|
Supra dominus monuit nos ad dilectionem fraternam, et hoc exemplo
sui, hic ostendit discipulis beneficium praestitum, per quod obligati
erant ad Christi imitationem: scilicet quod Christus eos ad amorem
suum assumpsit. Et primo ponit amicitiae signum; secundo subiungit
causam, ibi non vos me elegistis et cetera. Ponit autem duplex
amicitiae signum: unum ex parte discipulorum; aliud ex parte sui ibi
iam non dicam vos servos. Signum autem ex parte discipulorum, quod
sunt amici Christi, est observatio mandatorum eius; unde dicit vos
amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis; quasi
diceret: usque modo monui vos ut diligeretis invicem, sed modo moneo
et dico de amicitia vestra ad meipsum. Potest autem hoc quod dicit vos
amici mei estis, dupliciter intelligi, secundum quod amicus dupliciter
dicitur, scilicet qui amat et qui amatur; et secundum utrumque, verum
est quod subdit si feceritis quae ego praecipio vobis. Et qui Deum
amant, mandata illius servant; quia cum amicus dicatur quasi animae
custos, ut Gregorius dicit, non immerito qui voluntatem Dei in
praeceptis eius custodit, amicus eius vocatur. Item, quos Deus
amat, mandata Dei servant, inquantum conferendo eis gratiam suam,
adiuvat ad servandum: Deus enim nos amando, facit suos dilectores;
Prov. VIII, 17: ego diligentes me diligo: non quasi prius
fuerint diligentes, sed quia ipse eos diligentes facit diligendo. Sed
sciendum, quod mandatorum observatio non est divinae amicitiae causa,
sed signum: scilicet et quod Deus diligat nos, et quod nos diligamus
eum; Sap. VI, v. 19: dilectio illius custodia legum est; I
Io. c. II, 4: qui dicit se amare Deum, et mandata eius non
custodit, mendax est. Ex parte autem Christi ponitur amicitiae
signum, cum dicit iam non dicam vos servos, et primo excludit quod
videtur amicitiae contrarium; secundo ponit verae amicitiae signum,
ibi vos autem dixi amicos et cetera. Amicitiae autem contrariatur
servitus, et ideo primo excludit servitutem, dicens iam non dicam vos
servos; quasi dicat: etsi olim fueritis quasi servi sub lege, nunc
estis quasi liberi sub gratia; Rom. VIII, 15: non accepistis
spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum
adoptionis filiorum. Secundo subdit rationem, dicens quia servus
nescit quid faciat dominus eius: servus enim est quasi extraneus a
domino; supra c. VIII, 35: servus non manet in domo in
aeternum. Extraneis autem secreta committenda non sunt; Prov.
XXV, 9: secreta extraneo ne reveles, unde nunc servis secreta
committenda non sunt. Potest autem hoc ad praecedentia sic
continuari. Possent discipuli dicere, quod si servamus praecepta
tua, sumus amici tui; sed servare praecepta est magis servitutis quam
amicitiae: et ideo hoc excludens dominus dicit iam non dicam vos
servos. Sed dubitatur hic. Cum ipsi apostoli dicant se servos
Christi; sicut: Paulus apostolus servus Christi Iesu, et David:
servus tuus ego sum, et etiam ipsi qui introducendi sunt in vitam
aeternam: Matth. XXV, 23: euge serve bone et fidelis
(...) intra in gaudium domini tui: quid est hoc quod dominus dicit
iam non dicam vos servos? Dubitatur etiam de hoc: quia cum frequenter
domini servis suis secreta revelent, et etiam Deus, Amos III,
7: non faciet Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos
suos prophetas: non videtur verum quod hic dicit servus nescit quid
faciat dominus eius. Respondeo. Dicendum, secundum Augustinum,
quod servitus proprie ex timore creatur. Est autem duplex timor:
scilicet servilis, quem expellit caritas, I Io. IV, 18: timor
non est in caritate; alius est timor filialis, qui ex caritate
generatur, quia timet perdere quis quod amat; et hic est timor bonus
et castus, de quo dicitur in Ps. XVIII, v. 10: timor domini
sanctus permanet in saeculum saeculi. Et secundum hoc sunt duae
servitutes. Una quae procedit ex timore filiali; et secundum hanc
servi sunt iusti omnes, et filii Dei, ut obiiciebatur. Alia
servitus, est quae procedit ex timore poenae, et contrariatur
dilectioni; et de hac dicit iam non dicam vos servos. Sciendum est
etiam, quod servus proprie est qui non est causa sui: liber vero qui
est sui causa. Est ergo differentia inter operationes servi et
liberi: quia servus operatur causa alterius; liber autem causa sui
operatur, et quantum ad causam finalem operis, et quantum ad causam
moventem. Nam liber propter se operatur, sicut propter finem, et a
se operatur, quia propria voluntate movetur ad opus; sed servus nec
propter se operatur sed propter dominum, nec a se sed a domini
voluntate, et quasi quadam coactione. Sed contingit aliquando quod
aliquis servus operatur causa alterius, sicut causa finali; operatur
tamen a se, inquantum se movet ad opus: et haec est bona servitus,
quia ex caritate movetur ad bona opera facienda; sed non operatur
propter se: quia caritas non quaerit quae sua sunt, sed quae sunt
Iesu Christi et salutis proximorum. Qui autem omnino causa alterius
operantur, sunt mali servi. Patet ergo quod discipuli servi erant,
sed bona servitute, quae ex amore procedit. Ad secundam quaestionem
dicendum, quod ille servus qui movetur solum ab alio, et non a se,
habet se ad moventem sicut instrumentum ad artificem. Instrumentum
autem communicat cum artifice in opere, sed non in operis ratione.
