|
Supra dominus confortavit discipulos de suo recessu, promittens eis
quod accessum haberent ad patrem, hic consequenter agit de via per quam
ad patrem accedunt. Via autem non cognoscitur sine termino; et ideo
etiam agit de termino, et primo proponit viam et terminum, ut eis
nota; secundo quae proposuit manifestat, ibi dicit ei Thomas domine,
nescimus quo vadis. Circa primum sciendum, quod dominus dixerat: si
abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam ad vos. Quia forte
discipuli quaererent ab eo quo iret, sicut supra XIII, 36,
quaesivit Petrus: domine, quo vadis? Ideo dominus haec sciens,
dixit eis et quo ego vado scitis, et viam scitis. Vado enim ad
patrem, quem scitis per me vobis manifestum; infra XVII, 6:
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Via autem per quam
vado, sum ego, quem scitis; supra I, 14: vidimus gloriam eius.
Recte ergo dixit quo ego vado scitis, et viam scitis: quia patrem
sciebant per Christum, et Christum per suam conversationem et
praesentiam noverant. Consequenter cum dicit dicit ei Thomas etc.,
manifestat dominus quae proposuit, et primo praemittitur
manifestationis occasio; secundo subditur propositorum manifestatio,
ibi dicit eis Iesus: ego sum via, veritas et vita. Occasio autem
manifestationis fuit dubitatio Thomae interrogantis. Unde dicit ei
Thomas: domine, nescimus quo vadis, et cetera. Ubi attende, quod
Thomas utrumque negat, quod dominus affirmavit: nam dominus dixit,
eos et viam et terminum viae scire; Thomas autem negat se scire viam
et terminum: tamen utrumque verum est. Verum est enim quod sciebant,
tamen nesciebant se scire. Multa enim sciebant de patre et filio,
quae a Christo didicerant; sed ignorabant patrem esse ad quem
Christus iret, et filium esse viam qua iret. Difficile enim est quod
eatur ad patrem. Nec mirum, si ignorabant: quia licet Christum
perfecte secundum hominem scirent, eius tamen divinitatem imperfecte
cognoscebant; Iob XXVIII, v. 7: semitam eius ignoravit
avis. Et subdit quomodo possumus viam scire? Cognitio enim viae
dependet ex cognitione termini: quia ergo terminus ignotus est nobis,
I Tim. VI, 16: lucem habitat inaccessibilem, quem nullus
hominum vidit, sed nec videre potest, ideo via eius est nobis
investigabilis, secundum illud Rom. XI, 33: investigabiles viae
eius. Consequenter cum dicit dicit eis Iesus: ego sum via, veritas
et vita, ponitur quaesitorum manifestatio. Duo autem dominus
manifestanda proposuerat eis. Primo quidem viam et terminum eius;
secundo quod utrumque scirent. Primo ergo manifestat primum; secundo
secundum, ibi si cognovissetis me, et patrem meum utique
cognovissetis. Circa primum duo facit. Primo manifestat quid sit
via; secundo quid sit terminus, ibi nemo venit ad patrem nisi per me.
Via autem, ut dictum est, est ipse Christus: et ideo dicit ego sum
via et cetera. Quod quidem satis habet rationem: nam per ipsum
accessum habemus ad patrem, ut dicitur Rom. V, 2. Competit etiam
proposito quo intendit declarare dubitationem discipuli dubitantis.
Sed quia ista via non est distans a termino, sed coniuncta, addit
veritas et vita; et sic ipse simul est via, et terminus. Via quidem
secundum humanitatem, terminus secundum divinitatem. Sic ergo
secundum quod homo, dicit ego sum via; secundum quod Deus, addit
veritas et vita. Per quae duo terminus huius viae convenienter
designatur. Nam terminus huius viae finis est desiderii humani, homo
autem duo praecipue desiderat: primo quidem veritatis cognitionem,
quae est sibi propria; secundo sui esse continuationem, quod est
commune omnibus rebus. Christus autem est via perveniendi ad veritatis
cognitionem, cum tamen ipse sit veritas; Ps. LXXXV, 11:
deduc me, domine, in veritate, et ingrediar in via tua. Christus
etiam est via perveniendi ad vitam cum tamen ipse sit vita; Ps.
