|
Supra promisit dominus discipulis suam visitationem hic removet
discipuli dubitationem, et primo ponitur discipuli dubitatio; secundo
Christi responsio, ibi respondit Iesus et cetera. Sciendum est
circa primum, quod sanctorum et humilium consuetudo est ut cum magna de
se audiunt, stupeant et admirentur. Audierant autem discipuli dominum
dicentem adhuc modicum et mundus me iam non videt; vos autem videbitis
me etc., ex quo videbatur apostolos toti mundo praeferre: et ideo
Iudas frater Iacobi, cuius epistola inter canonicas legitur, in
admirationem et stuporem positus, dicit domine, quid factum est, quia
manifestaturus es nobis te ipsum? Quasi diceret: quae causa erit?
Numquid nos supra totum mundum sumus? Simile dixit David II Reg.
VII, v. 18: quis ego sum, aut quae est domus mea? Matth.
XXV, 37, dicunt iusti: domine, quando te vidimus esurientem,
et pavimus te? Consequenter cum dicit respondit Iesus etc., ponitur
Christi responsio, ubi primo assignat causam suae manifestationis
discipulis, et non mundo; secundo manifestat quoddam quod dixit, ibi
et sermonem quem audistis non est meus. In primo ostendit quare
manifestaturus est se discipulis; secundo ostendit quare non
manifestaturus est se mundo, ibi qui non diligit me, sermones meos non
servat. Et in prima primo ponitur idoneitas discipulorum ad Christi
manifestationem habendam; secundo insinuatur processus manifestationis
et ordo, ibi et pater meus diliget eum. Circa primum duo ponit, quae
reddunt hominem idoneum ad Dei manifestationem. Primum est caritas;
secundum est obedientia. Quantum ad primum dicit si quis diligit me.
Tria enim necessaria sunt homini volenti Deum videre. Primo ut Deo
appropinquet; Deut. XXXIII, 3: qui appropinquant pedibus
eius, accipient de doctrina illius. Secundo ut ad eum videndum oculos
elevet; Is. XL, 26: levate in excelsum oculos vestros, et
videte quis creavit haec. Tertio ut visioni vacet: nam spiritualia
videri non possunt, nisi quis vacet a terrenis; Ps. XXXIII,
9: vacate, et videte, quoniam suavis est dominus. Et haec tria
facit caritas. Nam ipsa animam hominis Deo coniungit; I Io.
IV: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Ipsa
ipsum intuitum ad Deum erigit; Matth. VI, 21: ubi est
thesaurus tuus, ibi est cor tuum. Unde dicitur: ubi est amor tuus,
ibi oculus. Ipsa enim a mundanis vacare facit; I Io. II, 15:
qui diligit saeculum, non est perfecta caritas Dei in illo. Ergo, e
contrario, qui perfecte Deum diligit, non est in illo amor saeculi.
Ex caritate autem sequitur obedientia; unde dicit sermonem meum
servabit. Ut dicit Gregorius: probatio dilectionis, exhibitio est
operis. Numquam est Dei amor otiosus; operatur enim magna si est,
si autem operari renuit, amor non est. Voluntas enim, et maxime quae
est de fine, movet alias potentias ad actus suos: non enim quiescit
homo nisi faciat ea per quae ad finem intentum perveniat, praecipue si
est intensa ad ipsum. Quando ergo voluntas hominis intensa est ad
Deum, qui est finis eius, movet omnes vires ad faciendum ea quae ad
ipsum ducunt. Intenditur autem in Deum per caritatem; et ideo
caritas est quae nos servare mandata facit; II Cor. V, 14:
caritas Christi urget nos; Cant. VIII, 7: lampades eius,
lampades ignis. Et per obedientiam homo efficitur idoneus ad videndum
Deum; Ps. CXVIII, 104: a mandatis tuis, scilicet a me
servatis, intellexi. Et iterum: super senes intellexi.
Consequenter cum dicit et pater meus diliget eum, ponitur processus et
ordo manifestationis. Tria autem sunt per quae fit homini divina
manifestatio. Primum est divina dilectio; et quantum ad hoc dicit
pater meus diliget eum. Supra est dictum quare dicit diliget in
futuro, quantum videlicet ad effectum dilectionis, qui tamen ab
aeterno dilexit quantum ad voluntatem benefaciendi; Mal. I, 2:
Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Non autem dicit, ego diligam
eum, quia hoc iam eis patuit supra. Prov. VIII, 17: ego
diligentes me diligo. Restabat ergo ut insinuaret eis quia pater
diligeret eos; Deut. IV, 37: dilexit populos: omnes sancti in
manu eius sunt. Secundum est divina visitatio; et quantum ad hoc
dicit et ad eum veniemus. Sed contra. Venire mutationem localem
significat; sed Deus non mutatur; ergo et cetera. Responsio. Deus
dicitur venire ad nos non quod ipse moveatur ad nos, sed quia nos
movemur ad ipsum. Dicitur enim aliquid venire in locum in quem prius
non fuit: hoc autem Deo non convenit, cum sit ubique; Ier.
