|
Supra promisit dominus discipulis familiaritatem et accessum eorum ad
patrem; hic rationem huius familiaritatis assignat. Duo autem sunt
quae dant homini fiduciam petendi ab aliquo et familiaritatem, scilicet
notitia et dilectio: et ideo dominus hanc duplicem rationem assignat.
Prima sumitur ex manifesta patris cognitione; secunda ex speciali eius
dilectione, ibi in illo die in nomine meo petetis. Circa primum duo
facit. Primo commemorat praeteritam eorum de patre cognitionem
imperfectam; secundo promittit perfectam, ibi venit hora cum iam non
in proverbiis loquar vobis. Imperfectam quidem cognitionem habebant,
unde dicit haec in proverbiis locutus sum vobis. Proverbium proprie
dicitur quod communiter est in ore omnium, sicut illud Prov. c.
XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit non
recedet ab ea. Sed quia haec quandoque obscura sunt et metaphorica,
inde est quod proverbium quandoque sumitur pro parabola, in qua aliud
dicitur, aliud signatur. Et hoc modo accipitur hic proverbium pro
parabola, idest pro parabolica locutione. Potest autem hoc habere
quadruplicem sensum. Primus est talis secundum litteram, ut referatur
ad hoc quod immediate dixerat, hoc modo: dixi vobis: usque modo non
petistis quidquam, et quod in nomine meo petetis, et sum quasi obscure
et in proverbiis locutus; sed venit hora ut quae obscure dixi vobis,
dicam statim in manifesto; unde subdit: ipse pater amat vos, et exivi
a patre, et veni in mundum. Et sic videntur apostoli intellexisse,
unde, his auditis, dicunt ei: ecce nunc palam loqueris et cetera.
Secundus sensus est ut hoc quod dicit haec in proverbiis locutus sum
vobis, referatur ad totum quod in hoc Evangelio legitur de doctrina
Christi; quod vero dicitur venit hora cum iam non in proverbiis loquar
vobis, referatur ad tempus gloriae. Quia enim nunc videmus per
speculum et in aenigmate, idcirco haec quae dicuntur nobis de Deo, in
proverbiis proponuntur. Sed quia in patria videbimus facie ad faciem,
ut dicitur I Cor. XIII, 12, ideo tunc non in proverbiis, sed
palam de patre annuntiabitur nobis. Dicit autem de patre, quia nullus
potest patrem videre in illa gloria nisi filio manifestante; Matth.
XI, 27: nemo novit patrem nisi filius, et cui filius voluerit
revelare. Ipse enim est lux vera, dans nobis lucem, qua patrem
videamus; supra VIII, 12: ego sum lux mundi. Sed quia huic
expositioni repugnat quod sequitur in nomine meo petetis: in quo nil
petituri sumus, si de die gloriae intelligatur, quando satiabitur in
bonis desiderium nostrum, ideo est alius sensus duplex. Unus,
secundum Chrysostomum, sic: haec, scilicet quae nunc dixi vobis, in
proverbiis, idest in quadam intricatione verborum, locutus sum vobis,
non exprimens totaliter quae oportet vos cognoscere de me et patre meo,
quia multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo: supra hoc
cap.; sed venit hora, cum a mortuis scilicet resurrexero, cum iam
non in proverbiis, idest obscure et per aenigmata, sed palam de patre
meo annuntiabo vobis. Nam per illos quadraginta dies quibus apparuit
eis, multa mysteria eos docuit et multa de se et patre annuntiavit; et
cum iam per fidem resurrectionis eum firmiter Deum verum esse credentes
elevati essent ad altiora; unde et subditur Act. I, 3: loquens
eis de regno Dei; Lc. ult., 45: aperuit eis sensum ut
intelligerent Scripturas. Alius sensus est, secundum Augustinum,
ut per hoc quod dicit haec in proverbiis locutus sum, promittat dominus
se facturum eos spirituales. Differentia enim haec est inter
spiritualem et animalem virum: quia animalis homo verba spiritualia
accipit ut proverbia, non quod proverbialiter sint dicta, sed quia
mens eius supra corporalia elevari non valens, sunt ei obscura; I
Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus
Dei. Spiritualis autem homo accipit spiritualia ut spiritualia.
