|
Supra promisit dominus discipulis suis quid consecuturi erant ex
praesentia spiritus sancti, hic promittit donum quod consecuturi erant
ex adventu et praesentia sua. Sciendum tamen, quod si consideretur
proprietas personarum, scilicet filii et spiritus sancti, videtur
dominus alternare dona. Cum enim filius sit verbum, ad eum
appropriate pertinere videtur sapientiae et cognitionis donum.
Spiritui vero sancto, cum sit amor, qui est causa pacis, pax
appropriatur. Verumtamen quia spiritus sanctus est filii, et hoc quod
dat spiritus sanctus, habet a filio; ideo spiritui sancto attribuit
hoc donum cognitionis, ubi dicit ille vos docebit omnia etc., quod
tamen appropriatur filio. Quia vero spiritus sanctus a filio
procedit, ideo quod spiritus sanctus appropriate facit, attribuitur
filio. Et secundum hunc modum Christus attribuit sibi pacem, dicens
pacem relinquo vobis: ubi primo promittit donum pacis, quam
relinquit; secundo distinguit pacem istam a pace mundi, ibi non
quomodo mundus dat, ego do vobis. Dicit ergo pacem relinquo.
Sciendum est, quod pax nihil aliud est quam tranquillitas ordinis:
tunc enim aliqua dicuntur pacem habere quando eorum ordo inturbatus
manet. In homine autem est triplex ordo: scilicet hominis ad
seipsum, hominis ad Deum, et hominis ad proximum: et sic est triplex
pax in homine. Quaedam intrinseca secundum quam pacificatur sibi
ipsi, absque perturbatione virium; Ps. CXVIII, v. 165:
pax multa diligentibus legem tuam. Alia est per quam homo pacificatur
Deo, totaliter eius ordinationi subiectus; Rom. V, 1:
iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum. Tertia pax est
ad proximum; Hebr. c. XII, 14: pacem sequimini cum omnibus
sanctis et sanctimoniam. Sed notandum, quod in nobis tria ordinari
debent: scilicet intellectus, voluntas et appetitus sensitivus: ut
videlicet voluntas dirigatur secundum mentem, seu rationem; appetitus
vero sensitivus secundum intellectum et voluntatem. Et ideo
Augustinus in Lib. de verbis domini, pacem sanctorum definiens
dicit: pax est serenitas mentis, tranquillitas animae, simplicitas
cordis, amoris vinculum, consortium caritatis: ut serenitas mentis
referatur ad rationem, quae debet esse libera, non ligata, nec
absorpta aliqua inordinata affectione; tranquillitas animi referatur ad
sensitivam, quae debet a molestatione passionum quiescere; simplicitas
cordis referatur ad voluntatem, quae debet in Deum obiectum suum
totaliter ferri; amoris vinculum referatur ad proximum; consortium
caritatis ad Deum. Hanc autem pacem hic sancti habent et habebunt in
futuro; sed hic quidem imperfecte, quia nec ad nos nec ad Deum nec ad
proximum pacem sine perturbatione aliqua possumus habere; sed in futuro
habebimus eam perfecte, quando sine hoste regnabimus: ubi numquam
poterimus dissentire. Et utramque hic dominus nobis promittit.
Primam cum dicit pacem relinquo vobis, in hoc scilicet saeculo, ut
hostem vincatis, et ut invicem diligatis; quod est quasi testamentum
servandum nobis statutum a Christo; Eccli. XLV, 30: statuit
illi testamentum pacis, et principem fecit eum. Sicut Augustinus
dicit, non poterit ad haereditatem domini pervenire, qui testamentum
eius noluerit observare: nec potest concordiam habere cum Christo qui
discors esse voluerit cum Christiano. Secundam vero, cum dicit pacem
meam do vobis, scilicet in futuro; Is. ult., v. 12: declinabo
super eam, scilicet Ierusalem caelestem, quasi flumen pacis. Sed
cum sive in mundo, sive in patria, tota pax sanctorum perveniat eis
per Christum; infra XVI, 33: in me pacem habebitis, quare
dominus loquens de pace sanctorum in via, non dicit, pacem meam do
vobis: sed tantum cum loquitur de pace sanctorum in patria? Ad quod
dicendum, quod utraque pax, scilicet praesens et futura, est
Christi; sed praesens ut auctoris tantum; futura autem est eius ut
auctoris et possessoris: nam ipsam semper habuit, quia semper fuit
absque contradictione. Pax autem praesens, ut dictum est, est cum
contradictione aliqua: et ideo licet eam faciat, non tamen eam
possidet. Et, secundum praedicta, expositio procedit de pace
temporis et pace aeternitatis. Sed, secundum Augustinum, potest
utrumque exponi de pace temporis: et dicit pacem relinquo vobis,
exemplo, sed do pacem meam, potestate et virtute. Consequenter cum
dicit non quomodo mundus dat, ego do vobis, ipsam pacem a pace mundi
distinguit. Distinguitur autem pax sanctorum a pace mundi quantum ad
tria. Primo quantum ad intentionem: nam pax mundi ordinatur ad
quietam et pacificam fruitionem temporalium, quo fit ut quandoque
cooperetur hominibus ad peccandum; Sap. XIV, 22: in magno
viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant. Sed
pax sanctorum ordinatur ad bona aeterna. Est ergo sensus: non quomodo
mundus dat, ego do; idest non ad eumdem finem: quia mundus dat
quantum ad exteriora quiete possidenda, ego vero do quantum ad aeterna
adipiscenda. Secundo vero quantum ad simulationem et veritatem: quia
pax mundi est simulata, quia tantum exterius: Ps. XXVII, 3:
loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum; pax
vero Christi est vera, quia est interius et exterius. Et sic est
sensus: non quomodo mundus dat, idest non simulatam pacem do; sicut
mundus, sed veram. Tertio quantum ad perfectionem: quia pax mundi
est imperfecta, cum sit tantum quantum ad quietem exterioris hominis et
non interioris; Is. LVII, 21: non est pax impiis, dicit
dominus: sed pax Christi quietat interius et exterius; Ps.
CXVIII, 165: pax multa diligentibus legem tuam. Et est
sensus: non quomodo mundus dat idest, non ita imperfectam.
|
|