|
Supra explicavit dominus unam rationem consolationis ex promissione
spiritus sancti; hic explicat secundam, scilicet de iterata visione
sua, et primo ponitur visionis iterata promissio; secundo inducitur
discipulorum dubitatio ibi dixerunt ergo etc.; tertio subditur
dubitationis satisfactio, ibi cognovit autem Iesus et cetera.
Iteratam autem visionem promittit eis dominus cum praenuntiatione
recessus sui: quod ideo eis frequenter inculcat, ut dum saepe ipsum
futurum praemeditantur, ipsum absentem tolerabilius ferant. Tria
autem ponit consolatoria. Brevem absentiam, iteratam sui
praesentiam, et honorabilem discessum. Absentia quidem brevis est,
quia modicum, et iam non videbitis me: ut ly modicum referatur ad non
videbitis; quasi dicat: futurum est ut tollar a vobis per mortem, et
iam non videbitis me, sed non debetis contristari, quia tempus hoc quo
me non videbitis, modicum erit, quia exurgam diluculo, tertia
scilicet die; Is. XXVI, 20: abscondere modicum ad momentum
donec pertranseat indignatio. Sed iterata praesentia mei erit, quia
iterum modicum, idest modico temporis post resurrectionem spatio,
scilicet quadraginta dierum, Act. I, 3: per dies quadraginta
apparens eis, et videbitis me; infra XX, 20: gavisi sunt
discipuli viso domino. Et hoc, quia honorabiliter recedo, quia vado
ad patrem; Act. I, 9: videntibus illis elevatus est. Vel
aliter, ut ly modicum referatur ad tempus ante eius mortem, et sit
sensus modicum, scilicet tempus existet quo subtrahar a vobis, quia
scilicet in crastino; supra XIII, 33: filioli, adhuc modicum
vobiscum sum. Et non videbitis me, scilicet mortalem, quia, supra
XIV, 19, adhuc modicum, et mundus me iam non videt, scilicet
mortalem, quia videbit eum in iudicio in maiestate venientem;
discipuli vero post resurrectionem immortalem existentem: quia, ut
dicitur Act. X, 40, dedit eum manifestum fieri non omni populo,
sed testibus praeordinatis. Et ideo subdit modicum, scilicet
durabit, et videbitis, quia scilicet modicum tempus fuit quo manserit
in morte; Is. LIV, 8: in momento indignationis abscondi faciem
meam parumper a te. Vel ly modicum potest referri ad tempus totius
vitae nostrae usque ad iudicium; et tunc videbimus eum in iudicio et in
gloria. Dicitur autem modicum in comparatione ad aeternitatem; Ps.
LXXXIX, 4: mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna
quae praeteriit. Quia vado ad patrem, per resurrectionem et
ascensionem; supra XIII, 1: sciens Iesus quia venit hora eius
ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Hic ponitur discipulorum
dubitatio: et primo ponitur eorum ad invicem collatio; secundo
exprimitur dubitationis occasio; tertio describitur dubitantium animus
et affectio. Conferebant quidem ad invicem discipuli ex verbis
domini, dicentes quid est hoc quod dicit nobis modicum? In quo
commendanda est eorum reverentia ad Christum, quae tanta erat ut non
praesumerent eum interrogare. Simile faciunt Angeli; Is.
LXIII, v. 1: quis est iste qui venit de Edom, tinctis
vestibus de Bosra? Quibus tamen respondet, dicens: ego qui loquor
iustitiam, et propugnator sum ad salvandum. Sed in hoc datur nobis
intelligi quia nondum perfectum sensum habuerunt de verbis Christi,
aut propter tristitiam absorbentem, aut propter verborum obscuritatem;
Matth. XV, 16: adhuc et vos sine intellectu estis? Occasio
autem erat ipse verborum contextus, quae videbantur contrarietatem
quamdam implicare. Satis enim intelligebant quod dicit non videbitis
me, et quia vado ad patrem: sed hoc dubium inferebat quod eumdem
existentem et morientem post modicum visuri erant. Nondum enim nota
eis erat resurrectio, quia hoc dicitur in Ps. c. LXXXVIII,
49: quis est homo qui non videbit mortem, eruet animam suam de manu
Inferi? Sap. II, 1: non est agnitus qui sit reversus ab
Inferis. Et ideo dicunt quid est hoc quod dicit nobis modicum?
