|
Supra consolatus est dominus apostolos per promissionem spiritus
sancti; hic ostendit utilitatem quam spiritus sanctus adveniens afferet
eis. Et ponit triplicem utilitatem: unam ex parte mundi, aliam ex
parte discipulorum, et tertiam ex parte Christi. Ex parte quidem
mundi, quia spiritus sanctus adveniens mundum arguet; ex parte
discipulorum, quia eos instruet, ibi adhuc multa habeo vobis dicere
etc.; ex parte Christi, quia ipsum clarificabit, ibi ille me
clarificabit et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
utilitatem adventus spiritus sancti quantum ad mundum; secundo exponit
eam, ibi de peccato quidem, quia non crediderunt in me. Dicit ergo:
expedit vobis ut ego vadam, quia mittam spiritum sanctum ad vos, et,
cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de
iudicio. Quod dupliciter legitur. Uno modo secundum Augustinum,
alio modo secundum Chrysostomum. Secundum Augustinum quidem hoc
modo: cum venerit, scilicet spiritus sanctus, ille arguet, idest
reprehendet, mundum; Prov. IX, 8: argue sapientem, et diliget
te. Sed numquid non etiam Christus arguit mundum? Arguit quidem,
supra VIII, 41: ex patre Diabolo estis, et Matth.
XXIII, multa contra Pharisaeos et Scribas dicens. Quare ergo
dicit ille arguet, quasi ipse non arguerit? Sed forte diceret aliquis
quod Christus solos Iudaeos arguit, spiritus autem sanctus in
discipulis et per discipulos arguit totum mundum. Sed huic
contrariatur quod Christus loquitur in apostolis et per apostolos sicut
spiritus sanctus; II Cor. ult., 3: experimentum quaeritis eius
qui in me loquitur Christus. Et ideo dicendum, quod dixit ille
arguet mundum, qui invisibiliter penetrans corda vestra, diffundet in
eis caritatem, qua timore depulso, arguendi habebitis potestatem.
Quamdiu enim discipuli carnaliter ad Christum afficiebantur, spiritus
sanctus non erat in eis, ut dictum est, eo modo quo postea fuit: et
ideo non erant ita audaces sicut post eius adventum fuerunt; Ps.
XXXII, 6: spiritu oris eius omnis virtus eorum, scilicet
apostolorum; II Paral. XXIV, 20: spiritus domini induit
Zachariam. Ille etiam arguet mundum, quia corda quae ante mundana
fuerant, replens fecit quod ea se reprehenderent; Iob XIII,
15: arguam vias meas coram illo et cetera. Et hoc facit spiritus
sanctus; Ps. l, 12: spiritum rectum innova in visceribus meis.
Sed de quo arguet? De tribus. De peccato quod commiserunt; Is.
LVIII, 1: annuntia populo meo scelera eorum et cetera. Et hoc
apostoli fecerunt; Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus
eorum. Item de iustitia quam neglexerunt; Is. XXIX: iustitiam
non fecerunt et cetera. Et hoc apostoli fecerunt: Rom. III,
10: non est iustus quisquam. Item de iudicio, quod contempserunt:
ut enim dicitur Prov. XVIII, 3, impius cum in profundum
peccatorum venerit, contemnet; Ez. V, 6: contempsit iudicia mea
et cetera. Hic exponit. Et primo, quod dicit de peccato, et hoc
quia non crediderunt in me. Solum de peccato infidelitatis arguit:
quia per fidem omnia alia peccata dimittuntur, Matth. XXV, 35
ss. Dominus damnatis solum defectum misericordiae imputat, quia per
misericordiam omnia peccata purgantur; Prov. XV, 27: per
misericordiam et fidem purgantur peccata. Sic ergo et hic, quia
infidelitate manente, peccata cetera detinentur, et ea discedente
cetera dimittuntur. Dicit autem quia non crediderunt in me; et non
dicit mihi, vel me, quia Daemones credunt Christum esse, et
contremiscunt; Iac. II, 19. Sed in me, per fidem formatam
sperando et diligendo. Secundo de iustitia, et hoc quia ad patrem
vado et cetera. Quod quidem potest dupliciter exponi: quia vel de
iustitia Christi, vel de iustitia apostolorum. De iustitia quidem
apostolorum sic: de iustitia nostra, quod non sunt imitati. Iustitia
dico non ex lege, sed ex fide; Rom. III, 22: iustitia autem
Dei per fidem Iesu Christi. Fides autem de invisibilibus est:
Hebr. XI, 1. Discipuli autem aliquid videbant, scilicet eius
humanitatem, et aliquid non videbant, scilicet eius divinitatem: sed
hoc promittit eis in praemium; supra XIV, 21: manifestabo eis
meipsum. Habebant ergo discipuli fidem de Christo quantum ad
divinitatem tantum; sed quando subtracta fuit eis humanitas Christi,
tunc eorum fides erat de utroque: et ideo, secundum Augustinum super
Ioan., dicit quia vado ad patrem, et iam non videbitis me; quasi
dicat: vos creditis in me secundum divinitatem, et, quia vado ad
patrem, credetis in me etiam quantum ad humanitatem: quam quidem fidei
iustitiam mundus non imitatur. Sed dicit et iam non videbitis me: non
quod numquam sint eum visuri, sed quia non visuri sunt eum in ista
carne mortali. Viderunt eum in resurrectione, sed immortalem
existentem; et videbunt eum in iudicio, sed in maiestate venientem.