Sic ergo tales servi participant solum in opere; sed quando servus
operatur ex propria voluntate, necesse est quod rationem operis sciat,
et quod revelentur ei occulta, per quae ea scire possit quae agit,
Eccli. XXXIII, 31: servus si est tibi fidelis, sit tibi
quasi anima tua. Apostoli autem, ut dictum est, a se movebantur ad
bona opera facienda, scilicet ex propria voluntate per amorem
inclinata; et ideo dominus secreta sua revelat eis. Sed de malis
servis verum est quod nesciunt quid faciat dominus eorum. Sed quae
sunt illa quae nesciunt? Illa proprie quae in nobis Deus facit.
Omnia enim bona quae facimus, Deus in nobis operatur Is. XXVI,
12 et Phil. II, 13: operatur in nobis et velle et perficere.
Servus ergo malus ex superbia cordis sui obtenebratus, dum quod
facit, sibi attribuit, nescit quid faciat dominus eius. Hic ponit
verum signum amicitiae ex parte sua, quod est quia quaecumque audivi a
patre meo, nota feci vobis. Verum enim amicitiae signum est quod
amicus amico suo cordis secreta revelet. Cum enim amicorum sit cor
unum et anima una, non videtur amicus extra cor suum ponere quod amico
revelat; Prov. XXV, 9: causam tuam tracta cum amico tuo. Deus
autem faciendo nos participes suae sapientiae, sua secreta nobis
revelat; Sap. VII, 27: per nationes in animas sanctas se
transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Sed dubitatur hic
primo, quae et qualiter filius a patre audit. Quod quidem pluries iam
manifestatum est. Cum enim audire sit scientiam ab alio accipere,
audire filium a patre nihil aliud est quam scientiam ab eo accipere;
scientia autem filii est eius essentia: filium ergo audire a patre,
est accipere essentiam eius ab eo. Dubitatur etiam de hoc quod dicit
omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Si ergo omnia
eis nota fecit, sequitur quod tot sciebant discipuli quot et filius.
Responsio. Dicendum, secundum Chrysostomum omnia quaecumque
audivi, quae scilicet vos audire oportebat, nota feci vobis; non
autem omnia simpliciter; infra XVI, v. 12: multa habeo vobis
dicere, quae non potestis portare modo. Vel dicendum, secundum
Augustinum, quod dominus propter certitudinem dicendorum utitur
praeterito pro futuro; ut sit sensus omnia quaecumque audivi a patre
meo, nota feci vobis, idest, faciam in plenitudine, de qua dicit
apostolus I Cor. XIII, v. 12: tunc cognoscam sicut et
cognitus sum; infra XVI, 25: in illo die palam de patre meo
annuntiabo vobis, quando scilicet introducet nos ad visionem patris.
Omnia enim quae scit filius, scit pater. Quando ergo revelabit nobis
patrem, revelabit omnia quae scit, et id quod scimus. Vel dicendum,
secundum Gregorium, et melius. Eiusdem rei potest haberi cognitio
perfecta et imperfecta: sicut in scientiis apparet quod qui scit
principia omnia unius scientiae dicitur scire scientiam illam, sed
imperfecte eam scit. Unde qui docet aliqua principia alicuius
scientiae, potest dicere se docuisse scientiam illam, quia omnia quae
sunt scientiae illius, sunt in principiis eius virtute; sed illam
eamdem scientiam perfectius scit quando conclusiones singulas, quae
virtute erant in principiis, novit. Sic ergo et de divinis potest
haberi duplex cognitio. Una imperfecta: et haec habetur per fidem,
quae est praelibatio illius futurae beatitudinis et cognitionis quam
habebimus in patria; Hebr. c. XI, 1: est autem fides
sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Unde de hac
cognitione dicit omnia nota feci vobis, scilicet in fide, secundum
quamdam praelibationem, sicut conclusiones virtute sunt in principiis.
