequendo.
Praeparavit autem per recessum suum. Unde illud quod primo dixit,
quod mansiones paratae erant, hoc intelligitur quantum ad primam
praeparationem ab aeterno: quod autem hic dicit si abiero et
praeparavero intelligitur quantum ad executionem aeternae
praedestinationis. Praeparavit autem dominus per recessum suum nobis
locum quinque modis. Primo quidem dando locum fidei. Fides enim cum
sit eorum quae non videntur, non erat de Christo apud discipulos,
quando eum personaliter videbant. Subtraxit ergo se eis, ut quem
habebant praesentia corporali, et videbant oculis corporis, haberent
praesentia spirituali, et cernerent oculo mentis: quod est habere per
fidem. Secundo demonstrando eis viam ad locum eundi; Mich. I, v.
13: ascendit pandens iter ante eos. Tertio pro eis orando; Hebr.
VII, 25: accedens per semetipsum ad Deum salvare potest;
Deut. XXXIII, 26: ascensor caeli auxiliator tuus. Quarto
sursum attrahendo; Cant. I, v. 3: trahe me post te; Coloss.
III, 1: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite. Quinto spiritum sanctum eis mittendo; supra VII, 39:
nondum erat spiritus datus, quia nondum erat Iesus glorificatus.
Complementum autem glorificationis Christi fuit in eius ascensione:
et ideo statim cum ascendit, spiritum sanctum misit discipulis suis.
Sic ergo praedixit eis corporalem recessum, dicens si abiero et
praeparavero vobis locum; deinde promittit eis spiritualem reditum,
dicens iterum veniam et recipiam. Veniam in fine mundi, Act. I,
11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, sic veniet. Et
accipiam vos ad meipsum, glorificatos in anima et corpore; I Thess.
IV, 16: similiter rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in
aera. Sed numquid spiritus apostolorum non accipiuntur a Christo
usque in finem mundi? Ad quod dicendum est, quod Graecorum opinio
est, quod sancti non vadunt ad Paradisum usque ad diem iudicii. Sed
si hoc esset, tunc apostolus frustra haberet desiderium esse cum
Christo, Phil. c. I, 23. Et ideo dicendum, quod statim
dissoluta huius habitationis domo, quantum ad animam sumus cum
Christo. Et sic hoc quod dicit iterum veniam, et accipiam vos ad
meipsum, potest exponi de adventu spirituali, quo Christus semper
visitat Ecclesiam fidelium, et quemlibet sanctorum vivificat in
morte. Ut sit sensus: iterum veniam, ad Ecclesiam spiritualiter
continue, et accipiam vos ad meipsum: idest firmabo in fide et
dilectione mea; Cant. VI, 1: dilectus meus ascendit ad areolam
aromatum, idest ad congregationem sanctorum, ut pascatur, idest
delectetur in virtutibus, et lilia colligat, idest, animas puras ad
se trahat, cum vivificat sanctos in morte. Deinde subdit fructum,
dicens ut ubi ego sum et vos sitis, idest, ubi est caput, sint
membra; ubi magister, sint discipuli; Matth. XXIV, 28: ubi
fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae; supra XII, 26:
ubi ego sum, illic et minister meus erit.
|
|