|
Supra dominus tractans de persecutione quae discipulis a Iudaeis
superventura erat, rationem assignavit: quia nesciunt eum qui misit
eum. Sed quia ignorantia excusare solet, ideo hic eos ostendit esse
inexcusabiles; et hoc dupliciter. Primo per ea quae ipse personaliter
circa eos fecit et docuit; secundo per ea quae in eius absentia futura
erant, ibi cum autem venerit Paraclitus et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit eos inexcusabiles esse propter veritatis
doctrinam; secundo propter signorum evidentiam, ibi si opera non
fecissem. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid eis possit ad
excusationem suffragari; secundo ostendit eos hoc suffragio carere,
ibi nunc autem excusationem non habent de peccato suo; tertio ostendit
ex qua radice procedit eorum persecutio, ibi qui me odit, et patrem
meum odit. Dicit ergo quod haec omnia facient vobis propter nomen
meum: et quidem de his excusari possent, si non venissem, et locutus
eis non fuissem; idest, si non ostendissem me personaliter, et eos
personaliter non docuissem, peccatum non haberent. Sed contra;
Rom. III, 23: omnes peccaverunt, et egent gratia Dei. Sed
dicendum, quod non loquitur hic dominus de quocumque peccato, sed de
peccato infidelitatis, quod non credunt in Christum: quod
antonomastice peccatum dicitur, quia isto peccato existente, nullum
aliud peccatum remitti potest, cum nullum peccatum remittatur nisi per
fidem Iesu Christi, per quem est iustitia, ut dicitur Rom. V,
1. Et ideo idem est quod dicit peccatum non haberent, ac si
diceret: non imputaretur eis quod in me non credunt. Et hoc primo,
quia fides est ex auditu: Rom. X, 17. Unde si non venisset, et
locutus eis non fuisset, non potuissent credere. Nulli autem
imputatur ad peccatum, si non facit quod nullo modo facere potest. Et
si dicatur, quod tenebantur, et credere poterant, etiam si Christus
non venisset, cum fuerit eis annuntiatum per prophetas, Rom. I,
2: quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de
filio suo etc., respondendum est, quod nec ipsa verba prophetarum
Iudaei per se credere et intelligere poterant nisi eis divino auxilio
ostenderentur; Dan. XII, 9: clausi sunt signatique sermones
usque ad tempus. Unde Act. c. VIII, 31, dicebat eunuchus:
quomodo intelligere possum nisi aliquis ostenderit mihi? Sic ergo si
Christus non venisset, hoc peccatum, scilicet, infidelitatis, non
haberent, quamvis alia peccata actualia habuissent propter quae
fuissent puniti. Et similis ratio est de omnibus illis ad quos
praedicatio verbi Dei pervenire non potuit. Unde non imputatur eis ad
condemnationem infidelitatis peccatum; sed privati beneficio Dei
propter alia eorum peccata actualia et originalia, damnabuntur.
Sciendum autem quod multis Christi adventus et doctrina cessit in
bonum, illis scilicet qui eum receperunt, et sermonem suum
servaverunt; et multis ad malum, illis scilicet qui nec eum audire nec
ei credere voluerunt; Is. VIII, 14: erit vobis in lapidem
offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel; in laqueum et
ruinam habitantibus Ierusalem; Lc. II, 34: positus est hic in
ruinam et in resurrectionem multorum. Sic ergo posuit per quid ab
infidelitate excusari possent. Sed hoc excusationis suffragio carent,
quia et eis personaliter se exhibuit Christus, et eos docuit. Unde
dicit nunc autem, scilicet ex quo veni, et locutus fui, excusationem
non habent scilicet per ignorantiam, de peccato suo; Rom. c. I,
20: ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non
sicut Deum glorificaverunt. Quod autem ipsi cognoverint Christum,
patet Matth. XII, 7: hic est heres: venite, occidamus eum.
