|
Supra positus est duplex fructus adventus spiritus sancti, scilicet
mundi arguitio et discipulorum instructio, hic ponitur tertius
fructus, scilicet Christi clarificatio, et primo proponit fructum
clarificationis; secundo manifestat rationem ipsius, ibi quia de meo
accipiet; tertio subditur manifestatio rationis, ibi omnia quae habet
pater, mea sunt. Dicit ergo: docebit omnem veritatem, quia ille me
clarificabit, in quo est omnis veritas; supra XIV, 6: ego sum
via, veritas et vita; Col. II, 3: in quo, scilicet Christo,
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae. Clarificabit me: idest,
meam notitiam claram faciet. Primo quidem discipulos illuminando:
quia adhuc carnales erant, et ad Christum afficiebantur secundum
carnem, idest secundum infirmitatem carnis, non cognoscentes
divinitatis eius maiestatem, cuius postmodum per spiritum sanctum sunt
capaces effecti; I Cor. II, 10: nobis autem revelavit Deus
per spiritum suum. Secundo fiduciam clare annuntiandi praebendo. Nam
discipuli ante timidi erant, ita ut non auderent Christum publice
confiteri, sed spiritu sancto repleti, timore depulso, annuntiaverunt
hominibus Christum, ab ipso spiritu quodammodo impulsi; Is.
LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus domini
cogit. Unde et apostolus dicebat: caritas Christi urget nos.
Tertio opera mirifica in apostolis, et per apostolos faciendo; I
Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus.
Hic ponitur ratio clarificationis, quae est, quia filius est
principium spiritus sancti. Omne enim quod est ab alio, manifestat id
a quo est: filius enim manifestat patrem, quia est ab ipso. Quia
ergo spiritus sanctus est a filio, proprium est ut clarificet eum.
Dicit ergo: ideo me clarificabit quia de meo accipiet. Accipere
autem hoc non est intelligendum eo modo quo in creaturis. Tria enim
sunt in acceptione creaturarum, quorum duo non sunt in divinis.
Scilicet, quia in creaturis aliud est quod accipit, et aliud quod
accipitur: quod non est in divinis, cum personae divinae simplices
sint, nec in eis sit aliud et aliud: immo a quocumque accipit spiritus
sanctus, accipit totam substantiam suam, similiter et filius. Aliud
est, quod in creaturis accipiens aliquando fuit non habens id quod
accipit, sicut si materia accipiat formam, vel subiectum accidens:
aliquando enim materia fuit sine tali forma, et subiectum sine tali
accidente. Et hoc quidem non est in divinis: quia filius ab aeterno
est habens quod accipit a patre, et spiritus sanctus quod a patre et
filio accipit. Ergo spiritus sanctus a filio, sicut filius accipit a
patre; supra X, 29: pater quod dedit mihi, maius omnibus est.
Sic ergo accipere in divinis dicit ordinem originis. Sed nota, quod
cum dicit de meo accipiet, ly de non importat participationem, sed
consubstantialitatem, quia totum accipit quod filius habet. Sicut
enim filius dicitur de substantia patris, quia accipit totam
substantiam patris, ita et spiritus sanctus de substantia filii, quia
accipit totam substantiam eius. Quia ergo de meo accipiet, et ego sum
verbum Dei, ideo annuntiabit vobis. Spiritus enim animalis nullo
modo potest esse nisi secundum quod procedit a verbo interius concepto.
Hic ponitur rationis manifestatio, ubi Christus probat quod spiritus
sanctus accipiebat de suo propter unitatem et consubstantialitatem
patris et filii ubi primo ponit consubstantialitatem patris et filii;
secundo infert conclusionem intentam, ibi propterea dixi quia de meo
accipiet. Dicit ergo de meo accipiet, quia omnia quae habet pater,
mea sunt, quasi dicat: licet a patre procedat spiritus veritatis,
tamen quia omnia quae habet pater, mea sunt, et ipse patris spiritus
est, et de meo accipiet. Sed notandum, quod habere dicimur aliquid
dupliciter. Uno modo sicut possessionem; alio modo sicut quod in
nobis est, puta vel sicut forma, vel sicut pars. Pater ergo habet
sicut possessionem et rem sibi subiectam totam creaturam: Ps.
