|
Hic dominus solvit emergentem dubitationem discipuli, et primo ponitur
ipsius dubitantis positio; secundo dubitationis remotio, ibi dicit ei
Iesus et cetera. Circa primum sciendum, quod dominus supra
discipulis promisit quoddam futurum, scilicet perfectam Dei
cognitionem, cum dixit: amodo cognoscetis eum: aliud praeteritum,
scilicet quod viderunt eum. Quod audiens Philippus, credebat se
vidisse patrem; sed petit eius cognitionem, dicens domine, ostende
nobis patrem: ut petitio huius ostensionis non referatur ad visionem,
sed ad cognitionem, et sufficit nobis. Nec mirum, quia visio patris
est finis omnium desideriorum et actionum nostrarum, ita ut nil amplius
requiratur; Ps. XV, 11: adimplebis visione vultus tui; Ps.
CII, 5: qui replet in me laetitia cum vultu tuo, idest, in bonis
desiderium tuum. Hic removetur dubitatio, et primo ponitur
dubitationis remotio; secundo subditur dictorum manifestatio, ibi
verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. In prima primo
arguit tarditatem; secundo instruit veritatem, ibi Philippe, qui
videt me, videt et patrem; tertio reprobat petitionem, ibi quomodo tu
dicis: ostende nobis patrem? Dicit ergo primo tanto tempore vobiscum
sum, et non cognovistis me? Quasi dicat: ex diuturna conversatione
qua tanto tempore vobiscum conversatus sum, debuissetis me cognoscere.
Et si cognovissetis me, cognosceretis utique et patrem. Ex hoc ergo
quod tu non cognoscis patrem, das intelligere quod tu non cognoscis
me: in quo arguendus es tarditatis; Matth. XV, 16: adhuc et
vos sine intellectu estis? Hebr. V, 12: cum deberetis magistri
esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini. Sed hic
incidit dubitatio: quia supra dominus dixit discipulis, quod eum
sciebant, cum dixit, viam scitis etc., hic autem videtur dicere
contrarium, dicens si cognovissetis me, et patrem meum utique
cognovissetis. Sed dicendum, secundum Augustinum, quod inter
discipulos aliqui erant qui Christum secundum quod erat verbum Dei,
cognoscebant: quorum unus erat Petrus, ubi dixit: tu es Christus
filius Dei vivi. Alii erant qui vere eum non cognoscebant, intra
quos erat Philippus. Quantum ergo ad primos dicit dominus: quo ego
vado scitis; sed quantum ad secundos dicit si cognovissetis me, et
patrem meum utique cognovissetis. Vel aliter. Christus dupliciter
cognosci poterat: scilicet secundum humanam naturam, et sic omnes
sciebant; et quantum ad hoc dicit: et quo ego vado, scitis, et viam
scitis. Et secundum divinam, et sic eum nondum perfecte cognoverant;
et quantum ad hoc dicit si cognovissetis me, et patrem meum utique
cognovissetis. Et hoc patet per hoc quod subdit Philippe, qui videt
me, videt et patrem; quasi diceret: si cognosceretis me,
cognosceretis patrem; et sic non diceres ostende nobis patrem, quia
iam vidisses eum, me viso; supra VIII, 19: si me sciretis,
forsitan et patrem meum sciretis. Sed ex hoc Sabellius erroris sui
fulcimentum sumit, dicens: quid est hoc quod dixit qui videt me,
videt et patrem, nisi quia idem ipse sit pater et filius? Ad hoc
dicit Hilarius: si hoc ita esset, dominus dixisset qui videt me,
videt patrem, nulla coniunctione apposita; sed quia coniunctionem
addidit, dicens videt et patrem, distinctionem ostendit. Et est
similis modus loquendi, secundum Augustinum, sicut quis de duobus
similibus loquens dicit: si vidisti istum, vidisti et illum. In
filio autem est perfectissima similitudo patris; et ideo dicit qui
videt me, videt et patrem. Sed adhuc in filio est maior similitudo
quam in hominibus, quia in eis numquam potest esse similitudo secundum
eamdem formam vel qualitatem numero, sed solum secundum speciem: in
filio autem est eadem natura numero, quae est in patre; et ideo magis
in visione filii videtur pater, quam in visione alicuius hominis,
quantumcumque simillimi videantur. Sed notandum, quod ex verbis quae
hic dicuntur, excluditur error Arii quantum ad duo. Primo quantum ad
hoc quod negabat consubstantialitatem. Impossibile est enim quod in
visione substantiae creatae possit videri substantia increata, sicut
per cognitionem substantiae unius generis non potest haberi cognitio
substantiae alterius generis. Manifestum est ergo quod filius non est
substantia creata, sed est consubstantialis patri: alias qui videt
filium, non videret patrem. Secundo quantum ad hoc quod dicunt super
illud I Tim. I, 17: regi saeculorum immortali, invisibili,
soli Deo, scilicet quod solus pater est invisibilis, filius vero in
sua natura multoties sit visus: quod si esset, sequeretur etiam quod
pater visus esset frequenter, quia qui videt filium, videt et patrem.