Sed cognoverunt eum esse Christum promissum in lege, non autem esse
Deum: quia si hoc cognovissent, numquam dominum gloriae
crucifixissent. Non ergo est eis ignorantia ad excusationem: quia non
ex ignorantia hoc fecerunt, sed ex alia radice, scilicet ex odio et
certa malitia. Unde subdit qui me odit, et patrem meum odit, quasi
dicat: non ignorantia, sed odium quod habuerunt ad me, est eis ad
peccatum, et hoc, quia redundat in odium patris. Cum enim filius et
pater unum sint in essentia, veritate et bonitate, et omnis cognitio
alicuius sit per veritatem quae in ipso est, quicumque diligit filium,
diligit et patrem; et quicumque cognoscit unum, cognoscit et alium;
et qui odit filium odit et patrem. Sed hic est duplex quaestio.
Prima, utrum aliquis possit Deum odio habere. Ad quod dicendum,
quod Deum, inquantum Deus est, nullus potest odio habere. Cum
Deus sit pura essentia bonitatis, quae cum sit secundum se
diligibilis, impossibile est quod secundum se ab aliquo odiatur. Unde
haec est ratio quare impossibile est quod malus Deum videat.
Impossibile est enim Deum videri ab aliquo, quin diligatur: qui
autem Deum diligit, bonus est; unde haec sunt incompossibilia,
scilicet quod aliquis Deum videat et sit malus. Potest tamen aliquis
Deum odio habere secundum aliquid aliud, puta, qui amat voluptatem,
odit Deum ut prohibentem voluptatum fruitiones, et qui quaerit
impunitatem, odit Dei iustitiam punientem. Secunda quaestio est quia
nullus potest habere odio quod ignorat: Iudaei autem ignorabant
patrem, supra eodem: nesciunt eum qui me misit: non ergo verum
videtur quod dicit et patrem meum odit. Sed dicendum, secundum
Augustinum, quod aliquis potest aliquid diligere vel odire quod
numquam vidit, neque secundum veritatem cognoscit, sed fama de eo bene
seu male sermocinante. Sed hoc potest contingere dupliciter. Uno
modo quod habeatur odio seu diligatur secundum ipsam eius personam, vel
secundum id quod de eo narratur; sicut si audiam aliquem esse furem,
odio eum, non quia ipsam eius personam cognoscam vel odiam, sed quia
communiter odio omnem furem: unde si esset fur, et ego eum furem esse
nescirem, haberem eum odio, nec tamen scirem me eum odire. Iudaei
autem habebant odio Christum, et veritatem quam praedicabat. Unde
cum ipsa veritas, quam Christus praedicabat, esset in voluntate Dei
patris, et opera quae Christus faciebat; similiter sicut Christum,
odio habebant patrem, licet ipsi nescirent illa esse in voluntate
patris. Hic ostendit eos inexcusabiles esse per signorum evidentiam.
Possent enim dicere, quod ex verbis quae contra eos dicit, non
convincuntur; et ideo verba mirabilibus factis confirmat, dicens si
opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non
haberent. Primo ostendit quod possent aliquatenus excusabiles esse;
secundo radicem peccati eorum ostendit; tertio inducit auctoritatem.
Secundum facit ibi nunc autem viderunt et oderunt et me et patrem
meum; tertio, ibi ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est.
Circa primum ponitur duplex quaestio. Una quae est de veritate
antecedentis, scilicet si opera non fecissem quae nemo alius fecit
etc.: et quaeritur utrum Christus fecerit aliqua bona opera in eis
quae nullus alius fecerat. Et videtur quod non: quia si dicatur quod
Christus suscitavit mortuos, hoc et Elias et Eliseus fecerunt. Si
Christus ambulavit supra mare, Moyses mare divisit. Sed Iosue,
quod maius est, fecit, scilicet solem stare. Inconvenienter ergo
videtur Christus eos arguere, nec videtur consequentia habere
veritatem. Respondeo. Dicendum, secundum Augustinum, quod dominus
non loquitur hic de quibuscumque miraculis factis in eis, idest in
conspectu eorum, sed de factis in eis, idest in personis eorum. Nam
in curatione infirmorum nullus tantum in eis fecit quantum Christus:
quamvis etiam in aliis similiter, quia nullus homo alius factus est
Deus, et nullus natus de virgine nisi Christus. Fecit ergo in eis
opera quae nullus alius fecit in curatione infirmorum; et hoc in
tribus. Primo quidem in magnitudine: quia mortuum quatriduanum
suscitavit, caecum natum illuminavit, quod a saeculo non est auditum,
ut dicitur supra IX, 32. Secundo in multitudine: quia omnes
quotquot male habebant, curabat, ut dicitur Matth. XIV, 35 s.
