|
Dominus in hoc sermone specialiter intendebat animos discipulorum
confortare contra duo: scilicet contra unum quod imminebat in
praesenti, quod erat passio eius; et aliud quod timebatur futurum,
scilicet tribulatio eis superventura. Unde contra ista duo dixerat eis
non turbetur cor vestrum, quantum ad primum, neque formidet, quantum
ad secundum. Postquam ergo confortavit eos de recessu suo, hic
confortat eos contra tribulationes eis superventuras, et primo proponit
eis quamdam similitudinem; secundo ex illa procedit ad propositum, ibi
iam vos mundi estis. Similitudo autem est de vite et agricola. Unde
primo proponit vitem; secundo introducit agricolam; tertio studium
agricolae circa palmites commendat. Sed vitis est ipse; unde dicit
per quamdam similitudinem, ego sum vitis, quia sicut vitis, licet
despecta videatur, omnia tamen ligna excedit in dulcedine fructus, ita
Christus etsi mundo despectus videretur, quia pauper erat et ignobilis
videbatur et ignominiam sustinens, tamen dulcissimos fructus protulit;
secundum illud Cant. II, 3: fructus eius dulcis gutturi meo. Et
ideo Christus est vitis afferens vinum interius inebrians, quod est
vinum compunctionis; Ps. LIX, 5: potasti nos vino
compunctionis. Iterum vinum confortans, scilicet nostrae
refectionis; supra VI, 56: sanguis meus vere est potus. Sic
enim supra comparavit se grano frumenti, quia caro eius vere est
cibus. Haec est vitis illa de qua dicitur Gen. XL, v. 9:
videbam coram me vitem habentem propagines tres, idest Christum, in
quo sunt tres substantiae, scilicet corpus et anima et divinitas.
Haec est etiam vitis de qua Iacob dicit Gen. penult., 11:
ligabis ad vitem, fili mi, asinam tuam, idest Ecclesiam. Sed haec
vitis est vera. Ubi sciendum, quod verum aliquando dividitur contra
similitudinarium, sicut homo verus ab homine picto; aliquando a
corrupto, sicut acetum a vino, quia est vinum corruptum. Hoc ergo
quod dicitur ego sum vitis vera, accipitur secundo modo, ut discernat
se a vite corrupta, scilicet a populo Iudaeorum, de quo dicitur
Ier. II, 21: quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena?
Et hoc ideo, quia non faciebat uvas sed labruscas; Is. V, 4:
expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Sed notandum, quod in
Christo est duplex natura, divina scilicet et humana: et secundum
humanam convenit nobiscum, et minor est patre; secundum divinam
convenit cum Deo, et est supra nos. Est ergo vitis vera secundum hoc
quod est caput Ecclesiae, homo Christus Iesus. Et hoc insinuat
introducens agricolam, qui est pater, unde dicit et pater meus
agricola est. Si enim est vitis secundum divinam naturam, pater vitis
esset sicut et filius: quia ergo secundum humanam naturam vitis est,
ideo pater se habet ad ipsum sicut agricola ad vitem. Ipse etiam
secundum quod Deus agricola est. Dicitur autem agricola a cultura:
unde et vinitor inquantum colit agricola est. Sed cum colere sit
studium impendere, dupliciter aliquid colimus. Vel ut id quod colimus
melioretur: et hoc modo colimus agrum, vel aliquid tale. Alio modo
ut nos melioremur per ipsum; et hoc modo homo colit sapientiam. Deus
ergo colit nos, ut nos ex eius opere melioremur, inquantum extirpat
mala semina de cordibus nostris. Aperit cor nostrum aratro sermonis;
plantat semina praeceptorum; colligit fructum pietatis, ut dicit
Augustinus. Nos autem colimus eum ut nos per ipsum melioremur, sed
hoc adorando, non arando; supra IX, 31: si quis Dei cultor est
(...) hunc exaudit. Est ergo pater agricola huius vitis ad bonum
alterius. Ipse enim plantat; Ier. II, 21: ego te plantavi
vineam electam, omne semen verum. Ipse augmentat; I Cor. III,
6: ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit,
quia solus Deus interius augmentat et fructificare facit:
quantumcumque homo cooperetur exterius, ipse custodit et conservat;
Matth. XXI, 33 et Is. V, 2 dicitur, quod aedificavit in
vinea turrim et sepem circumdedit. Studium autem agricolae est circa
duo: circa vitem et circa palmites. Sed vitis de qua hic agitur,
perfecta erat, non indigens agricolae studio; unde totum studium
agricolae erat circa palmites impendendum, et ideo dicit omnem palmitem
in me non ferentem fructum, tollet eum. Palmites autem sunt de natura
vitis: unde adhaerentes Christo sunt palmites huius vitis; Ez.
