|
Supra oravit dominus pro seipso; hic orat pro apostolorum collegio,
et primo assignat rationes orandi; secundo ponit orationis tenorem,
ibi pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Circa
primum duo facit. Primo tangit rationes ex parte discipulorum;
secundo ex parte sui, ibi ego pro eis rogo et cetera. Ex parte autem
discipulorum ponit tres rationes orandi pro eis. Prima, quia ab eo
instructi; secunda, quia sibi dati; tertia, quia ei obedientes et
devoti. Primam ponit cum dicit manifestavi, quasi dicat, secundum
Augustinum: ut filius tuus clarificet te. Quae quidem clarificatio
iam in parte est impleta, quia manifestavi nomen tuum hominibus quos
dedisti mihi de mundo. Vel, secundum Chrysostomum: dico, quod
consummavi opus quod dedisti mihi ut facerem. Quale autem opus sit,
subdit cum dicit manifestavi nomen tuum hominibus etc.: quod est
proprium opus filii Dei, qui est verbum, cuius est proprium
manifestare dicentem, Matth. XI, 27: neque patrem quis novit
nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Supra, I, 18:
Deum nemo vidit unquam. Unigenitus, qui est in sinu patris, ipse
enarravit. Sed hic est dubium. Cum Deus pater fuerit notus
hominibus ante adventum Christi, secundum illud Ps. LXXV, 2:
notus in Iudaea Deus, quid est hoc quod dicit manifestavi nomen
tuum? Responsio. Dicendum, quod nomen Dei patris poterat
tripliciter cognosci. Uno modo inquantum est omnium creator; et hoc
modo notus erat a gentibus; Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea
quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et infra: Deus illis
revelavit. Alio modo, ut cui soli esset latriae cultus exhibendus:
et hoc modo non erat notus a gentibus, quae etiam latriae cultum aliis
diis exhibebant, sed a Iudaeis tantum, quibus solis praeceptum erat
in lege quod non nisi domino immolarent; Ex. XXII, 20: qui
immolat diis alienis, occidetur, praeterquam domino soli. Tertio
modo ut pater unigeniti filii sui Iesu Christi et hoc modo nulli erat
notus; sed innotuit per filium quando apostoli crediderunt eum esse
filium Dei. Secundam rationem ponit cum dicit quos dedisti mihi: et
primo ponit dationem, ex qua sumitur ratio seu modus. Dicit ergo quos
dedisti mihi, scilicet, illis hominibus nomen tuum manifestavi. Sed
numquid filius habuit eos sicut et pater habuit? Utique inquantum
Deus. Sed dicit dedisti mihi, scilicet homini, ut me audirent, et
mihi obedirent; supra VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi
pater, qui misit me, traxerit eum. Quod autem aliqui ad Christum
veniant, est ex dono et gratia Dei; Eph. II, 8: gratia salvati
estis: hoc enim Dei donum est. Dedisti, inquam, de mundo, idest a
mundo electos; supra XV, 19: quia elegi vos de mundo. Nam etsi
totus mundus quantum ad Deum datus sit filio, apostoli tamen dati sunt
filio ad obediendum. Rationem dationis ponit, dicens tui erant;
quasi ideo dati, quia tui erant, et mei, et secundum divinitatem
praedestinati ab aeterno, ut per gratiam ad futuram gloriam
pervenirent; Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem. Et mihi eos dedisti, idest quod antea de eis mecum et
in me praedestinasti, opere implesti, faciendo ut mihi adhaererent.
Tertiam rationem ponit cum dicit et sermonem tuum servaverunt: quae
sumitur ex discipulorum devotione. Et primo ponit devotionem ipsorum
ad filium; secundo ostendit quod haec devotio redundat in gloriam
patris, ibi et cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt;
tertio rationem huius assignat, ibi quia verba quae dedisti mihi, dedi
eis. Dicit ergo quantum ad primum mihi eos dedisti, quia tui erant;
sed et ipsi devote se habuerunt, quia sermonem tuum servaverunt, in
corde per fidem, et in opere per impletionem; Prov. VII, 2:
serva mandata mea, ut vivas; supra XV, 10: si mandata mea
servaveritis, manebitis in dilectione mea. Sed et hoc quod sic
servaverunt sermonem, redundat in gloriam tuam, pater; nam hic est
sermo meus, quia omnia quaecumque habeo, a te habeo; et ipsi nunc
cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, scilicet homini filio tuo,
abs te sunt; supra c. I, 14; vidimus gloriam eius quasi unigeniti
a patre, idest, vidimus eum quasi omnia a patre habentem. Et per hoc
quod cognoverunt clarificatur pater in mente ipsorum. Ratio autem
huius clarificationis, quod scilicet obedientia discipulorum ad filium
redundet in gloriam patris, ponitur cum dicitur quia verba quae dedisti
mihi et cetera. Ubi primo ponit ordinem processus cognitionis a patre
ad discipulos; secundo proponit ordinem reductionis mentium
discipulorum in patrem. Primum ponit per dationem doctrinae a patre.