quod nullus alius fecit. Tertio in modo: quia alii faciebant
invocando, ostendentes se non propria virtute facere; sed Christus
faciebat imperando, quia propria virtute; Mc. I, 27: quae est
haec doctrina nova? Quia in virtute et potestate etiam spiritibus
immundis imperat et obediunt ei. Sic ergo licet alii mortuos
suscitarent, et alia miraculosa facerent, quae Christus fecit, non
tamen eo modo, nec propria virtute, ut Christus. Similiter quod
dicitur de statione solis minus est eo quod Christus moriens lunam
retrocedere fecit, et totum cursum firmamenti mutavit, ut Dionysius
dicit. Secunda quaestio est de veritate conditionalis utrum scilicet,
si Christus non fecisset in eis opera quae nemo alius fecit, immunes
essent a peccato infidelitatis. Responsio. Dicendum: si nos
loquamur de quibuscumque miraculis, haberent excusationem, si in eis
facta non fuissent per Christum. Nullus enim potest ad Christum
venire per fidem nisi tractus; supra VI, 44: nemo potest venire
ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Et ideo Cant. I,
3, dicit sponsa: trahe me post te: curremus in odorem unguentorum
tuorum. Unde si nullus esset qui eos traxisset ad fidem, excusabiles
essent de infidelitate. Sed est attendendum, quod Christus attraxit
verbo, signis visibilibus et invisibilibus, scilicet movendo et
instigando interius corda; Prov. XXI, 1: cor regum in manu
Dei. Est ergo opus Dei instinctus interior ad bene agendum, et qui
ei resistunt, peccant: alias frustra dixisset Stephanus Act.
VII, 5: vos semper spiritui sancto restitistis. Et Is. l,
5: dominus aperuit mihi aurem, scilicet cordis, ego autem non
contradico. Est ergo hoc quod dominus dicit si opera non fecissem in
eis quae nemo alius fecit, intelligendum non solum de visibilibus, sed
etiam de interiori instinctu, et attractu doctrinae: quae quidem si in
eis non fecisset, peccatum non haberent. Sic ergo patet quomodo
excusari possent, per hoc scilicet, si in eis non fecisset opera
miraculosa. Hic ostendit ex qua radice peccatum infidelitatis
incurrerent: scilicet ex odio, propter quod operibus visis non
credebant. Unde dicit nunc autem viderunt, scilicet opera quae in eis
fecit, et oderunt me et patrem meum; Prov. I, 29: eo quod
exosam habuerunt disciplinam, et timorem domini non susceperunt. Et,
sicut Gregorius dicit, sunt nonnulli in Ecclesia qui non solum bona
non faciunt, sed etiam persequuntur, et quae ipsi facere negligunt,
etiam in aliis detestantur: unde horum peccatum non ex infirmitate aut
ignorantia, sed ex solo studio perpetratur. Quia possent dicere: si
ita est quod Iudaei oderunt te et patrem tuum, quare in eis miracula
facis? Ideo respondens dicit quod hoc facit ut impleatur sermo qui in
lege eorum scriptus est. Sed hic dubitatur de hoc, quod cum scriptum
sit in Psalmis, dicit quod in lege eorum scriptum est. Ad quod
dicendum est, quod lex in Scriptura accipitur tripliciter. Quandoque
enim communiter pro toto veteri testamento; et sic accipitur hic quia
tota doctrina veteris testamenti ordinatur ad observantiam legis; Lc.