De iustitia quidem Christi exponit de verbis domini. Iudaei enim
noluerunt recognoscere quod Christus iustus esset; supra IX, 24:
nos scimus quia hic homo peccator est. Arguet eos de hac iustitia,
dicens quia ad patrem vado: quia hoc ipsum quod ad patrem vado,
iustitiae meae est. Quod enim Christus descendit, misericordiae
fuit; sed quod ascendit, eius iustitiae debitum; Phil. II, 9:
propter quod et Deus exaltavit illum et cetera. Tertio arguit mundum
de iudicio; et hoc quia princeps huius mundi, idest Diabolus, qui
est princeps mundi, idest mundanorum, non creatione, sed suggestione
et imitatione; Sap. II, 25: imitantur eum qui sunt ex parte
illius; Iob XLI, 25: ipse est rex super omnes filios
superbiae. Hic ergo princeps iam iudicatus est, idest expulsus
foras; supra XII, 31: nunc iudicium est mundi, idest, pro
mundo, nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et hoc dicit ut
tollat excusationem hominum, qui se de peccatis excusant propter
tentationem Diaboli; quasi dicat: excusari non possunt, quia
expulsus est Diabolus per gratiam et fidem Christi et spiritum sanctum
a cordibus fidelium, ita ut iam non tentet interius sicut ante, sed
solum exterius per exercitationem permissus; et ideo resistere possunt
ei qui volunt adhaerere Christo. Et inde est quod debiles feminae
Diabolum vicerunt, a quo tamen fortissimi viri superati sunt. De hoc
ergo iudicio mundus arguitur, quia a Diabolo vincitur resistere
nolens, et a se expulsum, per consensum peccati reducens; Rom.
VI, 12: non regnat peccatum in vestro mortali corpore. Vel
aliter, secundum eumdem in libro de verbis domini, ut quod dicit iam
iudicatus est, intelligatur de iudicio condemnationis; idest, iam
condemnatus est ipse et per consequens omnes qui adhaerent ei; Matth.
XXV, v. 41: ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus
est Diabolo et Angelis eius. Arguitur etiam mundus de iudicio: quia
sciens mundi huius principem condemnatum esse, non evadit etiam ipse
hoc iudicium; sed cum suo principe iudicatur, quoniam superbum atque
impium imitatur. Secundum Chrysostomum, aliter a capite exponitur
cum venerit, scilicet spiritus sanctus, ille arguet, idest
convincet, mundum de peccato; quasi diceret: ipse spiritus sanctus
erit argumentum quoddam contra mundum; Hebr. II, 4: contestante
Deo signis et prodigiis et cetera. Et de hoc peccato ostendet eos
graviter peccasse, quia non crediderunt in me, cum videbunt quod
spiritus sanctus in nomine meo dabitur fidelibus; Act. V, 32:
nos testes huius rei sumus, et spiritus sanctus, quem dedit Deus
omnibus obedientibus sibi. De iustitia, quam scilicet ego habeo,
quam tamen mundus non reputavit me habere: et hoc, quia vado ad
patrem, et mittam vobis spiritum, scilicet qui ostendet me iustum, et
irreprehensibilem duxisse vitam; supra XV, v. 26: quem ego
mittam vobis a patre spiritum veritatis. Quia hoc dicitur in Ps.