XXIII, 1: domini est terra et plenitudo eius; habet etiam
aliquid quod in ipso est, immo quod est ipse, quia ipse est quidquid
in ipso Christo est, cum ipse sit sua essentia, sua bonitas, sua
veritas et aeternitas. De hoc ergo modo habendi loquitur. Et sic
quidquid habet pater est filii: quia eamdem sapientiam, eamdem
bonitatem habet filius quam habet et pater; supra V, 26: sicut
pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in
semetipso; Matth. XI, 27: omnia mihi tradita sunt a patre meo.
Sed, sicut Didymus dicit, obiiciunt aliqui: si omnia quaecumque
habet pater, et filius, ergo cum pater habeat paternitatem, sequitur
quod et filius. Ad quod respondet, quod haec quidem ratio haberet
apparentiam, si dominus diceret: omnia quae habet Deus, mea sunt.
Sed dicens omnia quae habet pater, salvat distinctionem patris et
filii dans intelligere quod omnia quaecumque habet pater, sua sunt,
praeter id in quo distinguitur pater a filio. Nam patris nomine se
filium declaravit, paternitatem qui filius erat non sibi usurpavit.
Sed notandum, quod simpliciter concedimus hanc, scilicet quidquid
habet pater, habet filius, non tamen quod eo ordine habet filius quo
pater habet. Nam filius habet sicut ab alio accipiens; pater vero
sicut alii dans. Non ergo est distinctio in eo quod habetur, sed in
ordine habendi. Huiusmodi autem relationes, scilicet paternitas et
filiatio, huius ordinis distinctionem important: paternitas enim
importat hoc quod est dare alii, filiatio vero accipere ab alio. Sed
quaeritur utrum relatio in divinis sit aliquid realiter. Videtur quod
sic: alias, cum personae divinae relationibus distinguantur, eorum
distinctio non esset realis. Dicendum ergo, quod relatio in divinis
dupliciter consideratur. Uno modo per comparationem ad essentiam seu
personam patris; et sic relatio patris non est alia res quam essentia
seu persona patris. Alio modo potest considerari per comparationem ad
oppositam relationem, puta ad filiationem; et sic paternitas est
relatio realis, quia secundum hoc importat ordinem naturae, quem pater
dat filio per aeternam generationem: qui quidem ordo est in Deo
secundum rei veritatem. Sic ergo, si paternitas comparetur ad
essentiam patris, omnia quaecumque habet pater, habet filius, quia
paternitas non est alia res ab essentia patris; sed non eo ordine
habet, ut dictum est. Hic infert intentam conclusionem, quod
spiritus sanctus accipiat a filio. Ex necessitate enim oportet quod si
omnia quae habet pater sint filii, et filius sit consubstantialis
patri, quod spiritus sanctus procedat a filio sicut procedit a patre,
ut Hilarius et Didymus arguunt. Ad quod sciendum est, quod in
qualibet processione seu origine rei creatae dicimus, quod idem sit quo
agens agit, seu dat quod habet, et quod recipiens recipit; sicut
ignis generatus recipit formam ignis, quam ignis generans dat per
formam suam. Sed hoc in origine divinarum personarum est quodammodo
simile, scilicet quod idem est quo pater dat naturam suam filio, non
voluntate, sed natura, idest per naturam suam. Sed in hoc est
dissimile: quia in creaturis non est idem numero, quod communicatur et
quo communicatur, sed specie solum; sed in divinis est eadem natura
numero quam pater dat filio, et qua eam dat seu communicat. Sed
attende quod dicimus quod filius accipit de substantia patris, idest
substantiam patris; et spiritus sanctus de substantia patris et filii;
et quod pater virtute naturae suae dat filio substantiam suam et pater
et filius spiritui sancto. Sed tamen non dicimus quod pater de
substantia sit filii, vel pater et filius de substantia spiritus
sancti: quia ly de importat consubstantialitatem cum ordine originis.
Sic ergo spiritui sancto communicatur quod commune est patri et filio.
Oportet autem quod illud idem sit principium communicationis in divinis
et quod communicatur. Si ergo essentia communicatur spiritui sancto,
oportet quod communicans sit essentia. Essentia autem est communis
patri et filio: oportet ergo quod si pater dat essentiam spiritui
sancto, quod et filius similiter det: et ideo dicit, quia omnia
quaecumque habet pater, mea sunt. Et si spiritus sanctus accepit a
patre, accipiet etiam a filio; et ideo dicit propterea dixi vobis,
quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, quia secundum quod a me
accipit, ita annuntiabit vobis.
|
|