XV, 11: notas fecisti vias vitae. Et ideo huius viae terminum
per veritatem et vitam designavit: quae duo supra I de Christo dicta
sunt. Primo quidem quod ipse sit vita: unde in ipso vita erat,
deinde quod sit veritas, quia erat lux hominum; lux autem veritas
est. Sed notandum, quod haec duo proprie et per se Christo
conveniunt. Veritas enim convenit ei per se quia ipse est verbum.
Nihil enim aliud est veritas quam adaequatio rei ad intellectum, quod
fit quando intellectus concipit rem prout est. Veritas ergo
intellectus nostri pertinet ad verbum nostrum, quod est conceptio
eius. Sed tamen licet verbum nostrum sit verum, non tamen est ipsa
veritas, cum non sit a seipso, sed ex hoc quod rei conceptae
adaequatur. Veritas ergo intellectus divini pertinet ad verbum Dei.
Sed quia verbum Dei est verum a seipso, cum non mensuretur a rebus,
sed res intantum sint verae inquantum ad similitudinem eius accedunt:
inde est quod verbum Dei est ipsa veritas. Et quia nullus potest
veritatem cognoscere nisi adhaereat veritati, oportet omnem qui
veritatem cognoscere desiderat, huic verbo adhaerere. Vita autem
proprie convenit sibi: quia omne quod aliquam operationem ex se habet,
dicitur vivens; non viventia autem dicuntur quae ex seipsis motum non
habent. Inter operationes vitae praecipuae sunt operationes
intellectuales: unde et ipse intellectus dicitur vivens, et actio eius
est vita quaedam. In Deo autem idem est intelligere et intellectus:
unde manifestum est quod filius, qui est verbum intellectus patris,
est vita sua. Sic ergo Christus seipsum designavit viam, et
coniunctam termino: quia ipse est terminus habens in se quidquid
desiderari potest, scilicet existens veritas et vita. Si ergo
quaeras, qua transeas, accipe Christum, quia ipse est via; Is.
XXX, v. 21: haec est via, ambulate in ea. Et Augustinus
dicit: ambula per hominem, et pervenies ad Deum. Melius est enim in
via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare. Nam qui in via
claudicat, etiam si parum proficiscatur, appropinquat ad terminum;
qui vero extra viam ambulat, quanto fortius currit, tanto magis a
termino elongatur. Si vero quaeras quo vadis, adhaere Christo, quia
ipse est veritas, ad quam desideramus pervenire; Prov. VIII,
7: veritatem meditabitur guttur meum et cetera. Si quaeris quo
permaneas, adhaere Christo, quia ipse est vita. Prov. VIII,
35: qui me inveniet, inveniet vitam, et hauriet salutem a domino.
Adhaere ergo Christo, si vis esse securus: non enim poteris
deviare, quia ipse est via. Unde qui ei adhaerent, non ambulant in
invio, sed per viam rectam; Prov. IV, v. 11: viam sapientiae
monstrabo tibi. E contra dicitur de quibusdam: viam veritatis
habitaculi non invenerunt. Item non potest decipi, quia ipse est
veritas, et docet omnem veritatem; infra XVIII, 37: in hoc
natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati. Item
non potest perturbari, quia ipse est vita et vitam dans; supra X,
10: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Nam, ut
Augustinus dicit, dominus dicit ego sum via, veritas et vita,
tamquam diceret qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire? Ego sum
veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Non enim, ut Hilarius
dicit, in erratica ducit ille qui est via, nec illudit per falsa qui
veritas est, neque in mortis relinquit errore qui vita est. Vel
aliter. Tria sunt in homine quae ad sanctitatem pertinent, scilicet
actio et contemplatio et intentio: et ista perficiuntur a Christo.
