|
Positis rationibus orandi pro apostolis, hic ponit petitiones quas pro
eis porrigebat, et primo petit eorum conservationem; secundo
sanctificationem, ibi sanctifica eos. Sed conservationem a malo,
sanctificationem in bono. Circa primum duo facit. Primo petit eorum
conservationem; secundo ponit conservationis necessitatem, ibi cum
essem cum eis, ego servabam eos. Circa primum consideranda sunt
quatuor. Primo a quo petat; secundo quid petat; tertio pro quibus;
quarto ad quid petit. Petit quidem a patre: unde dicit pater; et
merito, quia ipse est principium omnis boni; Iac. I, 17: omne
datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre
luminum. Sed addit sancte, quia etiam in ipso est principium et origo
totius sanctitatis, et quia finaliter sanctificationem petebat; Lev.
XIX, 2: sancti eritis, quia ego sanctus sum, dominus Deus
vester; I Reg. II, 2: non est sanctus ut est dominus. Petit
autem conservationem eorum. Unde dicit serva eos; quia, ut dicitur
in Ps. CXXVI, v. 1: nisi dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat qui custodit eam. Non enim bonum nostrum est in hoc
solum quod habemus esse a Deo, sed oportet quod conservemur ab eo.
Quia, ut dicit Gregorius, omnia in nihilum redigerentur, nisi manus
omnipotentis contineret; Hebr. I, 3: portans omnia verbo virtutis
suae. Et ideo Psalmista petebat: conserva me, domine, quoniam
speravi in te. Conservatur autem homo a malo et a peccato in nomine
Dei: unde dicit in nomine tuo, idest, per virtutem nominis tui et
tuae cognitionis: quia in hoc est gloria et salus nostra; Ps.
XIX, 8: hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine domini
Dei nostri invocabimus. Petit autem pro sibi datis: unde dicit quos
dedisti mihi, Eccle. VII, 14: inspice in omnia opera domini,
quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. Nullus enim potest
conservari a malo nisi per electionem divinam, quae designatur, cum
dicit quos dedisti mihi, idest dono tuae gratiae, ut mihi
adhaererent; Matth. XIX, 11: non omnes capiunt verbum hoc,
sed quibus datum est. Qui enim sic dantur Christo, conservantur a
malo. Ad quid ergo petit eos conservari, subdit dicens ut sint unum
sicut et nos; quod potest dupliciter continuari ad praecedentia. Uno
modo ut designet modum conservationis, ut sit sensus: ita
servabuntur, ut sint unum; nam quaelibet res conservatur in esse
quamdiu est una, quae desinit esse per divisionem; Matth. XII,
25: omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Et ideo Ecclesia
potest conservari, et homines, si sint unum. Alio modo ut sit finis
conservationis, ut sit sensus: et ad hoc conserventur, ut sint unum:
nam in unitate spiritus consistit nostra perfectio tota; Eph. IV,
3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; Ps.
CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in
unum. Sed addit sicut nos unum sumus. Sed contra. Ipsi sunt unum
secundum essentiam: ergo et nos erimus unum per essentiam. Sed hoc
non est verum. Responsio. Dicendum, quod uniuscuiusque perfectio
nihil est aliud quam participatio divinae similitudinis. In tantum
enim sumus boni inquantum Deo assimilamur. Unitas ergo nostra
intantum est perfectiva inquantum participat unitatem divinam. Est
autem duplex unitas in divinis: scilicet naturae, supra X, 30:
ego et pater unum sumus, et unitas amoris in patre et filio, quae est
unitas spiritus. Et utraque est in nobis, non quidem per
aequiparationem, sed per similitudinem quamdam: pater enim et filius
sunt eiusdem naturae numero, nos autem sumus unum in natura secundum
speciem. Item ipsi sunt unum per amorem non participatum ex dono
alicuius, sed ab eis procedentem: nam pater et filius diligunt se
spiritu sancto; nos autem per amorem participatum ex aliquo superiori.
