|
Supra consolatus est dominus discipulos quibusdam rationibus de suo
recessu, et de persecutionibus et tribulationibus eis superventuris;
hic easdem rationes manifestius explicat, et primo ponitur rationum
explicatio supra positarum; secundo insinuatur effectus explicationis
in discipulis, ibi dicunt ei discipuli: ecce nunc palam loqueris et
cetera. Dominus autem, si bene considerentur ea quae in superioribus
duobus capitulis dicta sunt, discipulos consolari intendebat de
duobus: de recessu suo, et tribulationibus eis superventuris et
rationes ad haec duo hic explicat, ordine retrogrado. Cuius ratio
est, quia cum recessus suus statim immineret, nec adhuc eis
tribulationes superventuras praenuntiaverat, ideo primo consolatus est
eos de recessu. Sed quia iam ex praenuntiatis eis tribulationibus
videbantur magis affici ad tribulationes, quam ad recessum Christi,
ideo hic primum consolatur eos de his tribulationibus superventuris;
secundo de recessu suo, ibi et nunc vado ad eum qui misit me. Circa
primum tria facit. Primo manifestat suam intentionem; secundo
praenuntiat discipulis tribulationum persecutionem, ibi absque
synagogis facient vos etc.; tertio subdit persecutionis rationem, ibi
et haec facient vobis. Dicit ergo: dixi quod Iudaei oderunt me et
vos, quia non cognoverunt eum qui me misit. Et sunt inexcusabiles,
et spiritus sanctus et vos testificabimini contra illos. Sed haec
omnia ideo locutus sum vobis, ut non scandalizemini; idest ut cum
venerint tribulationes quas praenuntio vobis, sitis absque scandalo.
Et merito post promissionem spiritus sancti scandalum prohibet, quia
spiritus sanctus est amor, amor autem Dei diffusus est in cordibus
nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis: Rom. V, 5, et
omnem propellit scandalum, Ps. CXVIII, 165: pax multa
diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Amicorum autem
est negligere damnum propter amicum, ut dicitur Prov. XII, 26.
Amicis ergo Dei non est scandalum, poenas et damna pati pro
Christo. Quia vero ante mortem Christi discipuli spiritum sanctum
non acceperunt, ideo in passione Christi scandalizati sunt; Matth.
XXVI, 31: omnes vos scandalum patiemini in me in nocte ista.
Sed post adventum spiritus sancti omnino absque scandalo fuerunt. Sed
possent dicere discipuli: numquid est nobis materia scandali? Immo,
quia tribulationes multae supervenient nobis, et primo quidem,
exclusionis; secundo interfectionis. Exclusionis quidem a consortio
Iudaeorum, unde dicit absque synagogis facient vos; supra IX,
22: iam conspiraverant Iudaei ut si quis confiteretur ipsum esse
Christum, extra synagogam fieret. Et hoc intantum invaluit quod
aliqui ex principibus in Christum credentes timebant propter hoc
publice confiteri, ut habetur supra XII, 42. Hanc exclusionem
praenuntiat Lc. VI, 22: beati eritis cum vos oderint homines,
et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis. Sed
numquid malum erat apostolis extra synagogam Iudaeorum fieri, cum ipsi
essent ab eo recessuri? Ad quod dicendum, secundum Augustinum, quod
in hoc erat eis tribulatio, quia per hoc dabat dominus intelligere quod
Iudaei non erant recepturi Christum. Nam si Christum recepissent,
eadem fuisset synagoga Iudaeorum et Ecclesia Christi; et qui
converterentur ad Ecclesiam Christi, conversi ad synagogam Iudaeorum
fuissent. Interfectionis autem: sed venit hora ut omnis qui
interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Haec quidem
verba possunt accipi quasi in consolationem discipulorum dicta, ut ly
sed accipiatur adversative, ut sit sensus: quasi consolari debetis ex
hoc quod vobis facient, sed venit hora ut omnis qui interficit vos,
arbitretur obsequium se praestare Deo. Sed qualis consolatio poterat
eis esse, haec scilicet, ut omnis qui interficeret eos arbitraretur se
obsequium praestare Deo? Ad quod dicendum, secundum Augustinum,
quod per hoc quod dixerat absque synagogis facient vos, dabatur
intelligi quod illi qui converterentur ad Christum, statim a Iudaeis
occidendi erant: et ideo ad eorum consolationem dicit eis dominus,
quod tam multos Christo acquisituri erant, expulsi de Iudaeorum
congregationibus, ut eos extirpare non possent; et propter hoc mortem
eis intentare studerent, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione
converterent. Vel dicendum, quod in hoc praedixit eis tribulationem
interfectionis. Dicit autem arbitretur obsequium se praestare Deo,
non diis, ut det intelligere hoc dici solum de persecutione
Iudaeorum; Matth. XXIII, 34: ecce ego mitto ad vos
sapientes et Scribas; et ex illis occidetis et crucifigetis. Nam
martyres Christi occisi sunt a gentilibus, non tamen illi arbitrati
sunt Deo sed diis suis solum obsequium se praestare. Ideo autem
Iudaei, Christi praedicatores occidentes, putabant Deo se praestare
obsequium, quia zelum Dei habebant, sed non secundum scientiam:
credebant enim quod desereret Deum Israel quicumque converteretur ad
Christum. De ista interfectione dicitur in Ps. XLIII, 22:
propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves
occisionis. Rationem dictorum assignat, dicens et hoc facient vobis,
quia non noverunt patrem neque me et primo rationem futurae
persecutionis; secundo rationem praenuntiationis, ibi sed haec locutus
sum vobis. Dicit ergo: persequentur vos, et haec facient vobis, non
propter zelum veritatis, sed quia non noverunt patrem, inquantum
scilicet est pater, neque me, filium suum; supra VIII, 19: si
me sciretis, et patrem meum forsitan sciretis; I Tim. I, 13:
qui prius fui blasphemus et persecutor, (...) misericordiam Dei
consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Sed posset
dici: si per ignorantiam fidei Iudaei vos sunt persecuturi, quare
ergo praedixit vobis? Et ideo cum dicit sed haec locutus sum vobis,
ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis, primo
ponit causam praenuntiationis; secundo causam dilationis ad
praenuntiandum, ibi haec autem ab initio non dixi. Dicit ergo. Ideo
autem haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini
quia ego dixi vobis. Hora aliquorum venire dicitur quando possunt
implere quod desiderant, et facere quod volunt; Sap. II, 7: non
praetereat nos flos temporis, scilicet apti ad voluptates exercendas.
