|
Supra dominus promisit spiritum sanctum consolatorem. Sed quia
apostoli non multum ad notitiam spiritus sancti conscenderant, et ad
Christi praesentiam valde detinebantur, huiusmodi consolatio eis parva
videbatur: et ideo in parte ista promittit eis primo reditum suum;
secundo dona sua, ibi haec locutus sum vobis apud vos manens et
cetera. Circa primum primo promittit eis iteratam visitationem;
secundo assignat rationem, ibi qui habet mandata mea et servat ea,
ille est qui diligit me; tertio excludit discipuli dubitationem, ibi
dicit ei Iudas et cetera. Circa primum primo manifestat eis suum
reditum; secundo manifestat redeundi modum, ibi adhuc modicum, et
mundus me iam non videt; tertio praedicit reditus fructum, ibi in illa
die vos cognoscetis et cetera. Circa primum primo ostendit
necessitatem redeundi; secundo promittit reditum. Necessitas autem
redeundi est ut discipuli orphani non remaneant; et hoc est quod dicit
non vos relinquam orphanos. Orphani enim in Graeco, pupilli sunt in
Latino; et dicuntur hi parvuli patre carentes, secundum illud
Thren. ult., 3: pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae
quasi viduae. Considerandum est autem, quod homo potest habere
triplicem patrem. Scilicet patrem originis, Heb. XII, 9:
patres quidem habuimus carnis nostrae et cetera. Item pravae
imitationis; supra VIII, 44: vos ex patre Diabolo estis.
Item gratuitae adoptionis; Rom. VIII, v. 15: accepistis
spiritum adoptionis filiorum. Sed eos qui imitantur patrem Diabolum,
Deus non adoptat in filios: quia non est conventio lucis ad tenebras,
ut dicitur II Cor. VI, v. 15. Similiter nec illos qui nimium
afficiuntur carnaliter ad parentes: quia hoc dicitur Matth. X,
37: qui amat patrem suum aut matrem suam plusquam me, non est me
dignus. Qui ergo fuerit orphanus, idest destitutus affectu peccati,
et deserens affectum carnalem ad parentes, illum Deus sibi adoptat in
filium; Ps. XXVI, 10: quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me; dominus autem assumpsit me. Multo autem magis qui
relinquit eos; Ps. XLIV, 11: obliviscere populum tuum et
domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum. Sed notandum,
quod Christus exhibet se discipulis suis ut patrem: quamvis enim hoc
nomen pater personaliter acceptum, sit proprium personae patris,
essentialiter tamen acceptum competit toti Trinitati. Unde supra c.
XIII, 33, dixit eis: filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum.
Adventum suum promittit eis dicens veniam ad vos. Venerat iam
Christus ad eos, carnem assumendo, I Tim. I, 15: Christus
Iesus in hunc mundum venit. Restabat ergo triplex adventus eius,
quorum duo sunt corporales: unus scilicet post resurrectionem et ante
ascensionem, quando scilicet recedens ab eis per mortem, post
resurrectionem venit Iesus, et stetit in medio discipulorum, ut
dicitur infra XX. Alius erit in fine mundi, de quo dicitur Act.
I, 11: quemadmodum vidistis eum euntem in caelum, ita veniet;
Lc. XXI, 27: videbunt filium hominis venientem in nube cum
potestate magna et maiestate. Sed tertius est spiritualis et
invisibilis; quando scilicet venit ad fideles suos per gratiam in vita
vel in morte; Iob IX, 11: si venerit ad me, non videbo eum.
Dicit ergo veniam ad vos, post resurrectionem quantum ad primum
adventum; infra XVI, 22: iterum autem videbo vos. Item in fine
mundi; Is. III, 14: dominus ad iudicium veniet. Item in
morte ad suscipiendum vos ad me; supra eodem veniam ad vos, et tollam
vos ad meipsum. Item, veniam ad vos spiritualiter visitando. Infra
eodem ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Hic exponit
visitationis modum ostendens hanc visitationem apostolis singulariter
exhibendam. Et quia possent credere quod adhuc ad eos rediret mortalis
existens, ideo consequenter excludit hoc, dicens adhuc modicum, et
mundus me iam non videt. Ut primo exponamus de reditu post
resurrectionem; tunc est sensus: adhuc modicum, idest modicum tempus
vobiscum sum in hac carne mortali, et tunc crucifigar, sed post mundus
iam me non videt. Et hoc quia post resurrectionem non omnibus
manifestavit se, sed testibus praeordinatis a Deo, scilicet
discipulis suis, Act. I, 8, et ideo dicit vos autem videbitis
me, scilicet in corpore glorificato et immortali. Rationem horum
assignat dicens quia ego vivo, et vos vivetis. Ubi removet
dubitationem. Possent enim discipuli dicere: quomodo videbimus te,
qui morieris, et nos etiam moriemur tecum? Et ideo dicit quod hoc non
erit ita, quia ego vivo; idest, vivam post resurrectionem, Apoc.