XXIII, 24: caelum et terram ego impleo. Dicitur etiam venire
in aliquem, inquantum est ibi novo modo, secundum quem prius non
fuerat ibi, scilicet per effectum gratiae: et per hunc effectum
gratiae facit nos ad se accedere. Sed attendendum, secundum
Augustinum, quod tribus modis Deus venit ad nos, et iisdem nos imus
ad eum. Primo quidem venit ad nos implendo suis effectibus, et nos
imus ad eum capiendo ipsos; Eccli. c. XXIV, 26: transite ad
me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.
Secundo illuminando, et nos imus ad eum considerando; Ps.
XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Tertio vero
adiuvando, et nos ad eum obediendo: quia nec obedire possumus nisi
adiuti a Christo; Is. II, v. 3: venite, ascendamus ad montem
domini. Sed quare non fecit mentionem de spiritu sancto? Augustinus
dicit, quod non dicitur hoc, quod ipse sit excludendus adveniente
patre et filio, quia supra dicitur: ut maneat vobiscum in aeternum.
Sed cum in Trinitate sint duo: scilicet personarum distinctio, et
essentiae unitas: aliquando quidem fit mentio de tribus personis, ad
insinuandum distinctionem personarum: aliquando vero facit mentionem de
duabus sine tertia, ad insinuandum essentiae unitatem. Vel dicendum,
quod cum spiritus sanctus nihil sit aliud quam amor patris et filii,
posito patre et filio intelligitur spiritus sanctus. Tertio ad Dei
manifestationem necessaria est perseverantia utriusque, scilicet in
dilectione Dei, et in eius visitatione; et quantum ad hoc dicit et
mansionem apud eum faciemus. In quo duo tangit. Primo quidem
firmitatem adhaesionis ad Deum cum dicit mansionem. Nam Deus venit
ad quosdam per fidem, sed, non manet, quia ad tempus credunt, et in
tempore tentationis recedunt: Matth. VIII, 13. Ad quosdam
venit per peccati compunctionem, non tamen manet cum eis, quia
revertuntur ad peccata; Prov. c. XXVI, 11: sicut canis qui
revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
Sed in suis praedestinatis permanet semper; Matth. ult., 20:
ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Secundo ostendit familiaritatem Christi ad homines: quia apud eum,
scilicet diligentem ad obediendum, inquantum scilicet delectatur
nobiscum, et facit nos delectari in ipso. Prov. c. VIII,
31: deliciae meae esse cum filiis hominum; Is. VI, 5:
gaudebit super te dominus Deus tuus. Chrysostomus autem referens hoc
ad aliam intentionem, dicit, quod Iudas audiens non relinquam vos
orphanos etc., vos autem videbitis me etc., existimavit, quod
Christus post mortem venturus esset ad eos, sicut mortui veniunt ad
nos in somno; unde quaerit: quid est factum quia nobis manifestaturus
es teipsum, et non mundo? Quasi diceret: vae nobis, quoniam
morieris et ut mortuus debes nobis assistere. Ut ergo hoc excludat,
dicit: ego et pater ad eum veniemus, idest, sicut pater manifestat
seipsum, ita et ego, et mansionem apud eum faciemus: quod somniorum
non est, in quibus nulla mora contrahitur. Hic ponit causam quare non
est manifestaturus se mundo: quae quidem causa est remotio eorum per
quae dicit se hominibus manifestaturum. Remota enim causa removetur
effectus; sed ipsi non habent causam ut divina eis manifestatio fiat:
ergo mundo et mundanis Deus non est manifestaturus seipsum. Quod non
habeant causam, apparet, quia mundus non diligit me; et quantum ad
hoc dicit qui non diligit me. Iterum non obedit mihi: unde dicit
sermones meos non servat. Ut enim Gregorius dicit: de dilectione
conditoris lingua et mens et vita requiritur. Patet ergo causa quare
suis manifestaturus est se, et non alienis; quia hi quidem diligunt:
dilectio namque sanctos discernit a mundo; Iob XXXVI, 32:
immanibus, scilicet superbis, abscondit lucem; et ita annuntiat de ea
amico suo, quod possessio eius sit; ibid. c. XXVIII, 14:
abyssus dicit: non est in me; mare, idest turbulentus: non est
mecum. Consequenter cum dicit et sermonem quem audistis, non est
meus, manifestat hoc quod supra dixit si quis diligit me, sermonem
meum servabit. Et pater meus diliget eum et cetera. Posset enim
aliquis dicere, quod hoc dictum nullam rationem habet, quin potius