XVII, 6: facta est vitis in palmites. Circa hoc ergo duo
facit. Primo ponit studium huius agricolae circa palmites malos;
secundo circa palmites bonos. Studium autem eius circa malos est ut
scindantur a vite; unde dicit omnem palmitem, idest omnem fidelem,
non ferentem fructum, scilicet in vite, in me, sine quo nihil
fructificare potest, tollet eum, scilicet a vite. Ex quo apparet
quod non solum a Christo rescinduntur aliqui quia mala faciunt, sed
etiam quia bona facere negligunt; II Cor. VI, 1: hortamur vos
ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Unde de se dicebat apostolus,
I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in
me vacua non fuit. Et Matth. XXV, 28 dicitur, quod ablatum
est talentum ei qui ex eo non fructificavit, sed abscondit illud;
Lc. XIII, 7, dominus ficum sterilem praecepit abscindi.
Studium autem eius circa bonos palmites est ut foveantur ad magis
fructificandum; unde dicit et omnem qui fert fructum, purgabit eum,
ut fructum plus afferat. Ad litteram enim in vite naturali contingit
quod palmes multos surculos habens, minus fructificat propter humoris
diffusionem ad omnes, et ideo cultores, ut magis fructificet, purgant
eum a superfluis surculis. Ita est in homine. Nam homo bene
dispositus et Deo coniunctus, si suum affectum ad diversa inclinet,
virtus eius minoratur, et magis inefficax fit ad bene operandum. Et
inde est quod Deus, ut bene fructificet, frequenter praescindit
huiusmodi impedimenta et purgat, immittens tribulationes et
tentationes, quibus fortior fiat ad operandum. Et ideo dicit purgabit
eum, etiamsi purus existat: quia nullus est adeo purus in hac vita ut
non sit magis magisque purgandus; I Io. I, 8: si dixerimus quia
peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est.
Et hoc ut plus fructum afferat, idest crescat in virtute, ut tanto
sint fructuosiores quanto sunt mundiores; Apoc. ult., 11: qui
iustus est, iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc;
Coloss. I, 6: verbum Evangelii fructificat et crescit; Ps.
LXXXIII, 8: ibunt de virtute in virtutem. Hic ex
similitudine prosequitur intentum. Duo autem in praedicta similitudine
tangebantur in comparatione palmitum ad vitem. Unum est palmitum ad
vitem inhaesio; secundum est palmitum purgatio. Primo ergo agit de
inhaesione; secundo de purgatione, ibi si mundus vos odit, scitote
quia me priorem vobis odio habuit. Circa primum primo monet discipulos
ut viti inhaereant; secundo rationes inhaesionis adducit, ibi sicut
palmes non potest ferre fructum a semetipso etc.; tertio modum
inhaesionis assignat, ibi sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos.
Circa primum duo facit. Primo commemorat eis susceptum beneficium;
secundo monet ut in eo permaneant, ibi manete in me, et ego in vobis.
Beneficia susceperunt mundationis, unde dicit iam vos mundi estis;
quasi dicat: talia dixi de palmitibus; sed vos estis palmites
praeparati purgari ad fructum ferendum, et hoc propter sermonem quem
locutus sum vobis. Verbum enim Christi mundat primo quidem ab
erroribus, instruendo; ad Tit. I, 9: amplectentem eum, qui
secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in
doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Et hoc ideo quia in
verbis Dei nulla falsitas invenitur; Prov. VIII, 9: recti
sunt sermones mei. Dicit ergo mundi estis, ab erroribus Iudaicis.