Et ponitur duplex datio. Una quam dedit pater filio, unde dicit
verba quae dedisti mihi, secundum generationem aeternam, in qua dedit
pater verba filio, cum tamen ipse sit verbum patris. Huiusmodi verba
nil aliud sunt quam rationes omnium fiendorum, quas omnes ab aeterno
pater dedit filio, generando ipsum. Vel dedisti mihi, scilicet
Christo homini: quia anima sua sanctissima ab ipso instanti
conceptionis repleta fuit omni cognitione veritatis; supra I, 14:
plenum gratiae et veritatis, idest cognitione cuiuslibet veritatis;
Col. c. II, 3: in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae. Alia datio est quam Christus dat discipulis: unde dicit
dedi eis, interius et exterius docendo; supra XV, 15: omnia
quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. In quo se ostendit
mediatorem Dei et hominum, I Tim. II, 5, quia scilicet quod
accepit a patre, transfundit in discipulos; Deut. V, 5: ego
sequester fui inter dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem
vobis verba eius. Reductio autem mentium discipulorum in Deum ponitur
cum dicit et ipsi acceperunt. Ubi ponitur duplex acceptio
correspondens duplici dationi praedictae. Una respondet secundae
dationi, cum dicit et ipsi acceperunt, a me, non existentes
rebelles; Is. l, 5: dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem
non contradico; supra VI, 45: omnis qui audivit a patre et
didicit, venit ad me. Et accipientes cognoverunt, quia tu omnia mihi
dedisti, quod respondet primae dationi. Et, secundum Augustinum,
hoc quod addit crediderunt quia tu me misisti, est expositivum
praecedentium. Duplex enim est cognitio divinorum: una perfecta,
quae est gloriae per apertam visionem; alia imperfecta, quae est viae
per fidem; I Cor. XIII, v. 12: videmus nunc per speculum in
aenigmate, quantum ad secundum, tunc autem facie ad faciem, quantum
ad primum. Dicit ergo cognoverunt quia a te exivi. Sed qua
cognitione? Numquid patriae? Non; sed fidei: unde subdit et
crediderunt, quasi hoc ipsum sit cognoscere quod credere.
Crediderunt, inquam, vere, idest firmiter et stabiliter; supra
XVI, 31: modo creditis? Scilicet stabiliter. Ecce venit
hora, scilicet cum perfecte creditis. Et utitur praeterito pro
futuro, tum propter certitudinem rei futurae, tum propter
infallibilitatem divinae praedestinationis. Vel secundum
Chrysostomum, loquitur de praeterito: et haec dicit esse facta, quia
iam inchoata erant. Dicendum ergo ut utrumque sensum concordemus,
quia haec omnia iam inchoata erant, sed perficienda restabant. Ergo
quantum pertinet ad inchoationem, loquitur de praeterito; sed quantum
ad consummationem, loquitur de futuro, quae fienda erant per adventum
spiritus sancti. Sed quid crediderunt? Quia tu me misisti; Gal.
IV, 4: misit Deus filium suum et cetera. Quod, secundum
Augustinum, idem est quod est a te exivi. Sed hoc est contra
Hilarium, quia, secundum eum, ut dictum est, exire pertinet ad
aeternam generationem, mitti vero ad incarnationem. Sed dicendum,
quod de Christo possumus loqui dupliciter; scilicet secundum
divinitatem, et sic quantum ad filium Dei, aliud est exire et aliud
mitti, ut Hilarius dicit, vel secundum humanitatem: et sic quantum
ad filium hominis, idem est exire et mitti, ut dicit Augustinus.