XXIII, 42: memento mei et cetera. Quandoque sumitur secundum
quod dividitur contra Agiographa et prophetas; Lc. ult., 44:
oportet impleri omnia quae scripta sunt in prophetis, et lege,
scilicet Moysi, et Psalmis; quibus etiam annumerantur Agiographa.
Quandoque autem sumitur lex prout dividitur solum contra prophetas; et
tunc Agiographa numerantur cum prophetis. Dicit ergo ut impleatur
sermo qui in lege eorum (idest in Ps. XXXIV, 19) scriptus
est, quia odio habuerunt me gratis; idest, non propter commodum
consequendum, vel incommodum vitandum, propter hoc enim homo aliqua
odit quae non fuerunt in Christo; immo dabat eis occasionem amoris,
sanans et docens eos; Act. X, 38: pertransiens benefaciebat;
Ier. XVIII, 20: numquid redditur pro bono malum, quia
foderunt foveam animae meae? Ibid. II, 5: quid iniquitatis
invenerunt in me patres vestri, quia elongaverunt a me? Hic ostendit
quod non sunt excusabiles propter ea quae post eum superventura erant,
quia habituri erant alia testimonia, scilicet spiritus sancti, et
etiam apostolorum, et primo ponit id quod superventurum erat ex parte
spiritus sancti; secundo id quod futurum erat ex parte apostolorum,
ibi et vos testimonium perhibebitis et cetera. Quantum ad spiritum
sanctum quatuor tangit. Primo quidem libertatem; secundo suavitatem;
tertio processionem; quarto operationem. Libertatem quidem, seu
potestatem, cum dicit cum venerit Paraclitus et cetera. Ille enim
proprie venire dicitur qui sponte et propria auctoritate vadit; et hoc
convenit spiritui sancto, qui ubi vult spirat: supra III, 8.
Sap. VII, 7: invocavi, et venit in me spiritus sapientiae.
Hoc ergo quod dicit mittam, non coactionem designat, sed originem.
Suavitatem tangit cum dicit Paraclitus, idest consolator. Nam cum
sit amor Dei, facit nos terrena contemnere, et Deo adhaerere; unde
dolorem et tristitiam de nobis excludit, et gaudium de divinis
ministrat; Gal. c. V, 22: fructus spiritus est caritas,
gaudium, pax etc.; Act. IX, 31: Ecclesia replebatur
consolatione spiritus sancti et cetera. Tertio ponit processionem
spiritus sancti duplicem. Primo quidem temporalem, cum dicit quem ego
mittam vobis a patre et cetera. Ubi sciendum est, quod spiritus
sanctus mitti dicitur, non quasi locum mutans, cum ipse impleat orbem
terrarum, ut dicitur Sap. c. I, 7, sed quia novo modo per
gratiam incipit habitare in eis quos templum Dei facit; I Cor.
III, 15: templum Dei estis, et spiritus Dei habitabit in
vobis. Nec est contrarium quod spiritus sanctus dicitur mitti et
venire: nam in hoc quod venire dicitur, manifeste apparet maiestas
divinitatis ipsius, qui operatur prout vult, I Cor. XII, 6.
Dicitur autem mitti ut ostendatur processio ipsius ab alio: quod enim
creaturam rationalem inhabitando sanctificet, ab alio habet, a quo
habet ut sit, sicut filius ab alio habet quidquid operatur. Est etiam
attendendum quod missio spiritus sancti communiter est a patre et
filio: quod signatur Apoc. ult., 1: ostendit mihi fluvium aquae
vitae, idest spiritum sanctum, procedentem a sede Dei et agni, idest
Christi. Ideo circa missionem spiritus sancti facit mentionem de
patre et filio, a quibus aequali et eadem virtute mittitur. Et ideo
quandoque introducit patrem mittentem, non tamen absque filio; sicut
supra XIV, 26: Paraclitus autem spiritus sanctus quem mittet
pater in nomine meo. Quandoque autem introducit seipsum mittentem non
sine patre, sicut hic cum dicit quem ego mittam vobis a patre, quia,
scilicet, filius quidquid operatur, habet a patre; supra V, 19:
non potest filius a se facere quidquam. Secundo ponit processionem
aeternam, ubi similiter spiritum sanctum ostendit pertinere ad filium,
cum dicit spiritum veritatis; ipse enim est veritas; supra c.
