|
Posita similitudine vitis et palmitum, et explanata quantum ad
inhaesionem palmitum ad vitem, hic consequenter explanat eam quantum ad
ipsorum purgationem, quae futura erit per tribulationes. Consolatur
eos ergo dominus contra tribulationes quas passuri erant, et primo
rationes ex quibus eos consolatur proponit; secundo ipsas rationes
exponit, ibi mementote sermonis mei etc.; tertio excusationes
persequentium excludit, ibi si non venissem, et eis locutus non
fuissem, peccatum non haberent. Ponit autem duas rationes ad eorum
consolationem, quarum una sumitur ex exemplo; secunda ex causa, ibi
si de mundo fuissetis et cetera. Consolatur ergo eos dominus exemplo
sui, qui et passus est persecutiones tyrannorum; unde dicit si mundus
vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Sciendum est
enim, quod sicut omnium beneficiorum principium est amor, ita et
persecutionum omnium principium est odium: et ideo dominus praenuntiat
eis odium futurum; Matth. XXIV, 9: odio eritis omnibus
hominibus; Lc. VI, 22: beati eritis cum vos oderint homines et
cetera. Dicit ergo: si mundus vos odit idest futurum est quod mundus
vos odio habeat, et manifestabit odium suum persequendo vos; scitote
quia me priorem odio habuit, supra c. VII, 7: non potest mundus
odisse vos; me autem odit. Sed haec est grandis consolatio iustis ad
fortiter sustinendum persecutiones; Hebr. XII, 3: recogitate
eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum
contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes; I
Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et ideo, secundum
Augustinum, non debent se membra supra verticem extollere, nec
recusare se in corpore esse, nolendo mundi odium sustinere cum capite.
Mundus autem dupliciter accipitur. Quandoque quidem in bonum, pro
his qui bene vivunt in mundo; II Cor. V, 19: Deus erat in
Christo, mundum reconcilians sibi. Quandoque autem in malum,
scilicet pro amatoribus mundi; I Io. V, 19: mundus totus in
maligno positus est. Sic ergo totus mundus totum odit mundum: quia
amatores mundi, qui sunt per totum mundum diffusi, odiunt mundum
totum, idest Ecclesiam bonorum per totum mundum roboratam. Si de
mundo fuissetis, hic ponitur secunda ratio sumpta ex causa odii.
Quando enim quis odium alicuius sustinet propter culpam suam, dolendum
est et tristandum; sed quando propter virtutem, gaudendum. Primo
ergo ostendit quae sit causa quare aliqui diliguntur a mundo; secundo
ostendit quare apostoli a mundo odio habentur, ibi quia vero de mundo
non estis (...) propterea odit vos mundus. Causa autem quare
aliqui diliguntur, est similitudo eorum ad mundum; unde dicit si de
mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Omne simile sibi
simile diligit; Eccli. XIII, 20: omnis caro ad simile sibi
coniungetur. Et ideo mundus, idest amatores mundi diligunt mundi
amatores; unde dicit si de mundo fuissetis, idest sequentes mundum,
mundus quod suum erat diligeret, sicut suos, et sibi similes; supra
VII, 7: non potest mundus odisse vos; me autem odit; I Io.
IV, 5: de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos
audit. Sed contra. Per mundum intelligit hic dominus principes
mundi, qui persecuturi erant apostolos; sed ipsi iidem principes
persequuntur aliquod mundanos inventos, puta homicidas et latrones:
ergo mundus non diligit quod suum est, sicut nec apostolos.
Respondeo. Dicendum est quod est reperire aliquid pure bonum, sed
pure malum nihil invenitur, cum subiectum mali sit bonum. Malum ergo
culpae fundatur in bono naturae. Unde non potest aliquis homo esse
peccator et malus, quin habeat aliquid boni. Sic ergo secundum malum
quod habent, scilicet infidelitatem, pertinent ad mundum, et odiunt
apostolos et eos qui de mundo non sunt; sed secundum bonum quod
habent, non sunt de mundo, et odio habent eos qui de mundo sunt,
scilicet fures et latrones, et cetera huiusmodi. Erant tamen aliqui
in mundo bene viventes: qui apostolos diligebant, eorum facta
approbando. Sed adhuc magis videtur dubium esse: quia ad mundum
pertinet omne peccatum, et sic secundum quodlibet peccatum aliquis est
de mundo. Sed videmus quod aliqui homines convenientes in aliquo
peccato, se invicem odio habent, sicut superbi; Prov. XIII,
10: inter superbos semper iurgia sunt: et avarus odit avarum.
