|
Supra dominus consolatus est discipulos suos rationibus acceptis ex
parte ipsorum discipulorum, promittendo eis accessum ad patrem,
adventum spiritus sancti, et suum reditum; hic vero consolatur eos
rationibus acceptis ex parte sui ipsius, ex quo poterat eis esse duplex
causa consolationis. Una, ex utilitate fructus, qui sequebatur ex
recessu Christi; alia ex causa mortis. Et ideo primo ponit primam;
secundo secundam, ibi iam non multa loquar vobiscum. Fructus autem
qui sequebatur ex recessu Christi, erat exaltatio sua etc., unde
discipuli poterant consolari. Mos enim amicorum est ut cum amicus ad
suam exaltationem vadit, de eius recessu minus desolentur: et ideo
dominus hanc causam ponit ad eorum consolationem. Et primo excludit
cordis dubitationem; secundo commemorat quoddam quod eos in parte
consolabatur, et in parte turbabat; tertio subdit causam totaliter
consolantem; quarto respondet cuidam tacitae quaestioni. Turbationem
quidem cordis excludit dicens non turbetur cor vestrum et cetera.
Turbatio ad tristitiam refertur; formido ad timorem. Tristitia autem
et timor in aliquo quidem conveniunt, in hoc scilicet quod utrumque est
de malo; sed differunt, quia tristitia est de malo praesenti, formido
autem de malo futuro. Dicit autem dominus non turbetur cor vestrum,
de malo praesenti, Ps. CXI, 6: iustus non commovebitur: neque
formidet, scilicet de futuro; Is. LI, 12: quis tu ut timeas ab
homine mortali? Quod intelligendum est de timore humano: nam timorem
divinum non excludit. Consequenter cum dicit audistis quia ego dixi
vobis: vado, et venio ad vos; turbantur enim ex recessu Christi sed
in parte consolabantur, quod subdit et venio ad vos; supra: vado, et
venio ad vos. Non tamen ex hoc consolabantur totaliter, timentes ne
forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet in pastoris absentia:
secundum illud Zach. XIII, 7: percute pastorem, et
dispergentur oves. Dicit ergo non turbetur, quia vado, sed nec
formidet, quia venio ad vos. Vadit quidem sua potestate moriendo, et
venit resurgendo; Matth. XX, 18: filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte
(...) et tertia die resurget. Ivit ascendendo; Is.
LXIII, 1: iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine
fortitudinis suae. Veniet ad iudicandum; Lc. XXI, 27:
videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et
maiestate. Totaliter autem consolatur eos cum dicit si diligeretis
me, gauderetis utique; quasi dicat: si diligitis me, non debetis
contristari, sed potius debetis gaudere de recessu meo, quia vado ad
exaltationem meam, quia scilicet, vado ad patrem, qui maior me est.
Sed ex hoc Arius insultat dicens patrem maiorem esse filio. Cuius
error ex ipsis verbis domini excluditur. Nam ex intellectu eius,
quomodo intelligitur vado ad patrem, ex eodem intelligitur pater maior
me est. Filius autem non vadit ad patrem nec venit ad nos inquantum
est filius Dei, secundum quod cum patre fuit ab aeterno; supra I:
in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum. Sed dicitur ire
ad patrem, secundum humanam naturam. Sic ergo hoc quod dicit maior me
est, non dicit inquantum filius Dei, sed inquantum filius hominis,
secundum quod non solum est minor patre et spiritu sancto, sed etiam
ipsis Angelis; Hebr. II, 9: eum autem qui modico quam Angeli
minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et
honore coronatum. Item quibusdam hominibus, scilicet parentibus,
subditus erat quantum ad aliquid, ut legitur Lc. II, 51. Sic
ergo minor est patre secundum humanitatem, aequalis secundum
divinitatem; Phil. II, 6: non rapinam arbitratus est esse se
aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.
Potest etiam dici, secundum Hilarium, quod pater etiam secundum
divinitatem maior est filio, sed tamen filius non est minor, sed
aequalis. Est enim pater maior filio non potestate, aeternitate et
magnitudine: sed donantis seu principii auctoritate. Nam pater nihil
ab alio accipit, filius autem naturam, ut ita dicam, a patre accipit
per aeternam generationem. Est ergo pater maior, quia dat; sed
filius non est minor, sed aequalis, quia totum quod pater habet,
accipit; Phil. II, 9: dedit ei nomen quod est super omne nomen.
Minor enim iam non est donante, cui unum esse donatur. Chrysostomus
autem ita exponit dicens, quod dominus loquitur secundum suspicionem
apostolorum, qui nondum noverant quid sit resurrectio, nec eum
aequalem patri existimabant. Et ideo dicit eis: et si non creditis
mihi quod non possum mihi assistere, nec confiditis quod post crucem
rursus vos videbo; tamen credatis mihi, quia vado ad patrem, qui
maior me est. Respondet autem tacitae quaestioni, dicens et nunc dixi
vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Possent enim
quaerere quare ista diceret et ideo praeveniens dicit nunc dixi vobis et
cetera. Sed quaerit Augustinus: cum fides sit de his quae non
videntur, non debet homo credere postquam factum est, sed ante. Sed
dicendum, quod aliud videbant, et aliud credebant. Viderunt ante
mortem Christi et eius resurrectionem, quo viso, crediderunt quod
ipse esset Christus filius Dei. Unde cum factum fuit, non
crediderunt fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset,
defecta; cum surrexisset, refecta, ut Augustinus dicit.