XIV, 6: ego sum via, veritas et vita: et ad patrem, cum dicit
qui a patre procedit. Sic ergo quod dicit spiritum veritatis, idem
est ac si diceret spiritum filii; Gal. IV, 6: misit Deus
spiritum filii sui in corda vestra. Et quia hoc nomen spiritus quamdam
impulsionem importat, omnis autem motus habet effectum convenientem suo
principio, sicut calefactio facit calidum: consequens est ut spiritus
sanctus eos, in quos mittitur, similes faciat ei cuius est spiritus:
et ideo, cum sit spiritus veritatis, docet omnem veritatem, ut infra
XVI, 13, dicitur; et Iob XXXII, v. 8: inspiratio
omnipotentis dat intelligentiam. Et similiter quia est spiritus
filii, facit filios; Rom. VIII, 15: accepistis spiritum
adoptionis filiorum. Dicit autem spiritus veritatis, ad differentiam
spiritus mendacii; Is. XIX, 14: dominus miscuit in medio
Aegypti spiritum erroris; III Reg. ult., 22: egrediar, et
ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Sed quia dicit qui
a patre procedit et non addit a patre et filio, dicunt Graeci, quod
spiritus sanctus non procedat a filio, sed solum a patre; quod omnino
esse non potest. Non enim posset spiritus sanctus distingui a filio
nisi vel ipse procedat a filio, vel e converso filius ab eo; quod
nullus dicit. Non enim potest dici, quod in divinis personis, quae
sunt omnino immateriales et simplices, sit materialis distinctio, quae
est secundum divisionem quantitatis, cui substat materia. Unde
oportet quod distinctio personarum divinarum sit ad modum distinctionis
formalis, quam oportet esse secundum aliquam oppositionem. Nam
quaecumque formae non oppositae se compatiuntur ad invicem in eodem,
non diversificant suppositum, sicut album et magnum. Unde in divinis
personis, quia innascibilitas et paternitas non opponuntur, pertinent
ad unam personam. Si igitur filius et spiritus sanctus sunt personae
distinctae procedentes a patre, oportet quod aliquibus proprietatibus
oppositis distinguantur: non autem oppositis secundum affirmationem et
negationem aut secundum privationem et habitum, quia sic filius et
spiritus sanctus se haberent ad invicem sicut ens et non ens, et sicut
perfectum et privatum, quod repugnat aequalitati ipsorum; nec etiam
secundum oppositionem contrariorum, quorum unum est perfectius altero.
Unde relinquitur quod per solam oppositionem relativam distinguatur
spiritus sanctus a filio. Haec autem oppositio non potest nisi ex hoc
esse quod unus eorum refertur ad alterum. Nam diversae relationes
duorum ad aliquod tertium, non directe sibi opponuntur, nisi forte ex
consequenti per accidens. Unde relinquitur quod ad hoc quod
distinguatur spiritus sanctus a filio, oportet attribui eis oppositas
relationes, quibus ad invicem opponantur. Nec possunt aliae inveniri
nisi relationes originis, secundum quod unus est ab alio. Ergo
impossibile est, supposita Trinitate personarum, quin spiritus
sanctus sit a filio. Dicunt autem quidam, quod spiritus sanctus et
filius distinguuntur secundum differentiam processionum, inquantum
filius est a patre nascendo, et spiritus sanctus procedendo. Sed
adhuc redit eadem quaestio quae oritur ex opinione praemissa, quomodo
differant hae duae processiones. Non enim potest dici, quod
distinguantur per diversa per generationem accepta: sicut generatio
hominis et equi differunt secundum diversas naturas communicatas.