Supple: quod videbitis me. Sed ad hanc dubitationem modeste
dispositi erant. Nescimus, inquiunt, quid loquitur. Nam, ut dicit
Augustinus, aliqui non intelligentes verba Scripturae blasphemant,
sensum proprium auctoritati Scripturae praeponentes; sed alii
modesti, dum non intelligunt, suam ignorantiam confitentur; Sap.
IX, v. 5: infirmus homo, et exigui temporis, et minor ad
intellectum iudicii et legum: quod et hic discipuli faciunt. Non enim
aiunt, male dicit, vel nihil; sed eorum ignorantiae ascribunt quod
non intelligunt. Hic ponitur manifestatio dubitationis, et primo
ponitur dubitationis cognitio; secundo manifestatio eius de quo
dubitatur, ibi amen, amen dico vobis etc.; tertio inducitur
similitudo, ibi mulier cum parit, tristitiam habet. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quomodo dubitatio discipulorum a Christo
cognoscitur, cum dicit cognovit autem Iesus, virtute divinitatis
suae, quia volebant eum interrogare, scilicet de eo quod dubitabant;
supra II, 25: ipse enim sciebat quid esset in homine; I Reg.
XVI, 7: homines vident quae patent, Deus autem intuetur cor.
Secundo quomodo verbo manifestatur; unde dixit eis de hoc quaeritis
inter vos etc.; Is. XLVIII, 3: audita feci ex tunc,
repente operatus sum, et venerunt. Hic exponit dictum suum, removens
dubitationem, non expresse ponens verba quae dixerat, discipulis magis
satisfaciens quam sibi: ubi tria facit. Primo ostendit alternationem
gaudii et tristitiae; secundo interiorem tristitiam; tertio
consequentem laetitiam. Dicit ergo quantum ad primum amen, amen dico
vobis, quia in hoc modico in quo non videbitis me, plorabitis,
exterius emittendo vocem dolorosam, et flebitis, lacrymando; Thren.
I, 2: plorans ploravit in nocte, quantum ad primum, et lacrymae
eius in maxillis eius, quantum ad secundum; Hier. c. XXXI,
16: quiescat vox tua a ploratu. Interior autem eorum tristitia erit
per contrarietatem ad laetitiam mundi; unde dicit mundus autem
gaudebit: quod potest intelligi particulariter quantum ad tempus
passionis Christi, et sic mundus, idest Scribae et Pharisaei,
gaudebit, de occisione Christi; Thren. II, 16: haec dies quam
expectabamus: invenimus, vidimus. Vel mundus, idest mali qui sunt
in Ecclesia, gaudebit, in persecutione sanctorum; Apoc. XVII,
8: inhabitantes super terram gaudebunt. Vel universaliter mundus,
idest homines carnaliter viventes, gaudebit, in rebus mundanis; Is.
XXII, v. 13: ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et
iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Subsequitur
tristitia discipulorum: unde dicit vos autem contristabimini, scilicet
de passionibus quas in mundo sustinebitis, vel potius de occisione
mea. Sic et sancti tristantur de passionibus sibi illatis a mundo, et
de peccatis; II Cor. VII, 10: quae secundum Deum est
tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Sed tristitiam
consequetur laetitia: quia tristitia vestra, quam scilicet habebitis
in passione, vertetur in gaudium, in resurrectione; infra XX,
20: gavisi sunt discipuli viso domino. Sed universaliter omnium
sanctorum tristitia vertetur in gaudium futurae vitae; Matth. V,
5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; Ps. CXXV,
6: euntes ibant et flebant mittentes semina sua; venientes autem
venient cum exultatione portantes manipulos suos. Flent enim sancti
tempore meriti, seminando; sed gaudebunt tempore praemii,
colligendo. Hic dominus primo proponit similitudinem; secundo adaptat
eam, ibi vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Similitudinem
autem proponit de muliere parturiente, unde primo proponit eius
tristitiam de partu; secundo eius laetitiam de prole, ibi cum autem
pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium. Dicit
ergo quantum ad primum: mulier cum parit, tristitiam habet,
sensibilem, scilicet maximam, quia venit hora eius, scilicet
doloris; Ps. XLVII, 7: ibi dolores ut parturientis. Per
hunc dolorem datur intelligi dolor passionis Christi, qui maximus
fuit; Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam,
attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Item sanctorum
poenitentium de peccatis; Is. XXVI, 17: sicut quae concepit,
dolens, clamat in doloribus suis, cum appropinquavit ad partum; sic
facti sumus a facie tua, domine. Hic proponit gaudium de evasione.