Cum ergo pater invisibilis sit secundum suam naturam, impossibile est
quod filius secundum suam naturam sit visus. Sed obiicit aliquis, cur
dominus reprehenderit Philippum, qui videns filium, quaerebat videre
patrem, cum non sit reprehendendus quispiam qui videns imaginem,
videre velit rem imaginatam? Ad quod Chrysostomus respondet dicens,
quod Philippus audiens de visione patris et cognitione eius, volebat
ipsum patrem corporeis oculis videre, sicut et ipsum filium aestimabat
vidisse: et ideo hoc dominus improbavit, ostendens ei quod neque ipsum
filium in sui natura vidit oculo corporali. Augustinus autem dicit,
quod dominus non improbavit petitionem, sed petentis animam. Nam
Philippus dicit ostende nobis patrem, et sufficit nobis, quasi
dicat: nos cognoscimus te, sed hoc non sufficit. Et sic credebat
quod in cognitione filii non esset perfecta sufficientia, sed in
cognitione patris. Ex quo videbatur sentire filium esse minorem
patre. Et hoc dominus increpavit, ostendens quod in cognitione filii
sit eadem sufficientia quae est in cognitione patris, dicens qui videt
me, videt et patrem. Et ideo consequenter cum dicit quomodo tu
dicis: ostende nobis patrem? Improbat primo eius petitionem; secundo
radicem petitionis. Petitionem improbat quidem dicens quomodo tu
dicis: ostende nobis patrem? Ex quo scilicet pater in filio videtur.
Poterat quidem Philippus dicere, quod habetur Iob c. XXXIX,
34: qui leviter locutus sum, respondere quid possum? Manum meam
ponam super os meum. Radicem petitionis improbat cum dicit non credis
quia ego in patre, et pater in me est? Quasi dicat: tu vis habere
patrem, credens in eo habere sufficientiam; sed si ita credis, non
credis quia ego in patre et pater in me est. Nam si hoc crederes,
sperares quod in me haberes omnem sufficientiam quam in patre. Hoc
autem quod dicit ego in patre et pater in me est, dicitur propter
essentiae unitatem, de qua dicitur supra X, 30: ego et pater unum
sumus. Sciendum est enim, quod essentia aliter se habet in divinis ad
personam et aliter in hominibus. Nam in hominibus essentia Socratis
non est Socrates, quia Socrates est quid compositum; sed in divinis
essentia est idem personae secundum rem, et sic essentia patris est
pater, et essentia filii, filius. Ubicumque ergo est essentia
patris, est ipse pater; et ubicumque est essentia filii, est ipse
filius. Essentia autem patris est in filio, et essentia filii est in
patre. Ergo filius est in patre, et pater in filio. Et sic exponit
Hilarius. Hic dominus manifestat suam responsionem, et primo per
opera quae facit per seipsum; secundo per opera quae facturus erat per
discipulos, ibi amen, amen dico vobis: qui credit in me, opera quae
ego facio, et ipse faciet. In prima ergo praemittit opera quae ipse
facit; secundo concludit fidei conclusionem, ibi non creditis quia ego
in patre et patre in me est? Fides autem de Christo quod esset
Deus, poterat ex duobus manifestari: scilicet ex eius doctrina, et
ex miraculis. Et haec duo, infra, dominus dicit: si opera non
fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: quantum
ad primum. Et si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum
non haberent, et, supra VII, 46, numquam sic locutus est homo:
quantum ad secundum. Supra IX, 32, dixit de eo caecus: a
saeculo non est auditum, quod quis aperuit oculos caeci nati. Ex his
duobus dominus divinitatem suam ostendit. Quantum ad primum dicit
verba quae ego loquor vobis, scilicet organo humanitatis, a meipso non
loquor, sed ab eo qui est in me, scilicet a patre; supra VIII,
26: ego quae audivi a patre meo haec loquor in mundo. Pater ergo
qui in me loquitur est in me. Sed quia quidquid homo loquitur,
necesse est quod a primo verbo hoc habeat: primum autem verbum,
scilicet verbum Dei, est a patre; ergo necesse est quod omnia verba
quae loquimur sint a Deo. Cum ergo quis loquitur verba quae habet a
patre, pater est in eo. Quantum ad secundum dicit pater in me manens
ipse facit opera, quia nullus opera quae ego facio posset facere;
supra V, 19: non potest filius a se facere quidquam. Sed quaerit
Chrysostomus quomodo Christus a verbis incipiens venit ad opera.