Secundo mundat corda a terrenis affectibus, ad caelestia inflammando.
Verbum enim Dei cor hominis ad terrena depressum concutit sua
virtute, ex quo inflammatur; Ier. XXIII, 29: numquid non
verba mea sunt quasi ignis? Tertio mundat sermo Dei a peccatis,
invocatus in Baptismo. Nam homines in Baptismo purgantur, quia in
aqua verbum mundat; quia, ut dicit Augustinus: detrahe verbum, quid
est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit
sacramentum. Verbum ergo facit ut aqua corpus tangat, et cor abluat.
Verbum, inquam, non quia dicitur, sed quia creditur. Hoc enim
verbum fidei tantum valet in Ecclesia ut etiam ipsos parvos infantes
mundet, quamvis credere non valentes ex fide credentium, offerentium,
benedicentium, et tangentium prolatum; Matth. ultimo, 19:
baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.
Quarto mundat per virtutem fidei; Act. XV, 9: fide purificans
corda eorum. Dicit ergo eis vos, iam instructi, iam commoti, iam
baptizati, iam in fide firmati, mundi estis propter sermonem quem
locutus sum vobis. Supra eodem: vos mundi estis, sed non omnes.
Sed cum supra dixerit officium agricolae esse purgare, manifeste
ostendit se esse agricolam, dicens sermonem suum purgativum. Et vere
ipse, inquantum Deus, mundator est palmitum, et agricola. Hic
inducit eos ad perseverantiam; quasi diceret: quia mundi estis, et
tantum beneficium recepistis, debetis in eo perseverare. Unde dicit
manete in me, per caritatem, I Io. IV, 16: qui manet in
caritate, in Deo manet, et per sacramentorum participationem, supra
VI, 57: qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me
manet. Dicit ergo manete in me, gratiam suscipiendo, et ego in
vobis, vos adiuvando. Consequenter cum dicit sicut palmes non potest
ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me
manseritis, inducit rationes inhaesionis, quae sunt quatuor. Prima
sumitur ex haerentium sanctificatione; secunda ex non haerentium
punitione, ibi si quis in me non manserit mittetur foras; tertia ex
voluntatis inhaerentium assecutione, ibi si manseritis in me (...)
quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis; quarta ex Dei
glorificatione, ibi in hoc clarificatus est pater et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quod inhaesio ad Christum est
necessaria ad fructificandum; secundo quod est efficax, ibi qui manet
in me et ego in eo, hic fert fructum multum. Circa primum duo facit.
Primo proponit similitudinem; secundo ostendit eam esse convenientem.
Dicit ergo quantum ad primum: dico, quod debetis in me manere ad hoc
quod fructificetis, quia sicut palmes, ad litteram, palmes
materialis, non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in
vite, ex cuius radice humor ad vegetationem palmitum ascendit, ita et
vos, supple: non potestis ferre fructum, nisi in me manseritis.
Mansio ergo in Christo est ratio fructificationis. Unde de his qui
in Christo non manent, dicitur Rom. c. VI, 21: quem ergo
fructum habuistis in his in quibus nunc erubescitis? Iob XV, 34:
congregatio hypocritarum sterilis. Haec autem similitudo conveniens
est: quia ego sum vitis, et vos palmites, quasi diceret: talis est
comparatio vestrum ad me, qualis palmitum ad vitem. De istis
palmitibus dicitur in Ps. LXXIX, 12: extendit palmites suos
usque ad mare. Hic ostendit quod mansio in Christo sit efficax, et
primo ostendit eius efficaciam; secundo subdit efficaciae causam.