Unde dicit Gregorius: omnia quae nota facit servis suis, sunt gaudia
internae caritatis et festa supernae patriae, quae quotidie mentibus
per aspirationem sui amoris imprimit, dum enim audita superna caelestia
amamus, amata iam novimus: quia ipse amor notitia est. Hic ponit
amicitiae causam. Consuetum est autem apud homines ut unusquisque sibi
attribuat causam amicitiae; Eccli. XXXVII, 1: omnis amicus
dicit: et ego amicitiam copulavi. Et sic multi attribuunt sibi
divinae amicitiae causam, dum sibi principium bonorum operum attribuunt
et non Deo. Et dominus hoc excludens dicit non vos me elegistis;
quasi dicat: quisquis ad hanc dignitatem amicitiae vocatus est, non
sibi causam amicitiae attribuat, sed mihi eum ad hoc eligenti. Et
primo ponit gratuitam Dei electionem; secundo exponit ad quid
eliguntur, ibi et posui vos, ut eatis et fructum afferatis. Dicit
ergo non vos me elegistis, ut scilicet ego essem amicus vester, sed
ego elegi vos, ut facerem amicos meos; I Io. IV, 10: non
quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Est
autem duplex Dei dilectio. Una aeterna qua praedestinamur; Eph.
I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Alia
temporalis, qua ab ipso vocamur, quae nihil est aliud quam executio
aeternae praedestinationis: quia quos elegit praedestinando, hos etiam
elegit vocando; Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et
vocavit etc.; Lc. VI, v. 13: elegit duodecim, quos et
apostolos nominavit. Sunt autem aliqui dicentes, electionem Dei
temporalem ex meritis electorum causari. Sed hoc est contra illud quod
hic dicitur. Nam si ideo elegit te quia bonus eras, non autem poteras
bonus esse nisi bonum eligeres; hoc autem bonum potissime est Deus;
ergo primo elegisti bonum, quod est Deus, quam eligereris. Sed
dominus dicit contrarium non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Non
ergo dicendum, quod aliquod bonum ex parte nostra totaliter praecedat
electionem Dei. Dico autem totaliter, quia aliquod bonum particulare
in nobis existens, potest esse causa alterius boni nobis dandi, et hoc
alterius, cum sit quidam ordo in divinis donis; sed universaliter
nihil potest esse causa et praecedere divinam electionem: quia omnia
bona sunt nobis a Deo. Sed de aeterna electione adhuc magis erroneum
esset dicere, quod ab electione nostra praecederetur. Fuerunt tamen
aliqui qui dicerent, quod merita nostra praecedentia sunt causa illius
electionis: et hic fuit error Origenis, qui dixit animas hominum
simul fuisse creatas aequales, et quibusdam stantibus, quaedam minus
et quaedam magis peccaverunt; et ideo quaedam meruerunt habere
gratiam, quaedam non. Sed contra hoc est, quod dominus dicit: non
vos me elegistis. Alii autem dicunt quod verum est quod merita in actu
existentia non sunt causa praedestinationis, sed praeexistentia in
praescientia Dei; dicentes quod quia Deus scivit aliquos bonos
futuros et bene usuros gratia, ideo proposuit eis gratiam se daturum.
