|
Supra monuit dominus discipulos suos ut in eo manerent, hic ostendit
quid sit in eo manere; et hoc tripliciter. Primo quidem quod manere
in eo est manere in eius dilectione; secundo ostendit quod praecepta
eius servare, est manere in eius dilectione, ibi si praecepta mea
servaveritis, manebitis in dilectione mea; tertio ostendit quod
observatio caritatis sit eius praeceptum, ibi hoc est praeceptum meum
et cetera. Circa primum duo facit. Primo commemorat collatum
discipulis beneficium; secundo hortatur eos ad perseverandum, ibi
manete in dilectione mea. Dicit ergo primo, quod hoc quod in Christo
manemus, est ex eius gratia; quae quidem gratia est effectus
dilectionis ipsius, Ier. XXXI, 3: in caritate perpetua dilexi
te. Ex quo patet quod omnia opera nostra bona sunt nobis ex beneficio
divinae dilectionis. Non enim essent nobis, nisi quia fides per
dilectionem operatur; nec diligeremus, nisi prius diligeremur. Et
ideo hoc beneficium commemorans dixit sicut dilexit me pater, et ego
dilexi vos. Sed notandum, quod ly sicut quandoque denotat
aequalitatem naturae, quandoque autem similitudinem actionis. Ariani
autem errantes volebant, quod ly sicut importaret aequalitatem, et per
hoc, quod superius saepius expressum est, concludebant, quod esset
minor patre. Sed hoc est falsum; et ideo, secundum Augustinum,
dicendum, quod ly sicut dicit similitudinem gratiae et dilectionis:
nam dilectio qua filius diligit discipulos, est quaedam similitudo eius
dilectionis qua pater diligit filium. Cum enim diligere aliquem sit
velle ei bonum, pater diligit filium secundum divinam naturam,
inquantum vult illi infinitum suum bonum, quod ipse habet,
communicando ei eamdem naturam numero quam ipse habet; supra V, v.
20: pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit.
Diligit etiam eum secundum humanam naturam; Oseae XI, v. 1:
puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Et
ad hoc scilicet ut simul esset Deus et homo. Et ad nihil horum filius
dilexit discipulos, nam neque ad hoc dilexit eos ut essent Deus per
naturam, neque essent uniti Deo in persona; sed ad quamdam horum
similitudinem eos dilexit, ut scilicet essent dii per participationem
gratiae; Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis; II Petr.
I, 4: per quem magna nobis et pretiosa promissa donavit, ut divinae
per hoc efficiamur consortes naturae. Item ut assumerentur in unitatem
affectus: quia qui adhaeret Deo, unus spiritus est; I Cor. VI,
17. Rom. VIII, 29: quos praescivit, conformes fieri
imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Sic
ergo maius bonum Deus pater posuit filio secundum utramque naturam,
quam filius discipulis, sed tamen simile, ut dictum est. Manete in
dilectione mea, quasi diceret: ex quo tantum beneficium recepistis ex
dilectione mea, manete in ea, ut scilicet me diligatis: vel manete in
dilectione mea, quia ego diligo vos, scilicet in gratia mea, ut non
excidatis a bonis quae praeparavi vobis. Et haec expositio magis
congruit, ut sit sensus: perseveretis in hoc statu, ut scilicet
diligamini a me per effectum gratiae; I Cor. VII, 20:
unusquisque in ea vocatione qua vocatus est, in illa permaneat; I
Io. IV, v. 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus
in eo. Hic ostendit quid sit manere in eius dilectione, et primo
ostendit quod hoc est servare eius mandatum; secundo manifestat per
exemplum, ibi sicut et ego patris mei praecepta servavi; tertio
excludit dubium, ibi haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis
sit. Dicit ergo manete in dilectione mea, et hoc facietis, si
praecepta mea servaveritis: sic enim manebitis in dilectione mea.
Observatio enim mandatorum est effectus divinae dilectionis, non solum
eius qua nos diligimus, sed eius qua ipse diligit nos. Ex hoc enim
quod ipse diligit nos, movet nos et adiuvat ad implendum mandata eius,
quae impleri non possunt nisi per gratiam, I Io. c. IV, 10:
in hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse
prior dilexit nos. Exemplum autem ad hoc subdit, dicens sicut et ego
patris mei praecepta servavi. Sicut enim dilectio, qua pater diligit
eum, est exemplum dilectionis qua ipse diligit nos; ita voluit quod
obedientia sua sit exemplum obedientiae nostrae. Christus enim per hoc
ostendit quod mansit in dilectione patris, quia, per omnia, mandata
eius servavit. Nam et mortem sustinuit, Phil. II, 8: factus
est obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Ab omni
peccato abstinuit; I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit,
nec dolus inventus est in ore eius. Quae intelligenda sunt de Christo
secundum quod homo; supra VIII, 29: non reliquit me solum,
quia quae placita sunt ei, facio semper. Et ideo dicit: maneo in
eius dilectione quia nihil in me, secundum quod homo, est dilectioni
eius contrarium. Ne credant quod moneat eos ad mandata eius servanda
propter utilitatem propriam, et non discipulorum, dicit haec locutus
sum vobis, scilicet ut mandata mea servetis propter bonum vestrum,
scilicet ut gaudium meum in vobis sit. Amor enim est causa gaudii:
unusquisque enim gaudet de re amata. Deus autem se amat et creaturam,
praecipue rationalem, cui infinitum bonum communicat. Christus ergo
de duobus ab aeterno gaudet: scilicet de bono suo et patris; Prov.
