|
Supra consolatus est dominus discipulos de suo recessu promittens eis
accessum eorum ad patrem sed quia posset videri eis longum quod ad
patrem accederent, et interim sine magistro esse dolerent, ideo
consolatur eos, promittens eis spiritum sanctum. Et ponitur primo ad
receptionem spiritus sancti praeparatio; secundo promittitur spiritus
sancti donatio, ibi et alium Paraclitum dabit vobis; tertio exponitur
spiritus sancti promissio, ibi ut maneat vobiscum in aeternum.
Praeparatio autem ad receptionem spiritus sancti una quidem erat
necessaria ex parte discipulorum, alia ex parte Christi. Ex parte
quidem discipulorum necessaria erat duplex praeparatio, scilicet amor
cordis, et obedientia operis. Quorum unum dominus supponit eos
habere. Et quantum ad hoc dicit si diligitis me; et hoc apparet,
quia tristamini de meo recessu; infra XV, 27: vos me amastis,
quia ab initio mecum estis. Aliud vero imperat futurum: et quantum ad
hoc dicit mandata mea servate, quasi dicat: non ostendatis amorem quem
habetis ad me in fletu, sed in obedientia mandatorum meorum: hoc enim
est manifestum dilectionis signum; infra XIV, 23: si quis
diligit me, sermonem meum servabit. Haec ergo duo praeparant ad
receptionem spiritus sancti. Cum enim spiritus sanctus sit amor, non
datur nisi amantibus; Prov. VIII, v. 17: ego diligentes me
diligo. Item datur obedientibus; Actor. III, 15: nos huius
rei testes sumus et cetera. Is. LXVI, 2: super quem requiescit
spiritus meus et cetera. Sed numquid obedientia discipulorum et amor
eorum ad Christum praeparant ad spiritum sanctum? Videtur quod non:
quia dilectio qua diligimus Deum, est per spiritum sanctum; Rom.
V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum
sanctum, qui datus est nobis. Obedientia autem est nobis a spiritu
sancto; Rom. c. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur hi filii
Dei sunt; et in Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum
cucurri, cum dilatasti cor meum. Sed posset aliquis dicere, quod per
dilectionem filii promeremur spiritum sanctum; quo habito, amamus
patrem. Sed huic repugnat, quia idem est amor patris et filii. Et
ideo aliter dicendum est, quod hoc est in donis Dei, ut qui bene
utitur dono sibi concesso, amplioris gratiae et doni acceptionem
mereatur; et qui male utitur, hoc ipsum quod accepit, auferatur ab
eo. Nam, ut legitur Matth. XXV, 24 ss., servo pigro ablatum
est talentum quod acceperat a domino suo, quia non bene usus eo fuit,
et datum est ei qui acceperat quinque, cum quibus lucratus fuerat alia
quinque. Sic ergo est et de dono spiritus sancti. Nullus enim potest
Deum diligere nisi habeat spiritum sanctum; non enim nos praevenimus
gratiam Dei, sed ipsa praevenit nos. Ipse enim prior dilexit nos,
ut dicitur I Io. IV, 10. Et ideo dicendum, quod apostoli
primo quidem receperunt spiritum sanctum, ut diligerent Deum, et
obedirent mandatis eius; sed necesse erat ad hoc ut ampliori
plenitudine spiritum sanctum reciperent, quod bene uterentur,
diligendo et obediendo, dono spiritus sancti prius accepto. Et
secundum hoc est sensus si diligitis me, per spiritum sanctum, quem
habetis, et obeditis mandatis meis, recipietis spiritum sanctum, quem
habebitis in ampliori plenitudine. Alia praeparatio necessaria erat ex
parte Christi; et quantum ad hoc dicit ego rogabo patrem et cetera.
Ubi sciendum est, quod dominus noster Iesus Christus, inquantum
homo, mediator est Dei et hominum, ut dicitur I Tim. II, 5.
Unde inquantum est homo, accedens ad Deum, impetrat nobis dona
caelestia, et veniens ad nos elevat nos, et reducit ad Deum. Quia
ergo iam ad nos venerat, et dando nobis mandata Dei reduxit credentes
ad ipsum, restabat ut rediret ad patrem, et impetraret dona
spiritualia; Hebr. VII, 25: accedens per semetipsum ad Deum
salvare in perpetuum potest. Et hoc facit rogando patrem. Et hoc est
quod dicit ego rogabo patrem etc.; Eph. IV, v. 8: ascendens in
altum, captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus. Sed
attende, quod idem est qui rogat ut detur, et qui dat Paraclitum.
Rogat inquantum homo, dat inquantum Deus. Dicit autem et rogabo,
ut eorum repellat tristitiam de suo recessu, quoniam ipse recessus est
ratio ut acciperent spiritum sanctum. Hic ponitur spiritus sancti
promissio. Sed attende, quod hoc nomen Paraclitus est Graecum, et
significat consolatorem; et ideo dixit alium Paraclitum dabit vobis,
scilicet pater, non tamen sine filio, idest spiritum sanctum, qui est
consolator, cum sit spiritus amoris; amor autem facit spiritualem
consolationem et gaudium; Gal. V, v. 22: fructus spiritus est
caritas, gaudium et cetera. Ipse est interpellator etc., Rom.