Sed si hoc esset, sequeretur quod ideo elegit nos, quia praescivit
nos ipsum electuros. Et sic electio nostra praevia esset electioni
divinae, quod est contra sententiam domini. Sed forsitan diceret
aliquis: quae electio poterat esse, qui nihil eramus et nulla inter
nos erat praeeminentia? Sed eum qui dicit huiusmodi, decipit modus
electionis humanae secundum quem credit esse electionem divinam. Sed
aliter et aliter se habent: quia electio nostra causatur ex bono iam
praeexistente; sed electio divina est causa influentiae maioris boni in
uno quam in alio. Cum enim electio sit actus voluntatis: secundum
quod diversimode voluntas Dei et hominis se habent ad bona, sic
diversus est electionis eorum modus. Voluntas autem Dei se habet ad
bonum creatum ut causa eius; Sap. XI, 26: quomodo potuissent
illa esse, nisi tu voluisses? Et sic bonum derivatur ad res creatas
ex voluntate Dei. Unde Deus aliquem alteri praeeligit, inquantum
plus ei de bono influit quam alteri. Voluntas autem hominis movetur ad
aliquid ex bono praeexistente apprehenso: et ideo oportet in electione
nostra unum bonum praeexistere alteri. Ideo autem Deus uni magis quam
alteri bonum influit, ut reluceat ordo in rebus: sicut apparet in
rebus materialibus, quod materia prima quantum est de se, est
uniformiter disposita ad omnes formas. Ipsae etiam res antequam sint,
non sunt dispositae ad hoc vel illud esse; sed ut servetur ordo in
eis, diversas formas et diversum esse sortiuntur a Deo. Et similiter
in creatura rationali quidam eliguntur ad gloriam, quidam reprobantur
ad poenam; II Tim. II, 19: novit dominus qui sunt eius
(...). In magna enim domo non solum sunt vasa aurea et argentea,
sed et lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem
in contumeliam. Et sic apparet diversus ordo: dum in quibusdam rebus
relucet Dei misericordia, quos absque ullis meritis praecedentibus ad
gratiam praeparat; in quibusdam autem Dei iustitia, dum eos ex
propriis culpis, citra condignum tamen, deputat poenae. Sic ergo
elegi vos ab aeterno praedestinando et vocando ad fidem ex tempore. Ad
quod autem eos elegit, subdit consequenter cum dicit et posui vos ut
eatis et fructum afferatis, et primo ponit ad quid elegerit; secundo
rationem dictorum assignat, ibi haec mando vobis, ut diligatis
invicem. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod elegit ad
aliquid agendum; secundo quod elegit ad aliquid recipiendum, ibi ut
quodcumque petieritis patrem in nomine meo, det vobis. Dicit ergo
posui vos, idest, dedi vobis ordinem in Ecclesia mea; I Cor.
XII, v. 28: posuit Deus in Ecclesia primum quidem apostolos et
cetera. Item posui vos, idest, firmiter vos disposui; Gen. I,
16: fecit Deus luminaria magna, et posuit ea in firmamento caeli;
Iud. V, 20: stellae manentes in ordine et cursu suo adversus
Sisaram pugnaverunt. Positio enim ordinem et firmitatem importat.
Posui, inquam, ad tria. Primo quidem ad eundum: unde dicit ut
eatis, per mundum discurrendo, ut totum convertatis ad fidem; Mc.
ult., 15: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni
creaturae. Vel ut eatis, idest proficiatis de virtute in virtutem;
Ps. LXXXIII, 8: ibunt de virtute in virtutem: videbitur
Deus deorum in Sion; Oseae, ult., 6: ibunt rami eius ut
Libani. Secundo ad fructum afferendum, unde dicit et fructum
afferatis scilicet conversionis fidelium, quantum ad primum iter;
Rom. I, v. 13: ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in
ceteris gentibus. Vel fructum spiritualem interiorem, quantum ad
secundum iter; Gal. V, 22: fructus autem spiritus est caritas,
gaudium, pax et cetera. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus
honoris et honestatis. Tertio ut fructum afferant qui non perdatur per
mortem seu peccatum; unde dicit et fructus vester maneat, scilicet
congregatio fidelium in vitam aeternam perducatur, et fructus
spiritualis magis proficiat; supra, IV, v. 36: et fructum
congregat in vitam aeternam. Ut quodcumque petieritis. Hic ostendit
quod elegerit ad aliquid recipiendum, scilicet omnia quae petierint.
Quasi diceret: posui vos ad hoc ut essetis digni recipere a patre in
nomine meo; I Io. III, 21: si cor nostrum non reprehenderit
nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab
eo. Haec mando vobis. Hic assignat rationem rerum quae dixit.
Posset enim quis dicere, quare haec omnia Christus diceret eis.
Unde dominus respondens dicit haec mando vobis, ut diligatis invicem;
quasi, omnia quae dico, sunt inducentia vos ad dilectionem
proximorum: I Tim. I, 5: finis praecepti est caritas. Vel
dicendum, secundum Chrysostomum, quod possent discipuli dicere:
domine, cur nobis tot de dilectione tua commemoras? Numquid ut
improperes? Sed dominus dicit: non, immo ut incitem vos ad
dilectionem proximi; I Io. IV, 21: hoc mandatum habemus a
Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
|
|