Hora ergo Iudaeorum tunc veniet quando poterunt exercere persecutiones
in vobis. Sed haec est hora nocturna. Lucae c. XXII, 53:
haec est hora vestra et potestas tenebrarum et cetera. Reminiscamini
quia ego dixi vobis. Quod quidem ad duo valet. Quia scilicet quando
recordati sunt in tribulationibus existentes, quod eas Christus
praedixerat eis, cognoverunt eius divinitatem, et magis confisi sunt
de eius adiutorio. Item per hoc quod aliquis praevidit tribulationes
sibi imminentes, minus affligitur, quia praevisa iacula minus
feriunt. Et rationem huius assignat Tullius in Lib. de Tusculanis
quaest. Bona enim et mala temporalia quanto magis cognoscuntur, tanto
minora reputantur. Divitiae enim maiores reputantur a non habentibus
eas, quam ab eisdemmet postquam habentur. Similiter etiam
tribulationes antequam habeantur magis timentur et contristativae
creduntur antequam superveniant, quam postquam supervenerunt et
praesentes sunt. Malum autem quando praemeditatur, efficitur quasi
praesens, et ex ipsa praesentia minus reputatur. Unde dicit quod
sapiens ex praemeditatione potest accipere consolationem de tristitia
superventura, quam aliqui recipiunt assiduitate tristitiae imminentis.
Sic ergo duplici de causa eis tribulationes praenuntiat: ad spem eorum
sublevandam de eius adiutorio, et ad tristitiam minuendam. Hic
assignat causam quare non ante eis praedixit haec, scilicet, quia
vobiscum eram. Quod potest referri ad duo praedicta. Primo ad
sublevandam spem: nam cum vobiscum eram, de meo adiutorio confisi non
dubitabatis; modo autem quando videbitis me mori, dubitare poteritis
de mea potestate: et ideo necessarium est ut praenuntiem futura, per
quae cognoscatis meam divinitatem et potestatem. Vel potest referri ad
secundum, ut sit sensus: vobiscum eram protegens vos et totum pondus
super me suscipiens; infra XVII, 12: pater, cum essem cum
eis, ego servabam eos quos dedisti mihi. Sed quia recessurus sum a
vobis, totum pondus tribulationis remanebit vobis: et ideo oportet ut
non sint vobis improvisae. Sed videtur quod dominus ante hanc horam
praedixerit, quia alii tres Evangelistae narrant dominum ante hoc
tempus praedixisse discipulis quod tradendi essent ante reges et
praesides, et in synagogis Iudaeorum flagellandi. Sed dicendum,
quod hoc non contrariatur huic quod dominus dicit haec vobis ab initio
non dixi, quia illi dicunt dominum hoc dixisse in monte oliveti, quod
fuit imminente passione tribus diebus antequam ventum esset ad coenam.
Unde hoc quod dicit ab initio, non refertur ad tempus passionis, sed
ad tempus quo primo fuit cum discipulis, ut Augustinus dicit. Sed
contra hoc est, quod Matth. c. X, 16, dicitur, quod dominus
praenuntiavit discipulis tribulationes superventuras, non solum
imminente passione, sed ab initio electionis eorum. Ecce, inquit,
mitto vos sicut oves in medio luporum. Et ideo dicendum, quod hoc
quod dicit ab initio, non est intelligendum solum de tribulationibus
superventuris, sed de adventu spiritus sancti, quem non praenuntiavit
eis ab initio, ut Augustinus dicit. Vel dicendum, secundum
Chrysostomum, quod intelligendum est de tribulationibus. Et tunc
quod dicit ab initio, dicit propter duo quae hic eis de novo
praedixit: unum scilicet, quod essent passuri tribulationes a
Iudaeis, quod eis ante non dixerat, sed solum a gentibus, ut patet
Matth. X, 22; aliud, quod supra praedixit eis, quod flagella
passuri essent, hic autem addit unum quod maxime poterat eos attonitos
facere, scilicet quod mors eorum reputaretur a Iudaeis obsequium.
|
|