Unde, secundum philosophum, figuli conrixantur adinvicem. Mundus
ergo odit mundum. Non ergo videtur verum esse quod dominus dicit
mundus quod suum erat diligeret. Responsio. Dicendum, quod duplex
est amor: amicitiae scilicet et concupiscentiae, sed differunt: quia
in amore concupiscentiae, quae sunt nobis extrinseca, ad nos ipsos
trahimus, cum ipso amore diligamus alia, inquantum sunt nobis utilia
vel delectabilia; sed in amore amicitiae est e converso, quia
nosmetipsos trahimus ad ea quae sunt extra nos; quia ad eos quos isto
amore diligimus, habemus nos sicut ad nosmetipsos, communicantes eis
quodammodo nosmetipsos. Unde in amore amicitiae similitudo est causa
amoris, non enim sic diligimus aliquem nisi inquantum sumus unum cum
eo: similitudo autem est unitas quaedam. Sed in amore
concupiscentiae, sive sit utilis, sive delectabilis, similitudo est
causa separationis et odii. Cum enim isto amore aliquem diligam
inquantum est mihi utilis vel delectabilis, quidquid est impeditivum
utilitatis seu delectationis, habeo odio contrarium. Et inde est quod
superbi iurgantur adinvicem, inquantum unus usurpat sibi gloriam quam
alius amat, et in qua delectatur; figuli etiam, inquantum unus trahit
ad se lucrum, quod alius pro se volebat. Sed sciendum, quod amor
concupiscentiae non est rei concupitae, sed concupiscentis: propter
hoc enim quis hoc amore aliquem diligit, inquantum est sibi utilis, ut
dictum est. Et ideo magis diligit in hoc se quam illum: sicut qui
diligit vinum quia est sibi delectabile, se potius quam vinum diligit.
Sed amor amicitiae est potius rei amatae quam amantis, quia diligit
aliquem propter ipsum dilectum, non propter ipsum diligentem. Sic
ergo, quia in amore amicitiae similitudo causa est amoris,
dissimilitudo causa odii, inde est quod mundus odio habet quod suum non
est et sibi dissimile, et diligit, idest dilectione amicitiae, quod
suum est. Sed de dilectione concupiscentiae est e converso. Et ideo
dicit si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret, scilicet
amore amicitiae. Hic ponit causam quare apostoli habentur odio a
mundo, quae est dissimilitudo. Dicit ergo quia vero de mundo non
estis, mentis scilicet elevatione, quamvis sitis per originem; supra
VIII, 23: vos de deorsum estis: ego autem de supernis sum. Et
hoc quidem, quia elevati estis a mundo, non ex vobis, sed ex gratia
mea, quia scilicet, ego elegi vos de mundo; supra eodem: ego elegi
vos; propterea, quia scilicet de mundo non estis, odit vos mundus,
idest mundi amatores, ut eis dissimiles: Prov. c. XXIX, 27:
abominantur iusti impios, et abominantur impii eos qui in recta sunt
via. Et ibid. 10: viri sanguinum oderunt et cetera. Potest autem
triplex ratio assignari quare mundus odit sanctos. Prima est
diversitas conditionis: quia scilicet mundus in morte est, sed sancti
sunt in statu vitae; I Io. III, 13: nolite mirari, fratres,
si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad
vitam, quoniam diligimus fratres. Et ideo dicit Sap. II, 15:
gravis est nobis etiam ad videndum. Secunda ratio est displicentia
correctionis. Nam sancti viri et verbis et factis mundi facta
reprehendunt; et ideo mundus odit eos; Amos V, v. 10: odio
habuerunt corripientem in porta; supra VII, 7: me autem odit,
scilicet mundus, quia testimonium perhibeo de illo, quod opera eius
mala sunt. Tertia ratio est iniquitas aemulationis, qua mali invident
viris iustis, cum eos vident crescere et multiplicari in bonitate et
sanctitate; sicut Aegyptii videntes crescere filios Israel, habebant
eos odio, et persequebantur, Ex. I, 9 ss., et Gen.