Eamdem enim divinam naturam accipit filius a patre nascendo, et
spiritus sanctus procedendo. Unde relinquitur quod solum secundum
ordinem originis distinguantur, inquantum scilicet nativitas filii est
principium processionis spiritus sancti. Unde si spiritus sanctus non
esset a filio, nec distingueretur a filio, nec processio a
nativitate. Unde etiam Graeci aliquem ordinem confitentur filii et
spiritus sancti. Dicunt enim spiritum sanctum esse filii, et filium
operari per spiritum sanctum; sed non e converso. Et aliqui etiam
concedunt, quod spiritus sanctus est a filio, nolunt tamen concedere
quod spiritus sanctus procedat a filio. Sed in hoc manifeste
proterviunt. Utimur enim verbo processionis in omnibus quae quocumque
modo sunt ab alio. Et ideo hoc verbum ratione communitatis est
accomodatum ad signandum existentiam spiritus sancti a filio, quae non
habet exemplum in creaturis ex quo possit assumi aliquod proprium nomen
eius, sicut accipitur nomen generationis filii. Non enim in creaturis
invenitur aliqua persona procedens per modum voluntatis, ut amor,
sicut invenitur aliqua persona procedens per modum naturae ut filius.
Et ideo quocumque modo habeat ordinem spiritus sanctus ad filium,
potest concludi quod ab eo procedat. Dicunt tamen aliqui Graecorum,
quod non est dicendum spiritum sanctum procedere a filio, quia haec
praepositio a vel ab apud eos designat principium non de principio,
quod convenit soli patri. Sed hoc non cogit: quia filius cum patre
est unum principium spiritus sancti, sicut etiam creaturarum. Quamvis
autem filius habeat a patre quod sit principium creaturarum, tamen
dicuntur creaturae esse a filio; unde eadem ratione potest dici quod
spiritus sanctus procedat a filio. Nec obstat quod hic dicitur qui a
patre procedit, non autem a patre et filio: quia similiter dicitur
quem ego mittam, et tamen intelligitur pater mittere, per hoc quod
additur a patre: ita et per hoc quod additur spiritum veritatis, idest
filii, intelligitur quod a filio procedit. Semper enim, ut dictum
est, coniungitur filius patri, et e converso, circa processionem
spiritus sancti; et sic diverso modo loquendi ad designandum
distinctionem personarum. Quarto ponit operationes spiritus sancti cum
dicit ille testimonium perhibebit: et hoc tripliciter. Primo quidem
instruendo discipulos, et fiduciam eis praebendo ad testificandum;
Matth. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus
patris vestri qui loquitur in vobis. Secundo suam doctrinam
communicando credentibus in Christum; Hebr. II, 4: contestante
Deo signis et prodigiis, et variis spiritus sancti distributionibus.
Tertio emolliendo audientium corda; Ps. CIII, 30: emitte
spiritum tuum, et creabuntur. Ultimo ponit quod futurum erat ex parte
discipulorum, cum dicit et vos testimonium perhibebitis, spiritu
sancto inspirati; Act. I, 8: eritis mihi testes in Ierusalem,
et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et de hoc
duplici testimonio dicitur Act. V, 32: nos huius rei testes
sumus, et spiritus sanctus, quem dedit dominus omnibus obedientibus
sibi. Et addit testimonii idoneitatem, cum dicit quia ab initio mecum
estis, scilicet praedicationis et operationis miraculorum, ut possent
testari de visu et auditu, secundum illud I Io. I, 1: quod
vidimus et audivimus annuntiamus vobis. Ex quo etiam potest accipi
quod Christus non fecit miracula in pueritia, ut in quibusdam
apocryphis habetur; sed solum ex tunc ex quo discipulos congregavit.
|
|