Consequenter cum dicit iam non multa loquar vobiscum, ponit aliam
causam consolationis ex parte recessus sui, quae sumitur ex causa
mortis. Sciendum est autem, quod causa mortis quaedam est inducens
dolorem, cum quis pro culpa occiditur; quaedam est inducens
consolationem, cum quis scilicet moritur pro bono virtutis; I Petr.
IV, 15: nemo vestrum patiatur ut fur aut homicida (...). Si
autem ut Christianus, non erubescat. Circa hoc ergo primo ostendit
dominus quod peccatum non fuit causa suae mortis; secundo quod eius
causa fuit virtus obedientiae et caritatis, ibi sed ut cognoscat mundus
quia diligo patrem. Dicit ergo iam non multa loquar vobiscum, propter
temporis brevitatem; supra XIII, 33: filioli, adhuc modicum
vobiscum, sum. Vel quia nondum capaces estis; infra XVI, 12:
adhuc multa habeo vobis loqui, sed non potestis portare modo. Vel
ideo non multa loquar vobiscum, quia in uno brevi sermone explicabo
vobis quod non moriar ex culpa mea. Et hoc facit consequenter cum
dicit venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam,
scilicet Diabolus, qui dicitur princeps, non ratione creationis,
neque per naturalem potestatem, ut Manichaei blasphemant, sed ratione
culpae huius, idest amatorum mundi: unde dicitur princeps mundi et
peccati. Eph. ult., v. 12: non est nobis colluctatio adversus
carnem et sanguinem; sed adversus rectores et principes tenebrarum
harum. Non ergo est princeps creaturarum, sed peccatorum et
tenebrarum; Iob XLI, 25: ille est rex super omnes filios
superbiae. Hic ergo princeps venit ad persequendum: intravit enim in
cor Iudae ut proderet, Iudaeorum vero ut occiderent; sed in me non
habet quidquam: nam in nobis non habet potestatem nisi propter
peccatum; supra VIII, v. 34: qui facit peccatum, servus est
peccati. In Christo autem nullum peccatum erat, neque secundum
animam: I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit etc. neque
secundum carnem, quia ex virgine absque originali peccato de spiritu
sancto conceptus; Lc. I, 35: quod enim ex te nascetur sanctum,
vocabitur filius Dei. Quia ergo Diabolus Christum, in quo nullum
ius habuit, etiam invasit, perdere meruit quod iuste possidebat;
Mc. V, 7: quid nobis et tibi, Iesu fili Dei altissimi? Sic
ergo patet quod causa mortis suae non fuit culpa; sed nec erat cur
moreretur, si non habet peccatum. Consequenter veram causam
adiungit, quae est bonum virtutis; et ideo dicit sed ut cognoscat
mundus quia diligo patrem: quod, secundum Augustinum sic punctatur:
sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit
mihi pater, sic facio, suspensive, surgite, eamus hinc. Ubi
sciendum est, quod duo moverunt Christum ad mortem sustinendam,
scilicet amor Dei et dilectio proximi; Eph. V, 2: ambulate in
dilectione. Et hoc probat per indicium, quia mandata sua implet;
supra: si diligitis me, mandata mea servate. Et quantum ad hoc dicit
sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem etc.; et hoc efficaciter,
quia scilicet morior; unde subdit et sicut mandatum dedit mihi pater,
sic facio: quod est secundum quod pater movit eum ad mortem
suscipiendam, scilicet obedientia, quae ex amore causatur. Mandatum
autem hoc dedit pater non filio Dei, qui cum sit verbum, est etiam
mandatum patris; sed dedit filio hominis, inquantum animae eius
inspiravit necessarium esse saluti humanae ut Christus in humana natura
moreretur. Ut ergo hoc mundus cognoscat, surgite, de loco ubi
coenaverant, et eamus, ad locum ubi ego sum tradendus, ut videatis
quod non ex necessitate, sed ex caritate et obedientia morior; Iob
XXXIX, 21: audacter in occursum pergit armatis. Secundum
Chrysostomum autem aliter legitur: ut in hoc scilicet quod dicit sic
facio, sit finis sententiae; et in hoc quod resumit: surgite, eamus
hinc, sit principium alterius: ut sit sensus: non morior, quasi
princeps mundi huius habeat in me quidquam, sed quia diligo patrem,
ideo hoc facio. Vos autem surgite et eamus hinc. Videbat enim eos
formidare et propter tempus, quia nox profunda erat, et propter
locum, quia in villa manifeste sistebant, ita ut semper
circumvolverent ad ostium oculos, quasi expectando hostes eos
invadentes, et propter hoc non attendentes his quae dicebantur. Et
ideo ut melius verba quae dicturus erat intelligerent, ducit eos in
locum alium secretum, ut aestimantes se securos esse, attentius
audiant quae diceret eis; Oseae II, 14: ducam eam in
solitudinem, et loquar ad cor eius.
|
|