Ad partum enim sequitur duplex gaudium: unum de evasione doloris;
aliud, et maius, de ortu prolis: quod quidem maximum est, si proles
sit masculini sexus; cum masculus sit quid perfectum, femina vero quid
imperfectum et occasionatum; Ier. XX, v. 15: maledictus vir
qui annuntiavit patri meo: natus est tibi puer masculus. Gen.
XXI, v. 6, quando Sara concepit, dixit: risum fecit mihi
dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi. Et ideo dicit cum
autem peperit, iam non meminit pressurae, gaudens de evasione
doloris, sed magis propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Haec autem similitudo convenit quidem quantum ad Christum, quia
patiendo solvit mortis pressuras, et novum hominem regenerans esse
fecit, idest, reddidit ad vitae gloriae novitatem, quae nondum
hominibus nota erat; unde non dicit: natus est puer sed natus est homo
in mundum: quia ipse Christus existens homo, ex mortuis novus
resurgebat, ut puer. Item convenit Ecclesiae militanti quae in
novitate vitae ambulat. Item Ecclesiae triumphanti, quae ambulat in
novitate gloriae. Et non dicit non erit pressura sed quoniam non
meminit pressurae quia etsi sancti recordentur miseriarum quas passi
sunt, cum in illa beatitudine gloriae erunt, non tamen aliquid
miseriarum ex hoc in affectu experientur. Hic adaptat similitudinem:
et primo quantum ad praesentem tristitiam, quam apostoli tunc
habebant, dicens et vos igitur quidem nunc, idest ex tempore
passionis, tristitiam habetis, de morte mea; Lc. ult., 17: qui
sunt hi sermones quos confertis ad invicem, et estis tristes? Vel
nunc, idest in tota vita praesenti, tristitiam habetis. Supra
eodem: plorabitis et flebitis vos. Secundo quantum ad futuram
laetitiam, dicens iterum autem videbo vos. Ubi primo promittit eis
futuram visionem, dicens iterum autem videbo vos; quod idem est ac si
diceret: videbitis me, quia non possumus eum videre, nisi seipsum
ostendat. Sed non dicit videbitis me sed videbo vos: quia hoc ipsum
quod seipsum ostendit, est ex misericordia sua quae signatur per eius
visionem. Dicit ergo iterum autem videbo vos, in resurrectione et in
futura gloria; Is. XXXIII, v. 17: regem in decore suo
videbunt. Secundo promittit cordis gaudium, et exultationem, dicens
et gaudebit cor vestrum, scilicet ex mea visione in resurrectione.
Unde cantat Ecclesia: haec dies quam fecit dominus, exultemus et
laetemur in ea. Et gaudebit, visione gloriae: Ps. XV, 11:
replebis me laetitia cum vultu tuo; Is. LX, 5: tunc videbis et
afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Naturale enim est
unicuique quod gaudeat in intuitu rei amatae. Divinam autem essentiam
nullus nisi eam diligens videre potest. Iob XXXVI, 33:
annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit. Et ideo necesse
est quod illam visionem sequatur gaudium; Is. ult., 14:
videbitis, cognoscendo per intellectum, et gaudebit cor vestrum; immo
ipsum gaudium usque ad corpus redundabit, dum glorificabitur; unde
subdit: et ossa vestra germinabunt; Matth. c. XXV, 21: intra
in gaudium domini tui. Tertio promittit eis perpetuam gaudii
durationem, dicens et gaudium vestrum, quem habebitis in resurrectione
de me, Is. LXI, 10: gaudens gaudebo in domino, nemo tollet a
vobis: sicut Iudaei ante abstulerunt per passionem, quia, Christus
resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
Vel gaudium vestrum, de gloriae fruitione, nemo tollet a vobis, cum
sit inamissibile et perpetuum; Is. c. XXXV, 10: laetitia
sempiterna super capita eorum. Nemo enim sibimetipsi hoc gaudium
tollet per peccatum, cum uniuscuiusque voluntas sit ibi in bono
confirmata; nemo etiam alteri hoc gaudium tollet, cum ibi nulla sit
violentia, nulla illatio nocumenti et cetera.
|
|