|
Supra dominus confortavit discipulos exemplo et exhortatione; in parte
ista confortat eos oratione: in qua quidem oratione tria facit. Primo
orat pro seipso; secundo pro discipulorum collegio, ibi manifestavi
nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo; tertio pro universo
fideli populo, ibi non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri
sunt. Circa primum tria facit. Primo proponit petitionem; secundo
petitionis fructum, ibi ut filius tuus clarificet te etc.; tertio
petitionis exaudiendae meritum, ibi ego clarificavi te et cetera.
Circa primum primo ponitur orandi ordo; secundo orandi modus; tertio
orationis verba. Ordo orandi est congruus, quia post exhortationem;
unde dicit haec locutus est Iesus. In quo datur nobis exemplum, ut
quos instruimus verbo, iuvemus orationum suffragio, quia sermo divinus
maxime habet effectum in cordibus auditorum, cum oratione fulcitur,
per quam divinum auxilium imploratur; II Thess. ult., 1:
orantes simul etiam pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis.
Unde et finis sermonis nostri debet ad orationem terminari; Eccli.
XLIII, 29: consummatio sermonum ipse est. Modus decens, quia
sublevatis oculis in caelum. Differentia est enim inter orationem
Christi et orationem nostram: nam oratio nostra est solum ad
necessitatem, sed oratio Christi est magis ad instructionem. Nulla
enim necessitas inerat sibi orandi, qui simul cum patre exaudit.
Instruxit autem nos in hoc, et verbo et facto. Facto quidem,
sublevando oculos, ut et nos in oratione nostra oculos ad caelum
levemus; Ps. CXXII, 1: ad te levavi oculos meos, qui habitas
in caelis. Et non tantum oculos nostros, sed etiam operationes
nostras in Deum referendo; secundum illud Thren. c. III, 41:
levemus corda nostra cum manibus ad dominum in caelos. Verbo autem,
quia manifeste orationem protulit; unde dicit et dixit, ut scilicet
quos instruxerat docendo, instrueret orando. Non solum enim verbum
Christi, sed et facta eius, nostra instructio est. Verba autem eius
sunt efficacia; unde dicit pater, venit hora: quae quidem efficacia
causatur ex tribus. Scilicet ex orantis affectu: filius enim orat
patrem, cuius est patrem ex amore quaerere, et ex amore rogare; unde
dicit pater, ut per hoc det intelligere, ut filiali affectu oremus
Deum; Ier. c. III, 19: patrem vocabis me, et post me
ingredi non cessabis. Secundo ex orandi necessitate; unde dicit venit
hora, passionis, de qua supra II, 4: nondum venit hora mea.
Hora inquam, non tempus, non dies, quia statim capiendus erat et
cetera. Nec hora fatalis necessitatis, sed suae ordinationis et
beneplaciti. Et convenienter rogaturus interponit tribulationes, quia
in eis maxime Deus exaudit; Ps. CXIX, 1: ad dominum, cum
tribularer, clamavi et exaudivit me; II Paral. XX, 12: cum
ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos
nostros dirigamus ad te. Tertio ex petitionis tenore; unde dicit
clarifica filium tuum. Sed cum filius Dei sit ipsa sapientia, I
Cor. I; haec autem maximam claritatem habeat, Sap. VI, 13:
clara est, et quae numquam marcescit sapientia: quomodo dicitur
claritas clarificari, praesertim cum ipse sit splendor patris? Hebr.