Dixit enim: verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor, et
postea dicit: ipse facit opera. Sed hoc solvitur dupliciter. Uno
modo secundum Chrysostomum, qui dicit, secundum coniunctionis modum
praedictum, quod primo loquitur de doctrina, et postea loquitur de
miraculis. Secundum Augustinum, dicendum, quod verba quae dominus
loquebatur, vocat opera: supra VI, 29: hoc est opus Dei, ut
credatis in eum quem misit ille. Ideo cum dicit ipse facit opera, dat
intelligere quod verba ipsius sunt quaedam opera. Sed nota, quod ex
his duobus distinctim duae haereses fulcimentum suum sumunt: quia quod
dicit: ego in patre, sumit pro se Sabellius dicens, eumdem esse
patrem et filium; quod autem dicit: a me ipso non loquor, assumit
Arius, concludens ex hoc filium esse minorem patre. Sed per ipsa
eadem dictae haereses excluduntur. Nam si idem esset pater et filius,
ut Sabellius fingit, non diceret filius verba quae ego loquor vobis,
a meipso non loquor. Si vero filius esset minor patre, ut blasphemat
Arius, non diceret pater in me manens, ipse facit opera. Quia ergo
ex duobus praedictis manifestatur fides Trinitatis, ideo contra
concludit fidem ipsam, dicens non creditis quia ego in patre, et pater
in me est? Hoc quidem quomodo intelligendum sit, expositum est
supra. In Graeco habetur credite, scilicet mihi, quia ego in
patre, et pater in me est. Vel mirum, quia non creditis, quia ego
in patre, et pater in me est. Sed attende, quod antea locutus est
solum Philippo; sed ab eo loco ubi dicit, verba quae ego loquor
etc., loquitur omnibus apostolis simul. Quod si non sufficiunt ad
ostendendum consubstantialitatem verba quae ego dico, saltem propter
opera ipsa credite. Supra V, v. 36: opera quae dedit mihi pater
ut faciam ea, ipsa testimonium perhibent de me; et X, 38: si mihi
non creditis, operibus credite. Postquam dominus manifestavit ea quae
dixerat, per opera quae faciebat per seipsum, hic manifestat ea per
opera quae facturus erat per discipulos, et primo proponit opera
discipulorum; secundo insinuat modum operandi, ibi quodcumque
petieritis. In prima primo proponit opera discipulorum; secundo
assignat rationem dicti, ibi quia ad patrem vado. Dicit ergo primo
amen, amen dico vobis, quasi dicat: opera quae ego facio, adeo magna
sunt quod praebent sufficienter argumentum divinitatis meae; sed si
haec vobis non sufficiant, respiciatis ad opera quae per alios facturus
sum. Potissimum enim signum magnae virtutis est ut homo non solum per
se, sed etiam per alios eximia operetur; et ideo dicit amen, amen,
dico vobis: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet:
quae verba non solum monstrant virtutem divinitatis in Christo, sed
etiam virtutem fidei, et coniunctionem Christi cum fidelibus. Sicut
enim filius operatur propter patrem in se manentem per unitatem
naturae, ita et fideles operantur propter Christum in se manentem per
fidem; Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus
vestris. Opera autem quae Christus fecit et discipuli faciunt virtute
Christi sunt opera miraculorum; Mc. ult., 17: signa autem eos
qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo Daemonia eiicient,
linguis loquentur novis, serpentes tollent et cetera. Sed mirabile
est quod subdit et maiora horum faciet. Uno modo ut dicamus quod
dominus per apostolos plura et maiora facit quam per seipsum. Maximum
enim inter miracula Christi fuit quod ad tactum fimbriae eius
sanabantur infirmi, ut habetur Matth. IX, 20. Sed de Petro
legitur Act. V, 15 quod ad eius umbram sanabantur infirmi. Magis
autem est quod sanet umbra quam fimbria. Alio modo, ut dicamus, quod
Christus plura fecit per verba discipulorum, quam per sua. Loquitur
enim hic dominus de operibus quae facta erant per verba, ut Augustinus
dicit, quae opera tunc dicebat ubi verba quae loquebatur, et eorumdem
verborum fructus erat fides illorum. Legitur enim de Christo Matth.