VIII, 30: delectabar coram eo ludens in orbe terrarum. Item de
bono creaturae rationalis; ibid. VIII, 31: deliciae meae sunt
esse cum filiis hominum, idest, in hoc quod communicor filiis
hominum: et de his gaudet ab aeterno; Is. LXII, 5: gaudebit
super te Deus tuus. Vult ergo dominus ut per observantiam mandatorum
suorum efficiamur participes gaudii sui; unde dicit ut gaudium meum,
quo scilicet ego gaudeo de divinitate mea et patris, sit in vobis:
quod nihil est aliud quam vita aeterna, quae est gaudium de veritate,
ut Augustinus dicit; quasi diceret: ut habeatis vitam aeternam; Iob
XXII, 26: tunc super omnipotente deliciis afflues. Et gaudium
vestrum, quo ego gaudeo de humanitate mea, repleatur. Nam bona de
quibus nos gaudemus, aut sunt imperfecta, aut imperfecte habentur; et
ideo gaudium in hac vita plenum esse non potest. Tunc autem plenum
erit quando perfecta bona perfecte consequemur; Matth. XXV,
21: intra in gaudium domini tui. Hic ostendit dominus quae sint
praecepta eius, et primo proponit quid sit praeceptum suum; secundo
inducit exemplum, ibi sicut dilexi vos; tertio commemorat beneficium,
ibi vos amici mei estis. Praeceptum autem quod ponit, est praeceptum
caritatis, quod servari vult. Hoc est, inquit, praeceptum meum ut
diligatis invicem. Sed cum multa sint alia praecepta domini in sacro
eloquio, quaeritur quare solum observationem caritatis dicit esse
praeceptum suum. Ad quod, secundum Gregorium, dicendum est, quod
caritas est radix et finis omnium virtutum. Radix quidem, quia ex
caritate confirmata in corde hominis movetur homo ad implenda omnia alia
praecepta; Rom. XIII, v. 8: qui diligit proximum, legem
implevit. Ergo omnia praecepta quasi ad hoc ordinantur ut homo
benefaciat proximo, et non molestet eum; quod quidem potissime ex
caritate fit. Finis autem est, quia omnia praecepta ad ipsam
ordinantur, et in sola caritate solidantur; I Tim. I, 5: finis
praecepti est caritas. Dicit ergo hoc est praeceptum meum, ut
diligatis invicem, quasi scilicet, a caritate omnia procedunt sicut a
principio, et in caritate omnia ordinantur sicut in finem. Nam,
sicut dicit Gregorius, ut multi arboris rami ex una radice prodeunt,
sic multae virtutes ex una radice generantur: nec habet aliquid
viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis. Sed
cum Matth. XXII, 40, dicatur, quod non solum in dilectione
Dei, sed etiam proximi pendeat lex et prophetae, quare solum hic de
dilectione proximi mentionem facit? Sed dicendum, quod unum
includitur in alio: qui enim diligit Deum, necesse est ut proximum et
ea quae sunt Dei diligat; et qui diligit proximum propter Deum,
necesse est ut diligat Deum: licet enim obiecta sint diversa, tamen
ipsi actus secundum consequentiam sunt unum. Est autem duplex ratio
quare magis de dilectione proximi quam Dei mentionem facit. Una
scilicet, quia in hoc intendit eos instruere, et inducere quomodo
proximos aedificent, et quomodo fortes fierent ad tribulationes
persecutorum perferendas; et ad utrumque caritas proximi necessaria
est. Hic manifestat per exemplum quomodo proximum debeamus diligere,
ita scilicet, quomodo Christus dilexit nos. Christus autem dilexit
nos ordinate et efficaciter. Ordinate quidem, quia nil in nobis
dilexit nisi Deum, et in ordine ad ipsum; Eccli. XXIV, 24:
ego mater pulchrae dilectionis et cetera. Efficaciter autem, quia
intantum dilexit ut semetipsum pro nobis traderet; Eph. c. V, 2:
dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam
Deo in odorem suavitatis. Nos ergo debemus proximos diligere,
scilicet sancte ad bonum, et efficaciter scilicet ut dilectionem opere
ostendamus; I Io. III, 18: non diligamus verbo neque lingua,
sed opere et veritate. Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut
animam suam ponat quis pro amicis suis. Hic ostendit efficaciam
dilectionis, quae est ut quis mortem sustineat pro amicis, quod est
signum maximae dilectionis. Sed contra hoc obiicitur, quod maioris
dilectionis signum dicitur quando aliquis animam suam ponit pro inimicis
suis, ut Christus fecit; Rom. V, 8: commendat Deus caritatem
suam in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus
Christus pro nobis, mortuus est. Ad quod dicendum, quod Christus
non posuit animam suam pro nobis inimicis, ut scilicet inimici
remaneremus, sed ut amicos efficeret: vel licet non essent amici quasi
amantes, erant tamen amici ut amati. Est autem manifestum quod
maximae dilectionis est signum, propter amicos animam ponere, quia,
in ordine diligibilium quatuor ordinata sunt, scilicet Deus, anima
nostra, proximus, et corpus nostrum. Et Deum debemus diligere super
nos ipsos et supra proximos, ita ut pro Deo nos ipsos, scilicet
animam et corpus et proximum dare debeamus. Pro anima autem nostra
corpus est ponere, non tamen eam dare. Pro proximo autem vitam
corporalem et corpus debemus exponere pro salute proximi: et ideo, cum
vita corporalis sit potissimum quod nos post animam habeamus, ideo
potissimum est ipsam exponere propter proximum, et maioris dilectionis
signum; I Io. c. IV, 9: in hoc apparuit caritas Dei in
nobis, quoniam filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut
vivamus per eum.
|
|