VIII, 26: nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse
spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Hoc autem quod
dixit alium, designat distinctionem personalem in divinis contra
Sabellium. Sed obiicitur: quia hoc quod dicitur Paraclitus,
importat actionem spiritus sancti: ergo in hoc quod dixit alium
Paraclitum, videtur designare alietatem naturae: nam alietas
operationis designat alietatem naturae: est ergo spiritus sanctus
alterius naturae a filio. Responsio. Dicendum quod spiritus sanctus
est consolator et advocatus, et filius similiter. Quod enim filius
sit advocatus, dicitur I Io. II, 1: advocatum habemus apud
patrem Iesum Christum. Quod consolator, Is. LXI, 1:
spiritus domini (...) misit me ut ponerem consolationem lugentibus
Sion. Tamen alia et alia ratione est consolator et advocatus, filius
et spiritus sanctus, si accipiamus per appropriationem personarum: nam
Christus dicitur advocatus inquantum secundum quod homo interpellat pro
nobis ad patrem; spiritus autem sanctus inquantum nos postulare facit.
Item spiritus sanctus dicitur consolator inquantum est amor
formaliter; filius vero inquantum est verbum. Et hoc dupliciter:
quia per doctrinam, et inquantum ipse filius dat spiritum sanctum, et
incendit amorem in cordibus nostris. Sic ergo ly alium non designat
alietatem naturae in filio et spiritu sancto; sed designat alium
modum, quo uterque est consolator et advocatus. Hic ponitur
promissio, et primo quantum ad ipsam dationem; secundo quantum ad
ipsum donum; tertio quantum ad recipientes donum. Sed donatio est
vera, quia perpetua; unde dicit ut maneat vobiscum in aeternum
spiritum veritatis. Alicui enim datur aliquid ad tempus tantum, et
haec non est vera donatio; sed tunc est vera quando datur ad semper
habendum; et ideo spiritus sanctus vere datur, quia ut maneat cum eis
in aeternum: hic quidem illustrans et docens et suggerens, post ad
videndam speciem introducens; I Reg. XVI, 13: directus est
spiritus domini in David a die illa et deinceps. Iudas autem licet
acceperit eum, non tamen semper cum ipso mansit: quia non accepit ut
maneret cum ipso in aeternum, sed tantum secundum praesentem
iustitiam. Secundum Chrysostomum autem dici potest, quod dominus
haec dicit ad excludendum carnalem quamdam suspicionem discipulorum.
Possent enim suspicari quod ille Paraclitus eis datus, postmodum per
passionem ab eis recederet, sicut ipse; et hoc excludit dicens ut
maneat vobiscum in aeternum; quasi dicat: non patietur mortem ut ego,
nec a vobis recedet. Sed contra. Supra I, 33, hoc dictum est
Ioanni Baptistae: super quem videris spiritum descendere et manere,
hic est qui baptizat. Ex quo videtur proprium Christi ut spiritus
sanctus semper maneat cum ipso; quod non est verum, si cum discipulis
manet in aeternum. Responsio. Secundum Chrysostomum dicendum, quod
spiritus sanctus dicitur in nobis manere per dona sua. Donorum autem
spiritus sancti quaedam sunt necessaria ad salutem: et haec sunt
communia omnibus sanctis, et semper in nobis manent, ut est caritas,
quae numquam excidit, ut dicitur I Cor. XIII, 8, quia etiam
in futuro erit. Quaedam autem non sunt de necessitate salutis, sed
dantur fidelibus ad manifestationem spiritus; I Cor. XII, 7:
unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Sic ergo quantum
ad prima dona. Spiritus sanctus manet cum discipulis et sanctis in
aeternum; sed quantum ad secunda dona, sic est proprium Christo ut
maneat cum eo semper: quia semper in plenitudine potestatis suae habet
ut possit miracula facere et prophetare, et alia huiusmodi. Sed non
sic est de aliis; quia, ut dicit Gregorius, spiritus prophetarum non
sunt prophetis subiecti. Donum autem est excellentissimum, quia
spiritus veritatis. Spiritum quidem dixit, ut ostendat naturae
subtilitatem. Spiritus enim dicitur aliquid occultum et invisibile,
unde quod invisibile est, spiritus dici consuevit. Sic et spiritus
sanctus occultus est et invisibilis: supra III, 8: spiritus ubi
vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat aut quo
vadat. Item ut ostendat eius virtutem, quia movet nos ad bene agendum
et operandum. Spiritus enim impulsionem quamdam insinuat, unde et
ventum spiritum appellamus; Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei
aguntur, hi filii Dei sunt; Ps. CXLII, 10: spiritus tuus
bonus deducet me in terram rectam. Addit autem veritatis, quia a
veritate procedit, et veritatem dicit. Spiritus enim sanctus nihil
aliud est quam amor. Quando ergo quis impellitur ad amandum terrena et
mundum, tunc impellitur a spiritu mundi; I Cor. II, 12: nos
autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo
est. Quando vero impellitur ad opera carnis, tunc non impellitur a
spiritu sancto; Ez. XIII, 3: vae prophetis insipientibus, qui
sequuntur spiritum suum. Sed iste spiritus ducit ad cognitionem
veritatis, quia procedit a veritate, quae dicit supra eodem: ego sum
via, et veritas, et vita. Nam, sicut in nobis ex veritate concepta
et considerata sequitur amor ipsius veritatis, ita in Deo concepta
veritate, quae est filius, procedit amor. Et sicut ab ipsa
procedit, ita in eius cognitionem ducit; infra c. XVI, 14:
ille me clarificabit, quia de meo accipiet et cetera. Et ideo dicit
Ambrosius, quod omne verum a quocumque dicatur a spiritu sancto est.