Nam activam exercentibus Christus est via; in contemplativa vero
perseverantibus Christus est veritas: sed activorum et contemplantium
intentionem dirigit ad vitam, scilicet aeternam. Docet enim ire, et
praedicare pro futuro saeculo. Sic ergo dominus est nobis via qua imus
ad ipsum, et per ipsum ad patrem. Sed cum ipsemet qui via est, vadit
ad patrem, numquid ipse est sibi via? Sed, ut Augustinus dicit,
ipse est via, et qui vadit per viam, et quo vadit: unde ipse per
seipsum ad seipsum vadit. Nam ipse inquantum est homo, via est: unde
per carnem venit, manens ubi erat; et per carnem vadit, non
relinquens quo venerat; per carnem etiam ad se redit veritatem et
vitam: nam Deus venerat per carnem ad homines, veritas ad mendaces,
vita ad mortales. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax:
Rom. III, 4. Cum autem se ab hominibus abstulit, atque illuc
ubi nemo mentitur, carnem suam levavit, idem ipse qui verbum caro
factum est, per carnem suam ad veritatem, quae est ipse, remeavit.
Et simile est si dicerem: et mens mea, dum loquor aliquibus, ad eos
exit, nec tamen me relinquit: cum autem tacuero, quodammodo ad me
redeo, et cum illis quibus loquor, maneo. Sic ergo Christus, qui
nobis est via, etiam sibi ipsi, idest carni, factus est via, ut ad
veritatem et vitam iret. Consequenter cum dicit nemo venit ad patrem
nisi per me, manifestat quod quaesitum fuerat quantum ad terminum
viae. Via autem, quae est Christus, ut dictum est, ducit ad
patrem. Sed quia pater et filius sunt unum, ideo haec via ducit etiam
ad seipsum. Et ideo dicit Christus se esse terminum viae. Nemo,
inquit, venit ad patrem nisi per me. Sed sciendum quod, sicut
apostolus dicit, nemo novit quae sunt hominis, nisi spiritus eius qui
in ipso est, quod intelligendum est nisi inquantum homo vult se
manifestare. Secretum autem suum manifestat quis per verbum suum: et
ideo nullus potest venire ad secretum hominis nisi per verbum hominis.
Quia ergo et quae Dei sunt nemo novit nisi spiritus Dei, nullus
potest venire ad notitiam patris nisi per verbum suum, quod est filius
eius; Matth. XI, 27: neque patrem quis novit nisi filius. Et
sicut homo volens revelare se verbo cordis, quod profert ore, induit
quodammodo ipsum verbum litteris vel voce, ita Deus, volens se
manifestare hominibus, verbum suum conceptum ab aeterno, carne induit
in tempore. Et sic nullus ad notitiam patris pervenire potest nisi per
filium. Unde supra X, 9, dicit: ego sum ostium. Per me si quis
introierit salvabitur. Sed notandum, secundum Chrysostomum, quod
supra VI, 44, dominus dicit: nemo potest venire ad me, nisi
pater meus traxerit eum, hic autem dicit nemo venit ad patrem nisi per
me. In quo ostenditur aequalitas filii ad patrem. Patet ergo quae
sit via, quia Christus; quis terminus, quia pater. Consequenter
cum dicit si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis,
ostendit quod discipuli utrumque cognoscunt, scilicet quo vadit, et
viam, et primo proponit manifestationem; secundo excludit emergentem
dubitationem, ibi dicit ei Philippus: domine, ostende nobis patrem.
