|
Supra explicavit dominus rationes consolatorias contra tribulationes
discipulis superventuras, hic explicat rationes consolatorias de
recessu suo. Consolatus est autem eos dominus de recessu suo triplici
ratione. Primo ratione accessus eorum ad patrem quem promittebat;
unde dicebat: non turbetur cor vestrum (...) in domo patris mei
mansiones multae sunt. Secundo ratione Paracliti quem missurus erat;
unde dicebat: et ego rogabo patrem, et alium Paraclitum dabit vobis.
Tertio ratione iteratae suae visionis, quam asserebat: non
relinquam, inquam, vos orphanos: veniam ad vos. Has autem tres
rationes explicat hic, sed ordine retrogrado, et primo promissionem
spiritus Paracliti; secundo iteratam sui visionem, ibi modicum, et
iam non videbitis, me; et iterum modicum, et videbitis me; tertio
introductionem ad patrem, ibi et in illo die me non interrogabitis.
Circa primum duo facit. Primo praemittit necessitatem consolationis;
secundo ponit eam, ibi sed ego veritatem dico vobis et cetera. Circa
primum duo facit. Primo praenuntiat suum recessum; secundo ostendit
huius praenuntiationis effectum, ibi sed quia haec locutus sum vobis,
tristitia implevit cor vestrum. Recedit ergo ad patrem vadens; et
ideo dicit: vobiscum eram, usque modo, sed nunc vado ad eum qui me
misit, idest patrem: quod quidem perfectionis est. Tunc enim
unaquaeque res perficitur cum ad suum principium redit; Tob. XII,
20: tempus est ut revertar ad eum qui me misit. Eccle. I, 7:
ad locum unde exeunt flumina, revertuntur. Ibat quidem secundum
humanitatem ad eum apud quem ab aeterno erat secundum divinitatem. Et
hoc diffusius expositum est in praecedentibus. Sed addit nemo ex vobis
interrogat me, quo vadis? Sed quid est hoc quod dicit? Nonne
Petrus interrogavit, supra XIII, 36: domine, quo vadis? Et
Thomas, supra XIV, 5: nescimus quo vadis? Et ideo huic
quaestioni respondent Chrysostomus et Augustinus; sed aliter et
aliter. Chrysostomus enim dicit, quod discipuli audientes quod
deberent interfici et absque synagogis fieri, ita tristati et attoniti
facti sunt, ut quasi obliti de recessu Christi et locutionem
amittentes, eum de suo recessu non interrogarent. Unde subdit sed
quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Et sic
dominus dicens et nunc vado ad eum qui misit me, eos potius increpat,
secundum Chrysostomum. Et hoc non interrogabant; Deut.
XXXII, 7: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; Eccli.
VI, 28: investiga illam, et manifestabitur tibi. Augustinus
autem vult quod hoc quod dicit nunc vado ad eum qui misit me, non sit
pro illo instanti quo loquebatur, sed pro tempore quo ascensurus erat
in coelum; quasi diceret: superius interrogastis me quo irem, sed
nunc ita vado quod non est necesse ut aliquis vestrum interroget me,
quo vadis? Quia, ut dicitur Act. I, 9, videntibus illis
elevatus est. Hic ponitur tristitia, quae est effectus
praenuntiationis, secundum Chrysostomum; sed, secundum Augustinum
tristantur de recessu: gaudebant enim de praesentia Christi quodam
modo carnali affecti ad humanam eius speciem, sicut homo delectatur de
praesentia amici: et ideo de recessu eius tristabantur; Ps.