I Cor. XII, 3: nemo potest dicere, dominus Iesus, nisi in
spiritu sancto; infra XV, 26: cum venerit Paraclitus, quem ego
mittam vobis spiritum veritatis. Manifestare autem veritatem convenit
proprietati spiritus sancti. Est enim amor qui facit secretorum
revelationem; infra XV, 15: vos autem dixi amicos, quia omnia
quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis: Iob c. XXXVI,
33: annuntiat de ea (scilicet veritate) amico suo. Recipiunt
autem spiritum sanctum credentes, et quantum ad hoc dicit quem mundus
non potest accipere, et primo ostendit qui sunt quibus non datur;
secundo ostendit quibus datur, ibi vos autem cognoscetis et cetera.
Primo autem ostendit quod non datur mundo; secundo autem assignat
causam quare non detur. Quantum ad primum dicit quem mundus non potest
accipere. Mundum hic mundi dilectores vocat dominus. Hi quidem
quamdiu mundum diligunt, spiritum sanctum non possunt accipere, est
enim amor Dei: non potest autem quis finali dilectione Deum et mundum
diligere: I Io. II, 15: si quis diligit mundum, non est
caritas patris in eo. Nam Gregorius dicit, V Moral. 20:
spiritus sanctus omne quod repleverit ad desiderandum invisibilia
accendit. Et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc
mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit.
Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto
ad receptionem illius sinum cordis angustant. Sap. I, 5: spiritus
sanctus disciplinae effugiet fictum. Quantum ad secundum dicit quia
non videt eum, nec scit eum. Nam dona spiritualia non accipiuntur
nisi desiderata, Sap. VI, 14. Praeoccupat, scilicet divina
sapientia, eos qui se concupiscunt, nec desiderantur nisi aliqualiter
cognita. Quod autem non cognoscantur, ex duobus contingit. Primo
quidem ex hoc quod homo non ponit intentionem suam ad eorum
cognitionem; secundo vero quia quis non potest esse capax illius
cognitionis. Hoc autem mundani non habent. Nam primo non intendunt
ad ea desideranda, et quantum ad hoc dicit quia non videt eum; idest,
non ponit intentionem suam ad eum cognoscendum; Ps. XVI, 11:
oculos suos statuerunt declinare in terram. Item non possunt ea
cognoscere, unde dicit nescit eum: nam, ut Augustinus dicit, non
habet invisibiles oculos mundana dilectio: per quos videri spiritus
sanctus nisi invisibiliter non potest. I Cor. c. II, 14:
animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Sicut lingua
infecta non sentit bonum saporem propter corruptionem humoris, sic
anima infecta a corruptione mundi, caelestium dulcedinem non gustat.
Vel, secundum Chrysostomum, dico, quod alium Paraclitum dabit
vobis, spiritum veritatis; sed hoc non assumet carnem, quia mundus
non videt eum, nec scit eum, idest, non accipiet eum, sed solum
vos. Hic ostendit primo quibus datur spiritus sanctus; secundo
rationem assignat. Datur autem fidelibus: unde dicit vos autem, qui
movemini a spiritu sancto, cognoscetis eum: I Cor. II, 12:
nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo
est. Et hoc ideo, quia mundum contemnitis; II Cor. IV, 18:
non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Ratio
autem huius est, quia apud vos manebit. Ubi primo nota spiritus
sancti ad apostolos familiaritatem quia apud vos manebit, idest ad
utilitatem vestram; Ps. CXLII, v. 10: spiritus tuus bonus
deducet me in viam rectam; Sap. XII, 1: o quam bonus spiritus
tuus, domine, est in omnibus. Secundo quamdam eius intimam
inhabitationem, quia in nobis erit, idest in intimo cordis nostri;
Ez. XI, 19: et spiritum novum tribuam in visceribus eorum.
|
|