|
Positis rationibus et verbis consolantibus apostolos, hic ponitur
effectus ipsorum in discipulis, et primo ponitur discipulorum
affectio; secundo ostenditur ipsorum conditio, ibi respondit eis
Iesus; tertio assignatur praedictorum intentio, ibi haec locutus sum
vobis et cetera. Affectio discipulorum est confessionis et
credulitatis, unde dicunt ecce nunc palam loqueris. Ubi tria
confitentur de Christo; scilicet doctrinae claritatem, scientiae
certitudinem, et divinam originem. Primum confitentur cum dicunt ecce
nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Si enim diligenter
advertimus, vix in aliquo loco sacrae Scripturae ita exprimitur
Christi origo, sicut hic, cum dicit: palam de patre meo annuntiabo
vobis, et, exivi a patre, et veni in mundum. Et ideo credentes hanc
promissionem, qua dixit, palam de patre meo annuntiabo vobis, eis
completam esse, ita ut non alia manifestatione indigeant, dicunt ecce
nunc palam loqueris. Sed, ut Augustinus dicit, ita adhuc ignorantes
erant discipuli, ut se non intelligere ignorent. Non enim promiserat
eis in illa hora se sine proverbiis locuturum, sed in hora
resurrectionis vel gloriae. Tamen quantum ad ipsos discipulos iam
clarius eis fuit locutus tunc, quamvis alia claritas sermonum eius
esset expectanda. Infra XVIII, v. 20: ego palam locutus sum
mundo. Secundum confitentur cum dicunt nunc scimus quia scis omnia.
Et quidem in superficie verborum satis evidens argumentum est certae et
perfectae scientiae quando quis manifestat quae dicit: signum enim
scientis est omnino posse docere, unde dicitur Prov. XIV, 6,
quod doctrina prudentium facilis est. Quae enim nostrum superant
intellectum, non plane verbis explicamus. Sed tamen hoc apostoli
dicunt propter aliam intentionem, quia scilicet dominus scit omnia
cordis eorum secreta, et de his quae dubitant satisfacit: consolatur
eos promittendo gaudium spiritus sancti, et iteratam sui visionem et
patris amorem. Et ideo dicunt nunc scimus quia scis omnia, scilicet
secreta cordium; infra ult., 17: tu omnia nosti; Sap. c.
VIII, 8: domino Deo nostro nota sunt omnia, antequam fiant.
Unde subdunt et non est opus tibi ut quis te interroget. Quod videtur
praedictis contradicere. Dicunt enim quod scit omnia; scientis autem
non est interrogare, sed interrogari: quomodo ergo non est ei opus ut
quis eum interroget? Sed dicendum, quod hoc dicunt, ut innuant quod
etiam secreta cordium novit, quia et ante interrogationem eis
satisfecit supra cum dicerent inter se: quid est quod dicit nobis
modicum? Nihilominus tamen Christus interrogat et interrogatur, non
quia opus sit ei, sed nobis. Tertium confitentur cum dicunt in hoc
credimus quia a Deo existi: et quidem convenienter, scire enim omnia
et etiam secreta cordium, est proprium divinitatis; Ier. XVII,
9: pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud?
Ego dominus scrutans cor et probans renes. Et ideo dicunt a Deo
existi, consubstantialis patri, et verus Deus. Hic ponitur
discipulorum conditio, quae est infirmitatis: ubi primo exprobrat
fidei eorum tarditatem; secundo tribulationem futuram imminentem;
tertio ostendit se immunem ab omni eorum detrimento. Quantum ad primum
dicit modo creditis. Quod si accipiatur interrogative, est
exprobratio tarditatis eorum ad credendum, quasi diceret: usque modo
distulistis credere? Si vero accipiatur remissive, exprobrat fidei
ipsorum instabilitatem, quasi diceret: verum est quod nunc creditis,
sed statim, quando tradar, dimittetis me; Lc. VIII, 13: ad
tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Ecce venit hora,
et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum
relinquatis. Hic ponitur eis imminens tribulatio et scandalum. Unde
sciendum est, quod imminente huiusmodi scandalo, quae antea per
Christum adepti fuerant amiserunt. Adepti enim fuerant Christi
societatem, passionem, et rerum exonerationem, et omnem communem
modum vivendi. Unde haec tria enumerat Petrus, Matth. XIX,
27, dicens: ecce nos, scilicet omnes, quantum ad tertium,
reliquimus omnia, quantum ad secundum, et secuti sumus te, quantum ad
primum. Et haec amiserunt: et ideo hoc eis praedixit dominus, dicens
ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini, quantum ad tertium,
propter timorem qui vobis dominabitur, ita ut nec simul possitis
fugere; Zach. XIII, 7: percute pastorem, et dispergentur oves