XXIX, 6: ad vesperam, scilicet passionis, demorabitur fletus,
in apostolis, et ad matutinum, resurrectionis, laetitia. Sed quia
humanum est quod tristitia cor tangat, vitiosum autem quod cor
impleat, quia per hoc ratio turbatur, ideo, quasi arguens, dicit
tristitia implevit cor vestrum; Eccli. XXX, 22: non des
tristitiam animae tuae; supra XIV, 27: non turbetur cor
vestrum. Hic ponitur ratio consolationis quae est promissio spiritus
sancti, et primo promittit spiritum sanctum; secundo praenuntiat eius
effectum, ibi et cum venerit ille et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit recessus sui necessitatem; secundo recessus
utilitatem. Dicit ergo tristitia implevit cor vestrum, scilicet de
recessu meo; sed est magis vobis gaudendum, quia expedit vobis ut ego
vadam, idest valde vobis est necessarium, quia, si non abiero,
Paraclitus non veniet ad vos. Item est vobis fructuosum et utile:
quia si abiero, mittam eum ad vos, scilicet spiritum sanctum. Sed
numquid non potuisset Christus dare spiritum vivens in carne?
Dicendum quod sic: quia etiam super eum baptizatum spiritus sanctus in
specie columbae descendit et numquam ab eo recessit, quem ab instanti
suae conceptionis recepit non ad mensuram. Sed noluit eum dare
discipulis existens cum eis, quadruplici ratione. Primo propter eorum
indispositionem: nam spiritui sancto, cum sit amor spiritualis,
contrariatur amor carnalis. Discipuli autem quodam carnali amore
afficiebantur ad Christi humanitatem, necdum elevati erant spirituali
amore ad eius divinitatem, et ideo nondum capaces erant spiritus
sancti; II Cor. V, v. 16: ex hoc iam neminem secundum carnem
noscimus, idest secundum carnis affectum, et si cognovimus secundum
carnem, Christum scilicet ante passionem, sed nunc iam non novimus.
Secundo propter divini auxilii conditionem, quod maxime adest in
necessitatibus; Ps. IX, v. 10: adiutor in opportunitatibus,
et iterum Ps. XXVI, 10: quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me, dominus autem assumpsit me. Quamdiu autem Christus
erat cum eis, sufficiens adiutorium erat cum eis, sed eo recedente
multis tribulationibus exponebantur: et ideo datus est eis statim alius
consolator et adiutor. Unde signanter dicit: et alium Paraclitum
dabit vobis; Is. XXVIII, 9: quem docebit scientiam
(...). Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Tertio ex
dignitatis Christi consideratione: nam, ut Augustinus dicit in libro
de Trinitate, Christus inquantum homo, non habet quod det spiritum
sanctum, sed inquantum Deus. Quando autem cum discipulis erat,
videbatur esse quasi homo unus ex eis. Ne ergo videretur quod homo
esset qui daret spiritum sanctum, ideo ipsum ante ascensionem suam non
dedit; supra VII, 39: nondum erat spiritus datus, quia nondum
Iesus erat glorificatus; Sap. IX, 10: emitte illam a sede
magnitudinis tuae. Quarto propter unitatem Ecclesiae conservandam:
nam, ut supra X, 41, habetur, Ioannes signum fecit nullum: quod
ideo fuit ne populus divideretur a Christo, et ut evidentior appareret
eminentia ad Ioannem. Discipuli autem ipso spiritu replendi erant,
ut etiam opera maiora facerent quam Christus fecit, supra XIV,
12: et maiora horum facient, et ideo si ante passionem fuisset eis
datus, potuisset verti in dubium apud populum quis esset Christus, et
sic fuisset in eo divisio; Ps. LXVII, 19: ascendens in
altum, dedit dona hominibus. Sed, secundum Chrysostomum, potest
hic sumi argumentum contra Macedonianos dicentes, spiritum sanctum
esse creaturam et ministrum patris et filii. Si enim sic esset, non
esset sufficiens consolatio de recessu Christi adventus spiritus
sancti: sicut non esset sufficiens consolatio de recessu regis, si
daretur unus de ministris suis loco eius. Quia ergo spiritus sanctus
aequalis est filio, ideo dominus eos per promissionem spiritus sancti
consolatur. Sed si aequales sunt filius et spiritus sanctus, quare
expedit quod filius recedat, ut veniat spiritus sanctus? Ideo
scilicet quia recedebat corporaliter, ac simul cum spiritu sancto
veniebat invisibiliter. Si enim filius habitasset invisibiliter, et
diceret: expedit ut recedam, quia veniet spiritus sanctus utique maior
eo spiritus sanctus reputaretur.
|
|