Discipuli autem a principio quasi animales erant, et quae dicebantur
eis, obscura erant et sicut proverbia; sed postmodum a Christo
spirituales effecti et per spiritum sanctum edocti, spiritualia aperte
capiebant. Et ideo dicit haec in proverbiis locutus sum vobis,
idest, fuerunt vobis ut proverbia. Sed venit hora cum iam non in
proverbiis loquar vobis; II Cor. III, v. 18: nos autem
revelata facie gloriam domini speculantes, in eamdem imaginem
transformamur a claritate in claritatem tamquam a domini spiritu. Hic
ponitur secunda ratio fiduciae, sumpta ex dilectione patris ad
discipulos, et primo ostendit patris dilectionem ad eos; secundo
familiaritatem patris ad filium, ibi exivi a patre, et veni in
mundum. Circa primum duo facit. Primo resumit eis factam
promissionem; secundo assignat promissionis rationem, ibi ipse enim
pater amat vos. Circa primum duo facit. Primo resumit unum quod
promiserat; secundo promittit eis fiduciam petendi. Unde dicit in
illo die, scilicet quando annuntiabo vobis palam de patre, petetis in
nomine meo: quia manifeste eum cognoscentes, scietis me esse ei
aequalem et coessentialem, et per me habere accessum ad eum. Haec
enim est petitio in nomine eius, sperare per Christum habere accessum
ad patrem; Ps. XIX 8: hi in curribus et hi in equis; nos autem
in nomine domini Dei nostri invocabimus. Tacet autem se rogaturum
patrem pro eis; unde dicit et non dico vobis quia ego rogabo patrem et
cetera. Sed numquid non ipse orat pro nobis? Immo: I Io. II,
1: advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum; Hebr.
VII, 25: accedens per semetipsum ad Deum salvare potest. Et ad
hoc dicendum primo, secundum Augustinum, quod hoc dicit ad
removendum, se de cetero esse ut personam interpellantem inquantum
homo. Sic in illo die, quando palam annuntiabo et petetis in nomine
meo et cognoscetis me esse unum cum patre et quod non sim persona
interpellans; sed inquantum Deus simul cum eo interpellans exaudiam.
Alio modo, secundum Chrysostomum, hoc forte dicit, ne forte credant
discipuli quod ita sint per filium impetraturi quod ipsi non habebant
immediatum accessum ad patrem, quasi dicat: modo ad me recurritis, ut
pro vobis interpellem, sed tunc tantam fiduciam habebitis apud eum quod
etiam ipsi a patre petere poteritis in nomine meo, non indigentes alio
introducente. Sed numquid apostoli non indiguerunt Christo homine ad
interpellandum? Alias, cum ipse interpellet, superflua erit eius
interpellatio. Sed dicendum, quod non interpellat pro eis tamquam pro
absentibus et accessum habere non valentibus, sed faciens preces eorum
exaudibiliores. Hic rationes promissionis assignat, quae est amor
patris ad eos, et primo ponit patris dilectionem; secundo dilectionis
probationem, ibi quia vos me amastis. Dicit ergo: ideo non dico quia
rogabo patrem pro vobis (per hoc enim videretur quod ipse non amaret
eos), sed utique ipse pater, qui amat omnia, volendo eis bonum
naturae, Sap. II, 35: diligis omnia quae sunt, et nihil odisti
eorum quae fecisti, amat vos, apostolos et sanctos, quodam
privilegiato amore, volendo vobis summum bonum, idest seipsum;
Deut. XXXIII, 3: dilexit populos: omnes sancti in manu
illius sunt, quia ad hoc dilexit; Sap. III, 1: iustorum animae
in manu Dei sunt. Probationem huius ostendit ex duobus: scilicet ex
amore discipulorum ad Christum, et ex fide. Quantum ad primum dicit
quia vos me amastis: quae quidem probatio non est per causam, quia,
ut dicitur I Io. IV, 10: non quasi nos dilexerimus eum; sed
quoniam ipse prior dilexit nos: sed est per signum, quia hoc ipsum
quod nos Deum diligimus, est signum quod ipse amat nos: quod enim
possumus eum amare, est ex dono Dei; Rom. V, v. 5: caritas
Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus
est nobis; supra XIV, 21: qui diligit me, diligetur a patre
meo. Quantum ad secundum dicit et credidistis quia a Deo exivi.
Sine fide enim impossibile est placere Deo: Hebr. XI, 6.
Fides autem est nobis ex amore Dei: donum enim Dei est, ut dicitur
Eph. II, 8. Donum autem non datur nisi ex amore dantis.