rationabilius dixisset: ego diligam eum, et ad eum veniam. Et ideo
hoc excludit dicens et sermonem quem audistis, non est meus; idest non
est mihi a meipso, sed est mihi ab alio, scilicet a patre, qui me
misit. Quasi diceret: non me solum, sed nec patrem amat qui hunc non
audit sermonem. Et ideo qui eum diligit et patrem, utriusque
manifestationem meretur. Dicit ergo et sermonem, sive sermo, quem
audistis, a me homine prolatum, est quidem meus, inquantum ipsum
pronuntio, et non est meus, inquantum est mihi ab alio; supra
VII, 16: mea doctrina non est mea; supra eodem: verba quae ego
loquor vobis, a meipso non loquor. Sed attende, secundum
Augustinum, quod cum loquitur dominus de sermonibus suis, pluraliter
dicit, sermones meos; ubi autem loquitur de sermone patris, loquitur
in singulari, dicens et sermonem quem audistis, non est meus; quia
per verbum patris seipsum intelligi voluit, qui est unicum verbum
eius. Unde nec suum se esse dicit, sed patris, quia nec sua imago
est, nec suus filius, sed patris. Sermones autem omnes in cordibus
nostris sunt ab unico verbo patris. Hic dominus promittit discipulis
suis dona. Promiserat eis spiritum sanctum et seipsum, et ideo hic
primo ostendit quid consequentur ex adventu spiritus sancti; secundo
quid consequentur ex ipso, ibi pacem relinquo vobis. Ex adventu
spiritus sancti magna consequentur, scilicet intellectum omnium
verborum Christi. Et ideo circa hoc primo commorat eis sua
documenta; secundo promittit eis intellectum eorum, ibi Paraclitus
autem spiritus sanctus (...) vos docebit omnia. Dicit ergo
quantum ad primum haec, scilicet quae dixi, locutus sum vobis, organo
humanitatis, manens apud vos, praesentia corporali. Et hoc quidem
maximum beneficium est ut ipse filius nobis loquatur, et nos doceat;
Hebr. I, 1: multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus
in prophetis, novissime locutus est nobis in filio; Deut. V,
26: quae est omnis caro ut audiat dominum suum? Intellectum autem
ipsorum documentorum promittit eis per spiritum sanctum se daturum;
unde dicit Paraclitus autem (...) vos docebit omnia. Ubi tria
facit circa spiritum sanctum. Primo describit ipsum; secundo eius
missionem; tertio eius effectum. Ipsum quidem describit
multipliciter: quia Paraclitum, spiritum et sanctum. Paraclitus
quidem est, quia consolatur nos et quantum ad tristitias de
turbationibus huius mundi, de quibus nos consolatur, II Cor. c.
VII, 5: foris pugnae, intus timores; II Cor. c. I, 4:
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et hoc facit inquantum
est amor, faciens nos amare Deum, et eum pro magno habere: propter
quod cum gaudio contumelias patimur, secundum illud Act. c.
VIII, 39: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii,
quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati; Matth.
V, v. 12: gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa est in
caelis. Item consolatur nos contra tristitias de peccatis
praeteritis: de quibus dicitur Matth. V, 5: beati qui lugent.
Et hoc facit inquantum dat nobis spem veniae; infra XX, 23:
accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur
eis; Is. LXI, 3: ut ponerem consolationem lugentibus in Sion.
Spiritus quidem est, quia movet corda ad obediendum Deo. Is.
LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus
domini cogit; Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, hi
sunt filii Dei. Sanctus autem est, quia consecrat nos Deo; omnia
autem consecrata dicuntur sancta; I Cor. VI, 19: nescitis
quoniam corpora nostra templum sunt spiritus sancti? Ps. XLV, v.
5: fluminis impetus laetificat civitatem Dei et cetera.
Consequenter cum dicit quem mittet pater in nomine meo, agit de eius
missione. Non est autem intelligendum quod per motum localem ad nos
veniat, sed quia quodam novo modo in eis esse debeat, quo prius non
fuerat; Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur,
scilicet in esse spirituali. Sed attende, quod spiritus sanctus a
patre et filio mittitur: et ideo ad hoc ostendendum, quandoque dicit
quod pater mittit eum, sicut hic; quandoque quod ipse, infra c.