Hic ponuntur rationes orationis ex parte Christi. Et ponit ad hoc
tres rationes. Una sumitur ex dominio quod super eos acceperat: et ad
hoc dicit ego pro eis, scilicet discipulis, rogo. Ubi primo ponit
rationem ipsam; secundo manifestat eam, ibi quia tui sunt. Ratio
autem quare quis sit audiendus, et orare debeat pro aliis, est si illi
specialiter pertineant ad ipsum; orationes enim generales minus
exaudiuntur; et ideo dicit pro eis rogo, non pro mundo, idest mundi
dilectoribus, sed pro his quos dedisti mihi ut discipulos et obedientes
specialiter, quamvis omnia sint mea, potestate. Ps. II, 8:
postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Sed contra.
Videtur quod pro omnibus rogaverit: I Io. II, 1: advocatum
habemus apud patrem Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio
pro peccatis nostris; non solum autem nostris, sed et totius mundi;
I Tim. II, 4: qui vult omnes homines salvos fieri, et ad
agnitionem veritatis venire. Responsio. Dicendum, quod Christus,
quantum est de se, pro omnibus oravit, quia oratio sua, quantum est
de se, efficax est ut valeat toti mundo; sed tamen non in omnibus
sortitur effectum, nisi in sanctis et electis Dei: et hoc propter
impedimentum mundanorum. Et rationem manifestat dicens tui erant,
scilicet per aeternam praedestinationem. Sed non erant ita tui ut
filius eos non haberet, nec ita dantur filio ut auferantur patri; unde
dicit et omnia mea tua sunt, et tua mea sunt: in quo ostenditur
aequalitas filii ad patrem, qui, secundum quod Deus, ab aeterno
habet omnia quae pater habet. Sed notandum, quod pater habet quaedam
quae pertinent ad essentiam suam, sicut est sapientia, bonitas et
huiusmodi, quae nihil aliud sunt quam sua essentia: et hoc protestatur
filius se habere; supra XVI, 14, ubi loquitur de processione
spiritus sancti, Deo meo accipiet, et annuntiabit vobis: et hoc
ideo, quia quaecumque habet pater, mea sunt. Et dicit omnia, quia
licet unum re sint, tamen multa ratione. Secundo habet quaedam quae
pertinent ad possessionem sanctitatis, quae sunt ei consecrata per
fidem, sicut sunt omnes sancti et electi, de quibus dicit supra
eodem, tui erant. Et etiam ista omnia protestatur filius se habere,
cum dicit hic, de eis loquens et tua mea sunt: quia scilicet ad hoc
praedestinati sunt ut fruantur filio, sicut et patre. Tertio modo
habet pater quaedam per modum possessionis communiter, sicut omnes res
creatas; Ps. XXIII, 1: domini est terra et plenitudo eius.
Et haec etiam omnia sunt filii. Unde in parabola de filio prodigo,
Lc. c. XV, 31, dicit pater filio maiori: omnia mea tua sunt.
Secunda ratio sumitur ex gloria quam Christus habebat in eis: quia
gloriam eius iam partim cognoscebant, et adhuc magis cognoscituri
erant; II Petr. I, 16: non indoctas fabulas secuti, notam
fecimus vobis domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam, sed
speculatores facti illius magnitudinis. Tertia ratio sumitur ex
absentia qua ab eis corporaliter recedebat; unde dicit et iam non sum
in mundo. Ubi sciendum est, quod dupliciter dicitur aliquid esse in
mundo: scilicet adhaerendo mundo per affectum; I Io. II, 16:
omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et superbia vitae. Sed hoc modo non est dicendum quod
Christus iam non sit in mundo, cum numquam fuerit in mundo, ei per
affectum inhaerendo. Sed est alio modo intelligendum, scilicet quod
iam non sit in mundo praesentia corporali: quia mox futurum erat ut qui
in mundo corporaliter fuerat, corporaliter ipsum relinqueret. Et hi,
scilicet discipuli, in mundo sunt, scilicet praesentia corporali; et
ego ad te venio, secundum quod homo, scilicet ad participationem
gloriae tuae, et exaltationem usque ad dexteram tuam et cetera. Et
ideo iustum est ut pro eis orem a quibus corporaliter recessurus sum.
|
|