Dicit ergo primo: dico, quod non solum necessaria est hominis mansio
in me ut fructificet, sed etiam est efficax; quia qui manet in me,
credendo, obediendo, perseverando, et ego in eo, illuminando,
subveniendo, perseverantiam dando, hic, et non alius, fert fructum
multum. Fert, inquam, triplicem fructum in vita ista. Primus est
abstinere a peccatis; Is. XXVII, v. 4: hic est omnis
fructus, ut tollatur peccatum. Secundus est vacare operibus
sanctitatis; Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in
sanctificatione et cetera. Tertius fructus est vacare aedificationi
aliorum; Ps. CIII, 13: de fructu operum tuorum satiabitur
terra. Fert etiam quartum fructum in vita aeterna; supra IV,
36: fructum congregat in vitam aeternam. Hic est ultimus et
perfectus fructus laborum nostrorum; Sap. III, 15: bonorum
laborum gloriosus est fructus. Ratio autem huius efficaciae est, quia
sine me nihil potestis facere. In quo et corda instruit humilium, et
ora obstruit superborum, et praecipue Pelagianorum, qui dicunt bona
opera virtutum et legis sine Dei adiutorio ex seipsis facere posse: in
quo dum liberum arbitrium asserere volunt, eum magis praecipitant.
Ecce enim dominus hic dicit, quod sine ipso non solum magna, sed nec
minima, immo nihil facere possumus. Nec mirum quia nec Deus sine
ipso aliquid facit; supra, I, 3: sine ipso factum est nihil.
Opera enim nostra aut sunt virtute naturae, aut ex gratia divina. Si
virtute naturae, cum omnes motus naturae sint ab ipso verbo Dei,
nulla natura ad aliquid faciendum moveri potest sine ipso. Si vero
virtute gratiae: cum ipse sit auctor gratiae, quia gratia et veritas
per Iesum Christum facta est, ut dicitur supra I, v. 17:
manifestum est quod nullum opus meritorium sine ipso fieri potest; II
Cor. III, v. 5: non quod sufficientes simus aliquid cogitare ex
nobis quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Si ergo
nec etiam cogitare possumus nisi ex Deo, multo minus nec alia. Hic
ponitur secunda ratio inhaesionis, quae sumitur ex comminatione
poenae; quia nisi manserimus in ipso, non evademus poenam. Et ponit
quinque quae poenam illam exaggerant: quorum quaedam pertinet ad poenam
damni, scilicet expulsio a gloria; unde dicit mittetur foras. Sed
aliquando videmus, quod in vite materiali aliquis palmes manet per
exteriorem coniunctionem, non autem per humoris participationem: sic
et aliqui manent in Christo solum per fidem, non tamen participant
humorem vitis, quia non sunt in caritate. Unde tales mittentur
foras, idest, separabuntur a societate bonorum; Ezech. c.
XXXIV: stabo, et separabo et cetera. Secunda poena damni est
arefactio; unde dicit et arescet. Unde si quid habebat a radice,
amittet denudatus eius auxilio et vita. Nam mali Christiani
viriditatem aliquam habere videntur; sed quando a sanctis et a Christo
separabuntur, eorum ariditas apparebit; Ps. XXI, 16: aruit
tamquam testa virtus mea. Tertia poena est eorum cum malis
associatio; unde dicit et colligent eum, scilicet Angeli messores,
ad malos; quae quidem poena maxima est. Si enim ad horam esse cum
malis, magna poena est, quanto magis esse perpetuo cum pessimis
hominibus et Daemonibus? Is. XXIV, 22: congregabuntur
congregatione unius fascis in lacum; Matth. c. XIII, 30:
colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum.
Quarta poena est sensus: unde dicit et in ignem mittent, scilicet
aeternum; Ez. XV, 2: quid fiet de ligno vitis? (...).
Ecce igni datum est in escam. Ligna enim si in vite non permaneant,
contemptibiliora sunt ceteris lignis; si vero maneant in vite,
gloriosiora sunt. Unde dicit Augustinus: unum ex duobus palmiti
congruit, aut vitis aut ignis: si in vite non est, erit in igne.
Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum. Quinta
poena est perpetuum ignis experimentum; unde subdit et ardet, in
perpetuum; Matth. XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum.