I, 3. Sed dicendum, quod Christus tripliciter petebat clarificari
a patre. Scilicet in passione: et hoc per multa miracula quae tunc
ostensa sunt, cum sol obscuratus est, scissum est velum templi et
monumenta aperta sunt. Et de hoc dicitur supra XII, 28: et
clarificavi, scilicet miraculis ante passionem, et iterum
clarificabo, in passione. Unde dicit, secundum hoc, clarifica, in
passione me ostendendo esse filium tuum. Unde centurio visis miraculis
dixit: vere filius Dei erat iste. Secundo in resurrectione. Anima
enim illa sancta semper Deo coniuncta fuit habens gloriam ex Dei
visione; supra, I, 14: vidimus gloriam eius, gloriam quasi
unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis. Nam a principio
conceptionis quantum ad animam habuit claritatem, sed in resurrectione
habuit claritatem corporis, de qua Phil. III, 21: reformabit
corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
Tertio in notitia omnium populorum; Sap. c. VIII, 10: habeo
per hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores. Et sic dicit
clarifica, idest, manifesta toti mundo me esse filium tuum, scilicet
proprium, et hoc nativitate, non creatione: contra Arium dicentem,
filium Dei esse creaturam, veritate, non nuncupatione: contra
Sabellium dicentem, quod idem est qui dicitur pater, et qui dicitur
filius, origine, non adoptione: contra Nestorium, qui dixit
Christum esse filium adoptivum. Hic ponitur fructus clarificationis,
et primo proponit fructum; secundo exponit, ibi sicut dedisti ei
potestatem omnis carnis. Fructus autem clarificationis filii est
clarificatio patris, unde dicit ut filius tuus clarificet te. Et
sciendum, quod audiens Arius dominum dicentem clarifica filium tuum,
opinatus est patrem maiorem filio: quod quidem verum est secundum
humanitatem. Supra XIV, 28: pater maior me est. Et ideo, ut
ostendat aequalitatem eius ad patrem secundum divinitatem, subiungit ut
filius tuus clarificet te, scilicet in notitia hominum. Gloria enim
est clara cum laude notitia. Deus autem olim erat clarus apud
Iudaeos, quia notus in Iudaea Deus, Ps. LXXV, 2, sed
postea per filium notus est per totum mundum. Sed et sancti viri bonis
operibus notitiam Dei clarificant. Matth. V, 16: videant opera
vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Unde
supra VIII, 50: ego gloriam meam non quaero: est qui quaerat et
iudicet. Hic ponit petitionis fructum, et primo ponit beneficium a
Christo collatum hominibus; secundo ostendit hoc beneficium ad gloriam
patris pertinere, ibi haec autem est vita aeterna. Dicit ergo ut
filius tuus clarificet te; et hoc sicut dedisti ei potestatem omnis
carnis. Sciendum est enim, quod agentis cuiuslibet, quod agit ab
alio, intentio est reducere suum effectum in causae manifestationem:
nam ex actione principii quod est de principio, manifestatur ipsum
principium. Filius autem quidquid habet, a patre habet, et ideo
oportet quod per ea quae facit, patrem manifestet, et ideo dicit
dedisti ei potestatem, super omnes homines. Sed et filius per hanc
potestatem debet eos ad tui cognitionem, quae est vita aeterna,
perducere. Et sic est sensus filius clarificet te, sicut dedisti ei
potestatem omnis carnis, idest omnis hominis, Lc. III, 6:
videbit omnis caro salutare Dei. Dedisti, inquam, secundum
Hilarium, dando per aeternam generationem naturam divinam, per quam
habet potestatem omnia continendi; Matth. XI, 27: omnia mihi
tradita sunt a patre meo. Et supra V, 20: pater diligit filium,
et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Vel dedisti ei, scilicet
Christo homini, propter consortium personale ad filium tuum, ut sic
caro haberet potestatem super carnem; Matth. ult., 18: data est
mihi omnis potestas in caelo et in terra. Dan. c. VII, 14:
dedit ei, scilicet filio hominis, potestatem et honorem et regnum.