XXXVII, 4, dicitur, quod videntes fratres Ioseph quod a
cunctis plus amaretur, oderant eum. Hic explicat rationes
supradictas, et primo primam, quae pertinet ad exemplum; secundo
secundam, quae pertinet ad causam odii, ibi sed haec omnia facient
vobis propter nomen meum. Circa primum duo facit. Primo commemorat
diversitatem gradus sui ad discipulos; secundo ostendit similitudinem
factorum, ibi si me persecuti sunt, et vos persequentur. Diversitas
gradus Christi ad discipulos erat, quia ipse dominus erat, illi autem
servi; unde supra XIII, 16, dicit: non est servus maior domino
suo. Hanc ergo diversitatem commemorat, dicens mementote sermonis
mei, quem ego dixi vobis, supra c. XIII, 16, scilicet quod
non est servus maior domino suo. Ergo non debet esse vobis indignum,
si patiamini ea quae passus est dominus vester; immo debetis vobis
reputare hoc ad magnam gloriam. Unde Matth. c. XX, 22,
discipulis petentibus sedere unus ad dexteram et alius ad sinistram,
dixit: potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Eccli.
XXIII, 38: gloria magna est sequi dominum; Matth. X,
25: sufficit discipulo ut sit sicut magister eius. Sed contra.
Supra eodem, dixit: iam non dicam vos servos, hic autem: non est
servus maior domino suo. Respondeo dicendum, quod duplex est
servitus. Una procedens ex timore servili, scilicet poenae: et
secundum hanc apostoli non erant servi; alia ex timore casto, et talis
servitus erat in apostolis; Lc. XII, 37: beati servi illi quos
cum venerit dominus invenerit vigilantes. Si ergo estis servi, et ego
dominus, debetis esse contenti quod ea fiant vobis quae facta fuerunt
mihi. Me autem quidam contempserunt, et quidam receperunt; supra
I, 11: in propria venit, et sui eum non receperunt: quotquot
autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: et vos
similiter si aliqui contemnent, aliqui tamen honorabunt. Unde dicit
si me persecuti sunt, et vos persequentur: ubi ponitur similitudo
sanctorum, quia eadem est ratio persecutionis quam exercebant in
discipulos et in Christum, quia in discipulis Christum
persequebantur; Act. IX, 4, in persecutione discipulorum
Christus dicebat se persequi: Saule, Saule, quid me persequeris?
Et ideo propter identitatem causae sequitur consequentia si me
persecuti sunt, et vos persequentur; Matth. X, 25: si patrem
familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? De ista
persecutione dicitur Matth. XXIII, v. 34: ecce mitto ad vos
sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex
eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in
civitatem. Et similiter eadem ratio est honorationis; et ideo dicit
si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: quia verba vestra
sunt mea verba; II Cor. ult., 3: an experimentum quaeritis eius
qui in me loquitur Christus? Matth. X, 20: non enim vos estis
qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis; et
ideo Lc. X, v. 16, dicit: qui vos audit, me audit. Quod
autem recepti sint ab aliquibus apostoli, et honorati, patet I
Thess. II, 13: et vos cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere,
verbum Dei. Hic explicat rationem consolationis, quae sumitur ex
causa odii. Apostoli enim electi erant et elevati supra mundum,
inquantum erant effecti participes divinitatis, et coniuncti Deo et
ideo mundus eos odio habebat: ex quo sequitur quod potius Deum in eis
quam ipsos mundus odiret. Et huius odii causa erat, quia non habebant
veram Dei notitiam, scilicet per veram fidem et devotum amorem: alias
si cognovissent eos Dei amicos, eos non fuissent persecuti. Et ideo
dicit haec omnia, quod odiunt et persequuntur vos, facient vobis
propter nomen meum, et ideo debet vobis esse gloriosum; I Petr.
IV, 15: nemo nostrum patiatur quasi fur aut homicida aut maledicus
aut alienorum appetitor: si autem ut Christianus, non erubescat;
glorificet autem Deum in isto nomine. Non autem propter nomen meum,
quasi ipsum ament, sed quia ipsum odio habent. Sicut e contrario vos
patiemini propter nomen meum, quia ipsum amatis. Et haec facient,
quia nesciunt eum qui me misit; supra VIII, 19: si me
sciretis, et patrem meum utique sciretis. Nesciebant enim Deo esse
acceptum, quod Christo adhaererent. Sed attendendum, quod hic
loquitur de cognitione perfecta, quae consistit in fide perficiente
intellectum, et coniungente Deo affectum: de qua cognitione dicitur
Ier. IX, v. 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse
me; Sap. XV, 3: nosse te, sensus est consummatus et cetera.
|
|