Hic ponitur tertia inhaesionis causa, quae sumitur ex efficacia
impetrationis, quasi diceret si manseritis in me, hunc fructum
consequemini, scilicet quodcumque volueritis, petetis, et fiet
vobis. Sed notandum, quod supra in admonitione inhaesionis duo
posuit, quae hic resumit. Primum, scilicet in me manete, quod hic
resumit dicens si manseritis in me. Secundum, et ego in vobis; et
loco huius dicit et verba mea in vobis manserint. Quia Christus est
verbum patris, omnia verba sapientiae sunt ab ipso; Eccli. I, 5:
fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Manifestum est ergo quod
Christus est in nobis, quando verba sapientiae eius sunt in nobis;
supra V, 38: verbum Dei non habetis in vobis manens. Ideo dicit
et verba mea in vobis manserint, scilicet quadrupliciter, amando,
credendo, meditando et implendo; Prov. IV, 20: fili, ausculta
sermones meos, scilicet credendo, et ad eloquia mea inclina aurem
tuam, scilicet obediendo, seu implendo, ne recedant ab oculis tuis,
meditando, et custodi ea in medio cordis tui, amando; Ier. XV,
16: inventi sunt sermones tui, et comedi eos. Tunc ergo in nobis
sunt verba Christi quando facimus quae praecepit, et diligimus quod
promisit. Et ex hoc sequitur quod informamur quid petere debeamus;
Rom. VIII, 26: quid oremus sicut oportet, nescimus, sed ipse
spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Unde et verbis
suis nos orare docuit, Matth. VI, 9 et Lc. XI, 2. Sic
ergo verba Dei credita et meditata informant nos ad petendum quae sunt
nobis necessaria ad salutem. Sed verba Dei amata et impleta iuvant
nos ad merendum; et ideo subdit quodcumque volueritis, petetis,
discrete, perseveranter, et fiet vobis; infra XVI, v. 23: si
quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Hic ponitur quarta
ratio inhaesionis, quae sumitur ex gloria patris. Omnia opera nostra
ad Dei gloriam referre debemus; Ps. CXIII, 1: non nobis,
domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; I Cor. X, v.
31: si manducatis aut bibitis, sive aliquid facitis; omnia in
gloriam Dei facite. Ostendit ergo dominus quod sumus in Christo,
quia ex hoc fructificamus, et ex fructificatione nostra pater
glorificatur; unde dicit in hoc glorificatus est pater meus, idest ad
gloriam patris redundat, ut plurimum fructum afferatis. Ponit hic
tria, ordine praepostero, quae se invicem consequuntur. Unum
pertinet ad inhaesionem, scilicet efficiamini mei discipuli, quod idem
est quod manete in me. Et ex hoc sequitur secundum, scilicet ut
fructum plurimum afferatis. Et ex hoc glorificatur pater meus: quasi
diceret: ad gloriam patris est quod fructum plurimum afferatis, et
fructum plurimum affertis ex hoc quod estis mei discipuli. Primo
quidem bene vivendo; Matth. V, 16: videant opera vestra bona,
et glorificent patrem vestrum; et bene docendo, ex quo similiter Deus
glorificatur, Is. XXIV, 15: in doctrinis glorificate Deum,
et XLIII, 7: omnem qui invocat nomen meum, in laudem et gloriam
meam, creavi eum. Ergo apostoli sunt terra illa quae fructum multum
attulit, ut dicitur infra, 8: et efficiamini mei discipuli, per
inhaesionem et caritatis fervorem. Haec enim sunt signa discipulatus
Christi, scilicet inhaesio ad Christum; supra VIII, 31: si
manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Et ex hoc
efficiuntur idonei ut ferant fructum doctrinae. Secundo caritatis
observatio; supra XIII, 35: in hoc cognoscent omnes quia mei
discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem et cetera. Et
ex hoc efficiuntur idonei ut afferant fructum bonorum operum; I Cor.
XIII, 2: si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et
omnem scientiam etc. quia ibi ponuntur sine caritate nihil valere.
|
|