I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Et
vos vivetis, quia non occidemini modo mecum; infra XVIII, 8:
si me quaeritis, sinite hos abire. Vel ego vivo, per
resurrectionem, et vos vivetis, idest gaudebitis inde, quia, infra
XX, 20: gavisi sunt discipuli viso domino. Hoc modo accipitur
vivere Gen. XLV, 27: cum audisset Iacob quod Ioseph regnaret
in terra Aegypti, revixit spiritus eius, scilicet propter gaudium.
Sed contra hanc expositionem obiicit Augustinus: quia ex hoc quod
dominus dicit adhuc modicum, et mundus me iam non videt, sequitur quod
homines mundi numquam sint eum visuri: quod est falsum, quia in
iudicio videbunt eum, secundum illud Apoc. I, 7: videbit eum
omnis oculus. Ad quod posset dici, quod verum est quod homines
mundi: (...) adhuc modicum mundus non videbit eum in ista carne
mortali; et propter hoc Augustinus exponit hoc adhuc modicum,
referens ad secundum adventum, in quo veniet ad iudicandum. Et
dicitur istud tempus modicum usque ad iudicium, in respectu ad
aeternitatem. Nam mille anni ante oculos tuos quasi dies hesterna quae
praeteriit: Ps. LXXXIX, 4. Et hoc modo apostolus Hebr.
XII, 26 s. vocat istud tempus modicum, exponens illud Aggaei
II, v. 7: adhuc modicum, et ego movebo caelum et terram et
cetera. Et mundus me iam non videt; quia ulterius post iudicium
homines mundi amatores et pravi eum non videbunt, euntes in ignem
aeternum. Unde Is. c. XXVI, 10, secundum aliam litteram,
dicitur: tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Vos autem, qui
secuti estis me, et permansistis mecum in tentationibus meis,
videbitis me in aeternitate perpetua; Is. XXXIII, v. 17:
videbunt regem in decore suo; I Thess. c. IV, 16: semper cum
domino erimus. Et hoc ideo, quia vivo, et vos vivetis; quasi
diceret: sicut ego habeo vitam gloriosam in anima et in corpore, ita
et vos; Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae,
configuratum corpori claritatis suae. Et hoc ideo dicit, quia vita
nostra gloriosa creatur ex vita gloriosa Christi; I Cor. XV,
22: sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes
vivificabuntur. Sed de se dicit in praesenti, vivo, quia sua
resurrectio differenda non erat post mortem eius, sed statim secutura;
secundum illud Ps. CVII, 3: exurgam diluculo, quia, ut
dicitur in Ps. XV, 10: non dabis sanctum tuum videre
corruptionem. Sed de discipulis dicit vivetis, in futuro, quia
resurrectio corporum eorum differenda erat usque in finem mundi,
secundum illud Is. XXVI, 19: vivent mortui tui, interfecti
mei resurgent. Hic ponitur visitationis fructus, qui est cognitio
eorum quae apostoli ignorabant. Ut enim supra dictum est, Petrus
ignorabat quo Christus iret; unde dicebat: domine, quo vadis?
Etiam Thomas hoc ignorabat, et viam per quam iret; unde dicebat:
nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? Philippus autem
patrem ignorabat; unde petebat dicens: domine, ostende nobis patrem,
et sufficit nobis. Quae quidem causabantur ex ignorantia unius rei:
ex hoc scilicet quod ignorabant quomodo pater in filio, et filius in
patre; unde et Philippo dixit: non credis quia ego in patre, et
pater in me est? Huius ergo notitiam promittit eis dominus, dicens
hic in illa die vos cognoscetis quia ego in patre meo sum et cetera.