LXVII, v. 19 postquam ascendit Christus in altum, dedit dona
hominibus. De iudicio: quia princeps huius mundi iam iudicatus est;
idest, ex hoc ipso quod per spiritum sanctum iudicatur, idest
expellitur, a cordibus fidelium; Zach. XIII, 2: spiritum
immundum eiiciam; I Cor. II, 12: nos spiritum huius mundi non
accepimus; sed spiritum qui ex Deo est. Et de hoc iudicio arguet,
quia ipsi male iudicaverunt quod Daemonium haberet, et quod in
Beelzebub eiiceret Daemonia: de quo convincentur, quia spiritus
sanctus quem ego mittam, ipsum Daemonem condemnabit et eiiciet. Hic
ponit utilitatem adventus spiritus sancti ex parte discipulorum, quae
est ipsorum instructio, et primo ponit instructionis necessitatem;
secundo promittit instructionem, ibi cum autem venerit ille spiritus
veritatis, docebit vos omnem veritatem; tertio excludit dubitationem,
ibi non enim loquetur a semetipso. Dicit ergo: utilis erit adventus
spiritus sancti mundo, quia arguet eum. Sed et vobis utilis erit ad
instruendum; qua quidem instructione indigetis, quia multa habeo vobis
dicere, sed non potestis portare modo: quasi dicat: ego vos
instruxi, sed non adimplemini; Iob XXVI, 14: ecce haec ex
parte dicta sunt verborum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius
audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Quaerere autem quae sunt ista multa quae portare non poterant, est
stultum, ut dicit Augustinus. Nam si ipsi portare non poterant,
multo magis et nos non possumus. Hoc tamen quod dicit non potestis
portare modo, diversi haeretici assumunt ad sui erroris velamentum,
dum his qui eis adhaerent quaedam in occulto dicunt turpissima, quae
non auderent dicere in manifesto: quasi haec ipsa sint quae tunc
discipuli portare non poterant, et ea docuerit spiritus sanctus quae
palam docere atque praedicare spiritus hominis erubescit. Non est ergo
intelligendum quod aliqua secreta doctrinae taceantur fidelibus
parvulis, seorsum docenda maioribus, sed omnibus fidelibus proponuntur
ea quae fidei sunt; Matth. c. X, 27: quod in aure audistis,
praedicate supra tecta. Sed aliter proponenda sunt rudibus, aliter
peritis; sicut quae subtilia sunt de mysterio incarnationis, et aliis
huiusmodi, non sunt rudibus proponenda, quia cum intelligere non
possent, scandalizarentur. Omnia ergo quae fidei erant, dominus
proposuit eis, sed non eo modo quo postea revelavit, et praecipue in
vita aeterna. Sic ergo quae portare non poterant, sunt plena cognitio
divinorum, quam non habebant tunc, puta aequalitatem filii ad patrem,
et huiusmodi. Unde Paulus, II Cor. XII, 4: audivi arcana
verba, quae non licet homini loqui, quae non erant de alia veritate
quam fidei, sed altiori modo. Item spiritualis intellectus omnium
Scripturarum, quem tunc non habebant, sed quando aperuit eis sensum
ut intelligerent Scripturas: Lc. ult., 45. Item passiones et
pericula quae passuri erant quae tunc non poterant, quia animi eorum
imbecilles erant; Eccli. VI, 26: subiice humerum tuum, et
porta illam. Sic ergo necessaria erat eis instructio. Hic promittit
eis instructionem quam consequentur in adventu spiritus sancti qui
docebit eos omnem veritatem. Cum enim sit a veritate, eius est docere
veritatem, et facere similes suo principio. Et dicit omnem
veritatem, scilicet fidei, quam docebit per quamdam elevatam
intelligentiam in vita ista, et eamdem plenarie in vita aeterna, ubi
cognoscemus sicut et cogniti sumus: I Cor. XIII, 12, et I
Io. II, 27: unctio docebit vos et cetera. Vel omnem
veritatem, figurarum legis, quam adepti sunt discipuli per spiritum
sanctum. Unde Dan. I, 17, dicitur quod dedit dominus pueris
illis sapientiam et intelligentiam. Hic excludit dubitationem, quae
poterat esse, si spiritus sanctus docebit eos, videtur scilicet quod
esset maior Christo: quod non est, quia docebit eos virtute patris et
filii, quia non loquetur a semetipso, sed a me, quia a me erit.
Sicut enim filius non operatur a semetipso sed a patre, ita spiritus
sanctus, quia est ab alio, scilicet a patre et filio, non loquetur a
semetipso, sed quaecumque audiet, accipiendo scientiam sicut et
essentiam ab aeterno, haec loquetur, non corporaliter, sed
intrinsecus in mente illuminando; Oseae II, 14: ducam eam ad
solitudinem, et loquar ad cor eius; Ps. LXXXIV, v. 9:
audiam quid loquatur in me dominus Deus. Sed cum audierit ab
aeterno, quid est hoc quod dicit audiet, in futuro? Sed dicendum,
quod aeternitas includit omne tempus; et ideo potest spiritus sanctus,
qui ab aeterno audit, dici audire in praesenti, in praeterito et
futuro. Sed tamen aliquando dicitur audire in futuro propter hoc quia
illa quorum notitiam habet sunt futura. Loquetur ergo quaecumque
audiet, quia non solum docebit aeterna, sed futura; et ideo subdit:
et quae ventura sunt annuntiabit vobis, quod est proprium divinitatis;
Sap. VIII, 8: signa et monstra scit antequam fiant; Is.
XLI, 23: quae ventura sunt annuntiate nobis; et sciemus quia dii
estis vos. Hoc enim est proprium spiritus sancti; Ioel. c. II,
28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt
filii vestri et filiae vestrae. Apostoli autem habuerunt spiritum
prophetiae. Vel docebit omnem veritatem, scilicet figurarum. Sed ne
dubitarent quomodo scirent de futuris tribulationibus quas eis
praenuntiaverat, ideo subdit et quae ventura sunt, scilicet super
vos, annuntiabit vobis.
|
|