gregis et cetera. Unusquisque in propria, quantum ad secundum, idest
ad animum possidendi propria; unde Petrus cum aliis reversi sunt ad
navem, et propria; infra ult., 3: exierunt, et ascenderunt in
navim. Et me solum relinquatis, quantum ad primum; Iob XIX,
14: fratres mei dereliquerunt me, et qui me noverunt, obliti sunt
mei; Is. LXIII, 3: torcular calcavi solus. Sed discipulorum
scandalo Christus nullum patitur detrimentum; unde dicit et non sum
solus, quia pater mecum est, quasi diceret: etsi sum unum cum patre
per unitatem essentiae, non sum solus per distinctionem personalem:
unde non sic a patre exivi ut ab eo recederem. Hic ponit dominus suam
intentionem de doctrina sua: et primo ponit doctrinae suae utilitatem;
secundo necessitatem in mundo pressuram habebitis. Utilitas doctrinae
est pax, unde dicit: dico quod ad hoc deducemini, ut me solum
relinquatis: et propter hoc propono vobis doctrinam meam, ne in hac
derelictione persistatis: et propter hoc scilicet omnia quae dixi vobis
in sermone, vel omnia quae in toto Evangelio locutus sum vobis, ut,
ad me redeuntes, in me pacem habeatis. Finis enim Evangelii est pax
in Christo; Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus nomen
tuum. Cuius ratio est, quia pax cordis opponitur eius perturbationi,
quae oritur ex malis supervenientibus et crescentibus. Si quis autem
habeat aliquando luctum vel gaudium superexcedens illa mala, patet quod
perturbatio non manet. Et inde est quod homines mundani, qui Deo per
amorem non sunt coniuncti, habent tribulationes absque pace; sed
sancti qui Deum per amorem habent in corde, etsi ex mundo habeant
tribulationes, in Christo habent pacem; Ps. CXLVII, 14:
qui posuit fines tuos pacem. Finis enim noster hic debet esse ut pacem
habeamus in Deo; Ps. LXXVI, 3: renuit consolari anima mea,
scilicet in rebus mundi, sed ubi memor fui Dei, delectatus sum.
Necessitas autem huius pacis est illata vexatio a mundo; unde dicit in
mundo pressuram habebitis. Et primo praenuntiat futuram angustiam;
secundo dat contra eam fiduciam. Quantum ad primum dicit in mundo
pressuram habebitis, idest a mundanis; I Io. III, v. 13:
nolite mirari si odit vos mundus; supra XV, 19: quia ego elegi
vos de mundo, propterea odit vos mundus. Quantum ad secundum dicit
confidite: ego vici mundum. Ipse enim liberat nos; Eccli. LI,
6: liberavit me a pressura flammae. Quasi diceret: recurratis ad
me, et habebitis pacem: et hoc ideo quia ego vici mundum, qui vos
premit. Vicit Christus mundum, primo quidem auferendo ei arma quibus
impugnat: haec autem sunt eius concupiscibilia; I Io. c. II,
16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut
concupiscentia carnis, aut superbia vitae: quia scilicet divitias
vicit per paupertatem; Ps. LXXXV, 1: inops et pauper sum
ego; Lc. IX, 58: filius hominis non habet ubi caput suum
reclinet. Honorem per humilitatem; Matth. XI, 29: discite a
me quia mitis sum et humilis corde. Voluptates per passiones et
labores; Phil. II, v. 8: factus est obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis. Item supra IV, 6: Iesus autem fatigatus ab
itinere sedebat sic supra fontem; Ps. LXXXVII, 16: in
laboribus sum ego a iuventute mea. Qui ergo sic ista vincit, vincit
mundum: et hoc est quod facit fides; I Io. V, 4: haec est
victoria quae vincit mundum, fides nostra: quia cum sit substantia
sperandarum rerum, quae sunt bona spiritualia et aeterna, facit nos
contemnere bona carnalia et transitoria. Secundo vicit mundum, mundi
principem excludendo; supra XII, 31: nunc princeps huius mundi
eiicietur foras; Col. II, 15: expolians principatus et
potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in
semetipso. Ex quo praebuit nobis Diabolum ut a nobis vincendum; Iob
XL, 24: numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis
tuis? Ad litteram, post passionem Christi, iuvenculae ancillae
Christi et parvuli illudunt ei. Tertio homines mundi ad se
convertendo. Mundus rebellabat movendo seditiones per homines mundi,
quos Christus ad se traxit; supra XII, 32: ego si exaltatus
fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Unde supra VII, v.
19, dicunt: ecce totus mundus post eum vadit. Sic ergo non debemus
timere pressuras quia victus est; I Cor. XV, 57: Deo autem
gratias, qui dedit nobis victoriam per Iesum Christum.
|
|