Ex quo omnis dubietas a cordibus discipulorum excluditur. Potest
autem exponi de adventu tempore resurrectionis, et de adventu ad
iudicium. Sed distinguenda est duplex cognitio mysteriorum
divinitatis. Una est imperfecta, quae habetur per fidem; alia
perfecta, quae habetur per speciem; de quibus dicitur I Cor. c.
XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate, quantum ad
primum, tunc autem facie ad faciem, quantum ad secundum. Dicit ergo
in illa die, post resurrectionem meam, cognoscetis quia ego sum in
patre: et hoc cognitione fidei, quia tunc videntes eum resurrexisse,
et esse cum eis, certissimam fidem de eo habuerunt, praecipue qui
acceperunt spiritum sanctum, qui omnia eos docebat. Vel in illa die,
ultimae resurrectionis in iudicio, cognoscetis, scilicet manifeste per
speciem; I Cor. XIII, 12: tunc cognoscam sicut et cognitus
sum. Sed quid cognoscent? Duo quae dicit supra: unum scilicet quod
pater in me manens ipse facit opera; et quantum ad hoc dicit quia ego
sum in patre meo, scilicet per consubstantialitatem naturae. Aliud
quod dicit se facturum opera per discipulos, dicens: qui credit in
me, opera quae ego facio, et ipse faciet: et quantum ad hoc dicit et
vos in me, et ego in vobis. Ubi attendendum est, quod quia hic
dominus videtur similem habitudinem ponere sui ad patrem et discipulorum
ad ipsum, volebant Ariani, quod sicut discipuli sunt minores
Christo, et non consubstantiales ei, ita esset filius minor patre,
et alterius substantiae ab ipso. Et ideo dicendum est, quod hoc quod
dicit ego sum in patre meo, dicitur per consubstantialitatem naturae;
supra X, 30: ego et pater unum sumus; et supra I, 1: verbum
erat apud Deum. Hoc autem quod dicit et vos in me etc.,
intelligitur, uno modo, quod discipuli sunt in Christo. Nam illud
quod protegitur ab aliquo, dicitur esse in eo, sicut contentum in
continente: et hoc modo dicitur quod in rege sunt ea quae sunt in
regno. Et secundum hoc dicitur Act. XVII, 28: in ipso
vivimus, movemur et sumus. Et ego sum in vobis, manendo interius,
et operando, et inhabitando interius per gratiam; Eph. III,
17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris; et II Cor.
XIII, 3: an experimentum eius quaeritis qui in me loquitur
Christus? Alio modo secundum Hilarium. Vos in me, supple: in me
eritis per naturam vestram, quam assumpsi: assumendo enim naturam
nostram, assumpsit nos omnes; Hebr. c. II, 16: nusquam enim
Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Et ego sum in
vobis, per mei sacramenti sumptionem: quia qui sumit corpus Christi,
Christus est in eo; supra cap. VI, 57: qui manducat carnem
meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Alio
modo vos in me, et ego in vobis, supple: sumus, per mutuam
dilectionem: quia hoc dicitur I Io. IV, 16: Deus caritas
est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Et
haec vobis ignota erant, sed tamen in illa die ea cognoscetis. Hic
assignatur visitationis ratio. Et ponit dominus duplicem rationem
quare a fidelibus dominus videatur, et non a mundo. Prima est vera
eorum dilectio ad Deum; secunda vero dilectio Dei ad eos, ibi qui
autem diligit me, diligetur a patre meo. Quantum ad primum dicit qui
habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Ubi
notandum est, quod illa est vera dilectio quae se prodit et probat in
opere; nam per exhibitionem operis dilectio manifestatur. Cum enim
diligere aliquem sit velle ei bonum et desiderare quae ipse vult, non
videtur vere diligere qui non facit voluntatem amati, nec exequitur
quae scit eum velle. Qui ergo non facit voluntatem Dei, non videtur
eum vere diligere; et ideo dicit qui habet mandata mea et servat ea,
ille est qui diligit me, idest qui habet veram dilectionem ad me. Sed
nota, quod aliquis habet mandata Dei primo quidem in corde per
memoriam et iugem meditationem; Ps. CXVIII, v. 11: in
corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Sed hoc non
sufficit, nisi servet in opere; Ps. CX, 10: intellectus bonus
omnibus facientibus eum. Quidam vero habent in ore, dicendo et
exhortando; Ps. CXVIII, v. 103: quam dulcia faucibus meis
eloquia tua. Et hi etiam debent ea servare in opere: quia qui fecerit
et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum: Matth. V,
19. Unde vituperantur a Deo illi qui dicunt et non faciunt,
Matth. XXIII. Quidam autem habent in aure, ea libenter et
diligenter audiendo; supra VIII, 47: qui est ex Deo, verba
Dei audit. Nec hoc sufficit, nisi servent: quia non auditores
legis, sed factores iustificabuntur: Rom. II, 13; supra VI,
27: operamini non cibum qui perit; sed qui permanet in vitam
aeternam. Ergo qui sic habet mandata Dei, aliqualiter servat ea,
sed adhuc imponitur ei ut servet perseverando. Unde dicit
Augustinus: qui habet in memoria et servat in vita, qui habet in
sermonibus et servat in moribus, qui habet audiendo et servat
faciendo, qui habet faciendo et servat perseverando, ipse est qui
diligit me. Quantum ad secundum dicit qui autem diligit me, diligetur
a patre meo. Sed hoc in primo aspectu videtur absurdum. Numquid enim
Deus diligit nos, quia diligimus eum? Absit. Dicitur enim I Io.
IV, v. 10: non quasi dilexerimus Deum sed quoniam ipse prior
dilexit nos. Et ideo dicendum quod intellectum huius habemus ex his
quae dicta sunt supra, scilicet, qui habet mandata mea, et servat
ea, ille est qui diliget me. Non enim ibi dicitur quod ideo diligit
quia servat mandata; sed quia diligit, ideo mandata implet. Et hoc
modo dicendum est hic, quod ideo quis diligit Christum quia diligitur
a patre, et non ideo diligitur quia diligit. Diligimus ergo filium,
quia pater diligit nos. Habet enim hoc verus amor ut amatos ad amantis
dilectionem trahat; Ier. c. XXXI, 3: in caritate perpetua
dilexi te, ideo, attraxi te, miserans. Sed quia amor patris non est
sine amore filii, cum idem sit amor utriusque, quaecumque enim pater
facit, haec et filius similiter facit: supra V, 19, ideo subdit
et ego diligam eum. Sed cum pater et filius omnia diligant ab
aeterno; quare dicit diligam, in futuro? Dicendum est ergo, quod
dilectio considerata prout est in divina voluntate, sic est aeterna;
sed considerata secundum quod manifestatur in executione operis et
effectus, est temporalis. Et ideo est sensus et ego diligam eum,
idest effectum dilectionis ostendam, quia scilicet manifestabo ei
meipsum: quia ad hoc diligam ut manifestem. Sciendum est autem, quod
dilectio alicuius ad aliquem aliquando est secundum quid, aliquando
simpliciter. Secundum quid quidem, quando vult ei aliquod bonum
particulare; simpliciter autem, quando vult ei omne bonum. Deus
autem omnia causata diligit secundum quid, quia omni creaturae vult
aliquod bonum, etiam ipsis Daemonibus, ut scilicet vivant et
intelligant et sint; quae sunt quaedam bona. Simpliciter autem
diligit illos quibus vult omne bonum, scilicet ut habeant ipsum Deum,
quem habere est habere veritatem, quia Deus veritas est. Sed veritas
tunc habetur quando cognoscitur. Illos ergo vere et simpliciter
diligit quibus manifestat seipsum, qui est veritas. Et hoc est quod
dicit manifestabo ei meipsum, scilicet in futuro per gloriam, quod est
ultimus futurae beatitudinis effectus; Iob XXXVI, v. 33:
annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit. Sap. VI,
14: praeoccupat eos qui se concupiscunt. Sed posset quis dicere:
numquid pater non manifestabit se? Immo et pater et filius: nam
filius et patrem simul et se manifestat, cum sit verbum eius; Matth.
XI, v. 27: neque patrem quis novit nisi filius et cetera. Et
tamen si interim filius manifestat se alicui aliquo modo, hoc est
signum divinae dilectionis. Unde et haec potest esse ratio quare
mundus eum non videbit, quia scilicet non manifestabit ei seipsum; et
hoc quia non diligit eum.
|
|