XIX, 22, quod adolescens non fuit inductus ad vendendum quae
habebat, et eum sequendum. Nam cum diceret adolescenti: vade, et
vende omnia quae habes, et da pauperibus, subditur: abiit tristis.
Sed de Petro et aliis apostolis legitur Act. IV, quod eis
praedicantibus vendebant possessiones et omnia quae habebant, et
afferebant pretium earum ad pedes apostolorum. Sed obviat aliquis,
quod dominus non dicit quod apostoli maiora facient, sed qui credit in
me. Numquid ergo qui non fecit maiora quam Christus, non est
computandus inter credentes in Christum? Absit. Durum enim esset
hoc. Ideo dicendum est aliter, quod Christus duplex opus facit.
Unum sine nobis, videlicet creare caelum et terram, suscitare
mortuos, et huiusmodi; aliud operatur in nobis, sed non sine nobis:
quod est opus fidei, per quod vivificatur impius. De istis ergo
loquitur hic dominus, quae sunt communia credenti. Et hoc est opus
quod facit Christus in nobis, sed non sine nobis; quia eadem facit
quicumque credit: quia quod fit in me per Deum, fit in me etiam per
meipsum, scilicet per liberum arbitrium. Unde dicit apostolus: non
autem ego, supple, solus, sed gratia Dei mecum. Et de istis dicit
opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia
maius est iustificare impium quam creare caelum et terram. Nam
iustificatio impii, quantum est de se, perseverat in aeternum; Sap.
I, 15: iustitia perpetua est et immortalis. Caelum autem et terra
transibunt, ut dicitur Lc. XXI, 33. Item, quia opus
corporale ordinatur ad spirituale: caelum autem et terra opus corporale
est, iustificatio vero impii opus spirituale. Sed hic incidit
dubium. Nam in creatione caeli et terrae includitur creatio etiam
sanctorum Angelorum. Numquid ergo maiora facit qui cooperatur
Christo ad suam iustificationem quam creare Angelum? Quod
Augustinus non determinat sed dicit: iudicet qui potest utrum maius
sit iustos creare Angelos quam impios homines iustificare: certe si
aequalis est utrumque potentiae, haec maioris est misericordiae. Si
autem diligenter attendamus de quibus operibus dominus hic loquatur non
praeferimus creationem Angelorum iustificationi impii. Non enim per
hoc quod dicit et maiora horum faciet, oportet nos intelligere omnia
opera Christi; sed illa tantum fortassis quae tunc faciebat. Tunc
autem verbo fidei faciebat: et utique minus est verba iustitiae
praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios iustificare, quod ita
facit in nobis ut faciamus et nos. Consequenter assignat rationem
dicti, ideo maiora faciet, dicens quia ad patrem vado. Quod potest
tripliciter adaptari. Uno modo secundum Chrysostomum. Ego operor
quamdiu sum in mundo, sed, me recedente, vos eritis loco mei: et
ideo quae ego facio, vos facietis, et etiam maiora quia ego vado ad
patrem, et ultra per meipsum nihil operor, scilicet praedicando.
Alio modo, ut sit sensus; Iudaei credunt quod me occiso fides mea
extinguatur; et hoc non est verum, immo magis approbabitur, et vos
maiora facietis quia vado ad patrem; idest, non pereo, sed in propria
maneo dignitate, et in caelis ero; supra XIII, 31: nunc
clarificatus est filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
Tertio modo: maiora facietis, et hoc, quia vado ad patrem; quasi
diceret: dum ero magis glorificatus, decet me maiora facere, et etiam
dare vobis virtutes maiora faciendi. Unde, antequam Iesus esset
glorificatus, spiritus non fuit datus discipulis in ea plenitudine in
qua datus est postmodum; supra VII, v. 39: nondum erat spiritus
datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Hic insinuat modum
operandi, et primo ponit intentum; secundo rationem assignat, ibi ut
glorificetur pater in filio et cetera. Circa primum sciendum est,
quod cum dominus dixerit et maiora horum faciet, ut ex magnitudine
operum cognoscatur magnitudo facientis, posset aliquis credere quod qui
credit in filium Dei, esset maior ipso futurus: et ideo hoc dominus
excludit ex modo faciendi, quia filius facit ipsa opera auctoritate
propria, sed qui credit in eum, facit ipsa cum interpellatione: et
ideo dicit et quodcumque petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam.