Credere autem et amare Christum inquantum a Deo exivit, satis est
evidens signum amoris Dei, quia propter quod unumquodque, et illud
magis. Qui ergo amat Christum, qui a Deo exivit, amor eius
praecipue retorquetur in Deum patrem; non autem si amat eum in quantum
hominem. Sed quia mentionem fecit de exitu suo a patre, hic
manifestius explicans dicit exivi a patre, et veni in mundum. Ubi
ostendit familiaritatem suam ad patrem, et primo ponit eius a patre
exitum; secundo eius ad patrem reditum, ibi iterum relinquo mundum,
et vado ad patrem. Est autem duplex processio filii a patre: una
scilicet aeterna, alia temporalis. Aeternam quidem designat cum dicit
exivi a patre, ab eo aeternaliter genitus. Sed notandum, quod omne
quod exit ab aliquo, fuit prius in eo. Aliquid autem est in aliquo
tripliciter. Uno modo sicut contentum in continente; alio modo sicut
pars in toto; tertio modo sicut accidens in subiecto et sicut effectus
in causa: et secundum hoc dicuntur aliqua ab eis exire. Sed primis
duobus modis exit aliquid idem numero existens; puta idem numero vinum
de dolio, et eadem pars a toto. Sed aliis duobus modis non exit idem
numero. Haec autem non sunt dicenda de Deo: quia cum Deus sit summe
simplex, nec sit in loco nisi metaphorice, non potest dici quod filius
sit in eo sicut pars vel sicut contentum, sed in eo erat per unitatem
essentiae; supra VIII, 16: ego et pater unum sumus. Tota enim
essentia patris est tota essentia filii, et e converso; et ideo non
exit eo modo a patre quo praedicta. Nam quod exit a toto ut pars, est
distinctum ab eo per essentiam: nam pars a toto exiens fit ens actu,
quae in eo erat ens in potentia. Et similiter quod exit a toto
continente, loco distinguitur; sed filius a patre non exit localiter,
quia omnia implet, secundum illud Ier. XXIII, 24: caelum et
terram ego impleo, nec divisibiliter: quia pater impartibilis est;
sed exit ab eo per personalem distinctionem. Sic ergo in exitu,
inquantum praesupponit inhaerentiam, designatur essentiae unitas;
inquantum insinuat processum quemdam, designatur distinctio
personalis; Ps. XVIII, 7: a summo caelo, scilicet Deo
patre, egressio eius. Et Ps. CIX, 3: ex utero ante Luciferum
genui te. Sed in rebus corporalibus res exiens ab aliquo iam non est
in eo, cum exeat per separationem essentiae vel loci. Hic autem quia
non est exitus talis, ideo sic ab aeterno a patre exiit quod tamen ab
aeterno sit in eo: et sic quando est in eo, exit, et quando exit,
est in eo: ita ut semper exeat, et semper sit in eo. Temporalem
autem processionem eius designat dicens et veni in mundum. Sicut autem
exitus a patre ab aeterno non est localiter, ita nec adventus eius in
mundum est localis: quia cum filius sit in patre et e converso, sicut
pater omnia implet, ita et filius; nec est quo localiter moveatur.
Dicitur ergo venisse in mundum, inquantum naturam humanam assumpsit,
quantum ad corpus, habentem originem ex mundo, non mutando locum;
supra I, 11: in propria venit, et sui eum non receperunt.
Consequenter cum dicit iterum relinquo mundum, et vado ad patrem,
agit de reditu suo ad patrem: et primo ponit recessum eius a mundo,
dicens iterum relinquo mundum, non subtrahendo suae gubernationis
providentiam, quia simul cum patre semper mundum gubernat, et semper
cum fidelibus est per gratiae opitulationem; Matth. c. ult.,
20: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
Relinquit ergo mundum subtrahendo se a conspectu corporali mundanorum.
Secundo ponit reditum suum ad patrem, cum dicit vado ad patrem, quem
numquam deseruerat. Vadit autem inquantum se obtulit patri in
passione; Eph. V, 2: obtulit semetipsum oblationem et hostiam
Deo. Item inquantum per resurrectionem, secundum quod homo
configuratus est patri in immortalitate; Rom. VI, 10: quod
autem vivit, vivit Deo. Item inquantum in ascensione ascendit ad
caelos, in quo specialiter refulget divina gloria; Mc. ult.,
19: dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in
caelum, et sedet a dextris Dei; supra eodem: vado ad eum qui me
misit; et nemo ex vobis interrogat me, quo vadis?
|
|