XVI, 7: quem ego mittam vobis et cetera. Sed numquam dicit eum a
patre mitti, quin faciat commemorationem de seipso; unde dicit quem
mittet pater in nomine meo. Nec dicit eum mitti a se filio, quin
commemoret patrem; unde dicit quem ego mittam vobis a patre. Sed quid
est hoc quod dicit in nomine meo? Numquid spiritus sanctus nominabitur
filius? Posset dici, quod hoc dicitur pro tanto, quia spiritus
sanctus dabatur fidelibus ad invocationem nominis Christi. Sed melius
est ut dicamus, quod sicut filius venit in nomine patris, supra V,
44: ego veni in nomine patris mei, ita et spiritus sanctus venit in
nomine filii. Filius autem in nomine patris venit, non quod esset
pater, sed quod esset filius patris: similiter spiritus sanctus venit
in nomine filii, non quod diceretur filius, sed quod esset spiritus
filii; Rom. VIII, 9: si quis spiritum Christi non habet, hic
non est eius; Gal. IV, 6: misit Deus spiritum filii sui in
corda vestra: non quod diceretur filius, sed quod esset spiritus
filii; Rom. c. VIII, 29: praedestinavit conformes fieri
imaginis filii sui: et hoc quidem propter consubstantialitatem filii ad
patrem, et spiritus sancti ad filium. Item sicut filius veniens in
nomine patris, fideles suos patri subiecit: Apoc. V, 10:
fecisti nos Deo nostro regnum etc.: ita spiritus sanctus configuravit
nos filio, inquantum adoptat nos in filios Dei; Rom. VIII,
15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus,
abba, pater. Consequenter agit de effectu spiritus sancti: dicens
ille vos docebit omnia. Nam, sicut effectus missionis filii fuit
ducere ad patrem, ita effectus missionis spiritus sancti est ducere
fideles ad filium. Filius autem, cum sit ipsa sapientia genita, est
ipsa veritas; supra XIV, 6: ego sum via, veritas et vita. Et
ideo effectus missionis huiusmodi est ut faciat homines participes
divinae sapientiae, et cognitores veritatis. Filius ergo tradit nobis
doctrinam, cum sit verbum; sed spiritus sanctus doctrinae eius nos
capaces facit. Dicit ergo ille vos docebit omnia, quia quaecumque
homo doceat extra, nisi spiritus sanctus interius det intelligentiam,
frustra laborat: quia nisi spiritus adsit cordi audientis, otiosus
erit sermo doctoris, Iob XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat
intelligentiam; et intantum, quod etiam ipse filius organo humanitatis
loquens, non valet, nisi ipsemet interius operetur per spiritum
sanctum. Sed attende, quod supra VI, 43, dicit: omnis qui
audivit a patre, et didicit, venit ad me. Hic expendit quid sit,
quia non discit non docente spiritu sancto, quasi: ille qui recipit
spiritum sanctum a patre et filio, ille patrem cognoscit, et filium,
et ad eos venit. Facit autem nos scire omnia interius inspirando,
dirigendo, et ad spiritualia elevando. Sicut enim qui habet gustum
infectum non habet veram cognitionem de saporibus, ita et qui infectus
est amore mundi, non potest gustare divina: secundum illud I Cor.
II, 14: animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus
Dei. Sed cum suggerere sit minorum, puta officialium in divinis,
numquid spiritus sanctus, qui suggerit nobis, est nobis minor? Ideo
dicendum, secundum Gregorium, quod spiritus sanctus suggerere
dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat; sed ab occulto
subministrat vires ad cognoscendum. Vel docet, inquantum nos facit
participare sapientiam filii. Suggerit, inquantum nos impellit prout
est amor. Vel suggeret vobis omnia; idest ad memoriam reducet; Ps.
XXI, v. 28: reminiscentur et convertentur ad dominum universi
fines terrae. Sciendum est enim, quod eorum quae Christus dixit
discipulis, quaedam non intellexerunt, quorumdam autem memoriam non
habebant. Dicit ergo dominus ille vos docebit omnia, quae intelligere
nunc non potestis, et suggeret vobis omnia, quae non potestis memoriae
commendare. Quomodo enim Evangelista Ioannes post quadraginta annos
potuisset omnium verborum Christi, quae in Evangelio scripsit,
habere memoriam, nisi ei spiritus sanctus suggessisset?
|
|