Circa primum duo facit. Primo ostendit concomitantiam notitiae
habitae de filio ad notitiam habitam de patre; secundo manifestat
quomodo discipuli se habeant ad notitiam patris, ibi et amodo
cognoscetis eum. Dicit ergo primo: dixi quod sum via, et quod scitis
viam, scilicet me: ergo et quo vado scitis, quia notitia de me non
potest haberi sine notitia patris. Et hoc est quod dicit si
cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis. Supra
VIII, 19, Iudaeis dicit: si me sciretis, et patrem meum
forsitan sciretis. Quid est ergo quod dicit si cognovissetis me, et
patrem meum utique cognovissetis: ibi autem dicit forsitan? Videtur
quod ibi dubitaverit de eo quod hic asserit. Sed dicendum, quod ibi
loquebatur Iudaeis quos increpabat; et ideo addit forsitan, non
dubitans, sed increpans eos. Hic autem loquitur discipulis quos
instruit; et ideo veritatem eis cum assertione proponit, dicens si
cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis; quasi dicat:
si sciretis meam gratiam et dignitatem, et eam utique quae patris est
sciretis. Per nihil enim aliud res melius scitur quam per verbum et
imaginem suam; filius autem est verbum patris; supra I, 1: in
principio erat verbum, et verbum erat apud Deum; ibid. 14: verbum
caro factum est, et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius,
gloriam quasi unigeniti a patre. Filius etiam est imago patris;
Col. I, 15: qui est imago invisibilis Dei; Hebr. I, 3:
qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius. In filio ergo
cognoscitur pater, ut in verbo et imagine propria. Sed notandum,
quod inquantum aliquid accedit ad similitudinem paterni verbi, intantum
in ipso cognoscitur pater, et similiter inquantum habet de imagine
patris. Cum autem omne verbum creatum sit aliqua similitudo illius
verbi, et in qualibet re inveniatur similitudo divinitatis, vel
imaginis vel vestigii, sed imperfecta: inde est quod per nullam
creaturam et a nulla intelligentia et conceptione intellectus creati
potest cognosci perfecte idipsum quod Deus est; sed solum verbum
unigenitum quod est perfectum et perfecta imago patris, ipsum quod quid
est patris cognoscit et comprehendit. Unde, secundum Hilarium,
possunt haec verba aliter continuari. Nam cum dominus dicit nemo venit
ad patrem nisi per me, interrogatus Arius, quomodo itur ad patrem per
filium, respondet, quod per doctrinae admonitionem, inquantum
scilicet filius sua doctrina instruit homines de patre, secundum illud
infra XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Sed
dominus hoc excludens dicit si cognovissetis me, et patrem meum utique
cognovissetis; quasi dicat: Arius vel alius quicumque homo annuntiare
quidem potest de patre, sed nullus est tantus quod eo cognito,
cognoscatur pater, nisi solus filius, qui est eiusdem naturae cum
ipso. Consequenter cum dicit et amodo cognoscetis eum, ostendit
quomodo discipuli se habeant ad cognitionem patris. Dixerat autem
dominus supra discipulis, quod patrem cognoscunt, quo, inquiens,
vado scitis. Et hoc Thomas negavit, dicens: domine, nescimus quo
vadis. Et ideo hic dominus ostendit quod aliquo modo cognoscunt
patrem, ut ostendat verbum suum verum esse, et aliquo modo non
cognoscunt, ut verbum Thomae sit verum. Et ponit ad hoc duplicem
patris cognitionem: unam quae erit in futuro; aliam quae fuit in
praeterito. Dicit ergo, quod amodo cognoscetis eum. Dicit autem
amodo, quia duplex cognitio habetur de patre. Una perfecta, quae est
per immediatam eius visionem, quae erit in patria; I Io. III,
2: cum apparuerit, similes ei erimus; alia est imperfecta, quae est
per speculum et in aenigmate, quam habemus per fidem; I Cor.
XIII, 12: videmus nunc per speculum et in aenigmate. Potest
ergo hic intelligi de utraque; ut sit sensus: amodo cognoscetis eum,
cognitione perfecta in patria, infra XVI, 25: palam de patre meo
annuntiabo vobis, quasi dicat: verum est, quod non cognoscitis eum
perfecta cognitione, sed amodo cognoscetis eum, peracto mysterio
passionis meae. Vel amodo, idest post resurrectionem meam et
ascensionem et missionem spiritus sancti, cognoscetis eum, cognitione
fidei perfecta, quia, cum venerit spiritus Paraclitus, ille vos
docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis: infra
XIV, 26. Sic ergo verum dicis, quod nescis eum cognitione
perfecta; sed ego verum dico, quia vidistis eum; Baruch III, v.
38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus
est. Viderunt enim Christum, secundum carnem assumptam, in qua erat
verbum, et in verbo pater: unde in ipso viderunt patrem; supra
VIII, 29: qui me misit, mecum est. Sed attende, quod pater
non erat in carne per unitatem personae, sed erat in verbo incarnato
per unitatem naturae, et in Christo incarnato videbatur pater; supra
I, v. 14: vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre.
|
|