Ad hoc, inquit, dedisti, ut scilicet sicut tu habes potestatem ut
non ab homine aliquid accipias, sed ut teipsum ei conferas, ita et
Christo homini, ut omne quod dedisti ei, per aeternam
praedestinationem, det eis, sibi datis, vitam aeternam. Supra X,
27: oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas. Sed numquid
vita aeterna data hominibus pertinet ad gloriam patris? Immo, quia
haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem
misisti Iesum Christum; idest, ut clarificetur pater in notitia
hominum. Sed hic duo sunt exponenda. Primo quidem quid est hoc quod
dicit haec est vita aeterna ut cognoscant. Circa quod sciendum est,
quod illa proprie vivere dicimus quae se ipsa movent ad operandum;
quaecumque autem non nisi ab aliis moventur, non dicuntur viventia,
sed mortua: et ideo omnes operationes ad quas operans movet se,
dicuntur opera vitae, sicut velle, intelligere, sentire, augeri et
moveri. Dicitur autem aliquid vivere, dupliciter: aut quia habet
opera vitae in potentia, et sic dormiens dicitur vivere vita
sensitiva, quia habet potestatem movendi se, licet actu non moveatur;
aut quia iam exercet opera vitae in actu, et tunc perfecte dicitur
aliquid vivere: unde somnus dicitur dimidium vitae. Inter opera autem
vitae altius est opus intelligentiae, quod est intelligere; et ideo
operatio intellectus maxime est vita. Sicut autem idem est sensus actu
et sensibile in actu, ita intelligens in actu et res intellecta in
actu. Cum ergo intelligentia sit vita et intelligere sit vivere,
sequitur quod intelligere rem aeternam sit vivere vita aeterna, Deus
est autem res aeterna, intelligere ergo et videre Deum est vita
aeterna. Et ideo dominus dicit, quod in visione consistit vita
aeterna, scilicet principaliter secundum totam suam substantiam. Amor
autem est movens ad hanc, et quoddam eius complementum: nam ex
delectatione quae est in fruitione divina, quam facit caritas, est
complementum et decor beatitudinis: sed eius substantia in visione
consistit; I Io. III, v. 2: videbimus eum sicuti est.
Secundo exponendum est hoc quod dicit te solum verum Deum.
Manifestum est enim quod Christus loquebatur ad patrem, cum ergo
dicat te solum verum Deum, videtur quod solus Deus pater sit Deus
verus. Quod quidem concedunt Ariani dicentes, filium differre a
patre per essentiam, cum sit substantia creata, magis tamen et
perfectius inter omnes creaturas patris divinitatem participans,
intantum quod dicatur Deus, sed non verus, quia non est Deus per
naturam, sed solus pater. Sed contra hoc arguit Hilarius. Constat
enim quod cum volumus scire de re aliqua utrum sit vera, ex duobus
scire possumus: scilicet ex natura et ex virtute eius. Verum enim
aurum est quod habet veri auri speciem; quod quidem scimus, si facit
veri auri operationem. Si ergo habemus de filio quod habeat veram Dei
naturam, et hoc per veram operationem divinitatis, quam exercet,
manifestum est quod est verus Deus. Quod autem exerceat filius vera
opera divinitatis, patet supra V, 19: quaecumque pater facit,
haec et filius similiter facit. Et iterum dicit: sicut pater habet
vitam in semetipso, non quidem participatam, ita et filio dedit vitam
habere in semetipso; I Io. ult., v. 20: ut simus in vero filio
eius Iesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna. Dicit
autem te solum Deum, secundum Hilarium, non excludens aliquid.
Unde non dicit absolute te solum, sed addit et quem misisti Iesum
Christum; quasi diceret ut cognoscant te et quem misisti Iesum
Christum, esse unum solum et verum Deum: secundum illum modum
loquendi: tu solus altissimus, Iesu Christe, cum sancto spiritu.
Nec facit mentionem de spiritu sancto: quia ubicumque ponuntur pater
et filius, et praecipue in his quae ad maiestatem divinitatis
pertinent, cointelligitur spiritus sanctus, qui est nexus amborum.