Ubi excluditur aequalitas credentium ad filium tripliciter. Primo
quidem quia ipsi, ut dictum est, faciunt interpellando: unde dicit
quodcumque petieritis; Matth. VII, 8: omnis qui petit,
accipit. Secundo, quia faciunt in virtute filii: unde dicit in
nomine meo, idest in virtute nominis mei; Act. IV, 12: non est
aliud nomen datum sub caelo hominibus, in quo oporteat nos salvos
fieri. Hoc enim nomen est super omne nomen; Ps. CXIII, 9:
non nobis, domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam tertio quia
ipse filius in eis et per eos omnia opera facit: unde dicit hoc
faciam. Et attende, quod pater petitur, et filius facit: quia
indivisibilia sunt opera patris et filii; supra V, 19: quaecumque
pater facit, haec similiter et filius facit. Omnia enim pater facit
per filium; supra c. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Sed quid
est quod dicit quodcumque petieritis hoc faciam, cum videamus eius
fideles petere et non accipere? Sed, secundum Augustinum,
considerandum est hic primo, quod dicit in nomine meo, deinde quod
subdit hoc faciam. Nomen enim Christi est nomen salutis; Matth.
I, 21: vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum
suum a peccatis eorum. Qui ergo petit aliquid pertinens ad salutem,
petit in nomine Christi. Contingit autem quod aliquis petit non
pertinens ad salutem ex duobus. Scilicet ex prava affectione; puta
cum petit aliquid ad quod afficitur, quod tamen si haberet, salutem
suam impediret. Et ideo qui sic petit, non exauditur, quia male
petit; Iac. IV, 3: petitis et non accipitis, eo quod male
petatis. Cum enim quis ex pravo affectu male usurus est eo quod vult
accipere, domino potius miserante non accipit, quia non exaudivit ad
votum, sed ad utilitatem magis. Nam bonus dominus saepe negat quod
petimus, ut tribuat quod mallemus. Secundo ex ignorantia, dum quis
aliquando petit quod credit sibi expedire, et tamen non expedit. Sed
istis potius consulendo. Deus quae petunt non facit. Nam Paulus qui
plus omnibus laboravit, ter dominum rogavit ut discederet ab eo
stimulus carnis, nec tamen quod rogavit obtinuit, quia non erat sibi
expediens. II Cor. XII, 8, et Rom. VIII, 26: nam
quid oremus sicut oportet, nescimus, sed ipse spiritus postulat pro
nobis gemitibus inenarrabilibus; Matth. XX, 22: nescitis quid
petatis. Patet ergo quod cum petimus in nomine eius, scilicet in
nomine Iesu Christi, ipse hoc faciet. Dicit autem hoc faciam, in
futuro, non autem, hoc facio, in praesenti, quia quandoque differt
facere quod petimus, ad augendum desiderium nostrum, et ut tempore
congruo fiat; Levit. XXVI, 3: dabo vobis pluviam temporibus
suis; Is. XLIX, 8: in die salutis exaudivi te. Contingit
etiam aliquando quod petimus pro aliquo, pro quo fortassis non
exaudimur, tunc scilicet quando eius merita obstant; Ier. VII,
16: tu ergo noli orare pro populo isto, quia non exaudiam te; et
XV, 1: si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea
ad populum istum. Consequenter cum dicit ut glorificetur pater in
filio, ponit rationem. Et hoc sic legitur ab Augustino: quodcumque
petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam; ut hic sit punctus. Et
resumit ut glorificetur pater in filio, si quid petieritis me in nomine
meo, hoc faciam; quasi diceret: ideo, faciam quod petieritis in
nomine meo, ut glorificetur pater in filio etc., et omnia quae facit
filius, ordinantur ad gloriam patris; supra VIII, 50: non
quaero gloriam meam. Sic etiam et nos omnia opera nostra ad gloriam
Dei ordinare debemus; I Cor. X, 31: omnia in gloriam Dei
facite.
|
|