Vel secundum Augustinum de Trinitate, hoc dicit ad excludendum
errorem quorumdam dicentium, quod haec est falsa: pater est Deus, et
filius est Deus, et spiritus sanctus est Deus; sed haec est vera:
pater et filius et spiritus sanctus sunt unus Deus. Et ratio istorum
erat, quia, ut ab apostolo dicitur I Cor. I, 24, Christus est
Dei virtus et Dei sapientia. Manifestum est autem quod nullus potest
dicere aliquem Deum nisi habeat virtutem et sapientiam divinam. Cum
ergo isti vellent quod pater esset sapientia, quae est filius,
dicebant ulterius, quod pater sine filio consideratus non esset Deus,
et etiam filius et spiritus sanctus. Et quia in missione designatur
incarnatio filii Dei, ideo per hoc quod dicit et quem misisti Iesum
Christum, datur intelligi quod in vita aeterna gaudebimus etiam de
humanitate Christi; Is. XXXIII, 17: regem, idest
Christum, in decore suo videbunt. Supra X, v. 9: ingredietur,
et pascua inveniet. Hic ponitur meritum exaudiendae petitionis, et
primo commemorat meritum; secundo postulat praemium, ibi et nunc
clarifica me tu, pater. Commemorat autem duplex meritum. Scilicet
doctrinae, dicens ego te clarificavi, scilicet in notitia hominum,
manifestando per doctrinam; Is. XXIV, 15: in doctrinis
glorificate Deum. Item obedientiae: unde subdit opus consummavi.
Utitur praeterito pro futuro, scilicet clarificavi idest,
clarificabo; et consummavi, idest consummabo: et hoc, quia iam
inchoatum erat, et iterum quia imminebat hora passionis, quando hoc
opus consummatum est. Quod dedisti mihi, non iussisti: non enim
sufficit quod Christo et nobis mandetur divinitus; quia quidquid
Christus secundum quod homo fecit et nos facere possumus, est ex dono
Dei; Sap. VIII, 21: scivi quia non possum esse continens,
nisi Deus det. Dedisti, inquam, mihi, per donum gratiae, ut
facerem, idest, ut consummarem; Eccli. XXXVIII, 31: cor
suum dabit in consummationem. Sed quia obedientiae, et doctrinae
Christi praemium est gloria; Phil. II, v. 8: factus est
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus
exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ideo
postulat praemium, dicens et nunc clarifica me tu, pater. Quod non
est intelligendum ut quidam putaverunt, sicut Augustinus dicit, quod
natura humana in Christo a verbo suscepta aliquando convertatur in
verbum, et homo mutetur in Deum; quia hoc nihil aliud esset quam
ipsam naturam annihilari. Omne enim quod ita in aliud convertitur quod
illud in quod convertitur non augeatur, annihilari videtur: divino
autem verbo Dei nihil augeri potest. Et ideo, secundum Augustinum,
intelligendum est et nunc clarifica me tu, pater, de praedestinatione
Christi hominis. Nam aliquid habemus in praedestinatione divina, et
in effectu rei. Homo autem Christus Iesus, sicut et alii homines,
praedestinatus fuit a Deo patre; Rom. I, 4: qui praedestinatus
est filius Dei et cetera. Et secundum hoc dicit et nunc, idest
postquam clarificavi te, et consummavi opus quod dedisti mihi ut
faciam, clarifica me tu, pater, apud temetipsum; idest, fac me
sedere ad dexteram tuam; et hoc claritate quam habui priusquam mundus
fieret, apud te, idest in tua praedestinatione; Mc. ult., 19:
dominus quidem Iesus assumptus est in caelum, et sedet a dextris
Dei. Vel aliter, secundum Hilarium. Nam gloria hominum est
quaedam conformitas ad gloriam Dei, quamvis inaequalis; Christus
autem secundum quod Deus, habuit gloriam ab aeterno apud patrem,
scilicet divinam, et aequalem patri. Petit ergo hic quod in
humanitate clarificetur, ut scilicet id quod ex tempore erat caro, et
in corruptione transformata, gloriam eius, quae sine tempore est,
claritatis acciperet. Non tamen aequalem, sed similem: ut scilicet
sicut ab aeterno apud patrem immortalis et ad dexteram consedens fuit,
ita et secundum quod homo immortalis efficiatur, et ad Dei dexteram
exaltetur.
|
|