Necessitatem autem huius conservationis ponit dicens cum essem cum
eis, ego servabam eos in nomine tuo: quae causatur ex duobus. Primo
quidem ex recessu sui; secundo ex odio mundi, ibi ego dedi eis
sermonem tuum. Circa primum tria facit. Primo ponit conservationis
studium, quod dominus cum esset praesens, eis exhibuit; secundo
insinuat discessum quo ad patrem redit, ibi nunc autem ad te venio;
tertio assignat rationem quare haec verba protulit, ibi et haec loquor
et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit conservandi
modum; secundo conservationis debitum; tertio conservationis
efficaciam, sive effectum. Sed modus conservandi est congruus, quia
virtute patris; unde dicit cum essem cum eis, scilicet praesentia
corporali, Baruch III, 38: post haec in terris visus est, et
cum hominibus conversatus est, ego, scilicet filius hominis,
servabam, idest custodiebam, eos a malo et peccato; sed non virtute
humana, immo divina, quia in nomine tuo: quod quidem nomen etiam
commune est patri et filio et spiritui sancto; Matth. ult. 19:
baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et hoc
quidem, tum quia pater et filius sunt unus Deus, tum quia in nomine
patris intelligitur etiam nomen filii: pater enim dicitur qui habet
filium. Sed attende, quia supra cum negasset se habere Daemonium,
non negavit se Samaritanum, idest custodem esse, quia custos est;
Is. XXI, 11: custos quid de nocte? Scilicet huius mundi.
Ipse enim sicut pastor custodit gregem suum. Sed conservationis
debitum ponit dicens quos dedisti mihi: custos enim tenetur custodire
suae custodiae deputatos; III Reg. XX, 39: custodi virum
istum; Habac. c. II, 1: super custodiam meam stabo. Sic stat
praelatus quando diligenter invigilat super his qui sibi sunt deputati;
Lc. II, 8: pastores erant in regione eadem vigilantes, et
custodientes vigilias noctis super gregem suum. Sed efficacia
custodiae est perfecta, quia nemo ex iis periit; supra X, 27:
oves meae vocem meam audiunt, et non rapiet eas quisquam de manu mea;
et supra VI, v. 40: omnis qui credit in eum, habet vitam
aeternam. Sed ab hac efficacia excipitur unus, scilicet filius
perditionis, scilicet Iudas; qui dicitur filius perditionis, quasi
ad perpetuam perditionem praescitus et praeordinatus. Sic enim aliqui
deputati ad mortem dicuntur filii mortis; I Reg. XXVI, 16:
omnes vos filii mortis estis; Matth. XXIII, 15: circuitis
mare et aridam ut faciatis unum proselytum (...) et facitis eum
filium mortis duplo quam vos. Sed nota, quod interlinearis habet:
filius mortis, idest praedestinatus perditioni; cum tamen raro
inveniatur quod praedestinatio ponatur in malum. Unde hic sumitur
communiter pro scientia vel ordinatione. Ideo praedestinatio semper in
bonum ponitur, quia habet duplicem effectum gratiae et gloriae; et ad
utrumque Deus ordinat. Sed in reprobatione duo sunt, culpa et poena
temporaliter: et ad unum eorum Deus tantum ordinat, scilicet ad
poenam, et non per se. Ut Scriptura, qua scilicet praedixisti,
scilicet in Ps. CVIII, 1: Deus laudem meam ne tacueris: quia
os peccatoris et os dolosi super me apertum est, quod scilicet esset me
proditurus: impleretur. Nunc autem ad te venio, deserens eos
corporali praesentia; supra XVI, 28: iterum relinquo mundum, et
vado ad patrem. Sed quia haec verba in corde male intelligentium
possent infidelitatis scandalum generare, quasi non posset eos servare
ab eis recedens vel quod pater eos ante non servasset: sed quidem et
pater eos ante servabat, unde dixit: ego servabam eos in nomine tuo,
sed et filius post suum recessum eos servare potuit. Et ideo rationem
dictorum assignans, dicit et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium
meum impletum in semetipsis; quasi dicat: locutus sum sicut homo
orans; sed haec loquor propter consolationem discipulorum aestimantium
me esse hominem purum, ut saltem consolentur in hoc quod eos tibi
patri, quem maiorem credunt, recommendo, gaudentes se esse in
protectione patris. Et hoc, secundum Chrysostomum. Vel secundum
Augustinum, ut referantur haec verba ad hoc quod supra dixit: ut sint
unum sicut et nos sumus. Et sic ponuntur ut fructus unitatis; quasi
diceret ut habeant gaudium, iam superius expressum, quo scilicet in me
gaudeant, vel quod eis est a me, plenum in semetipsis: quod quidem
consequentur per unitatem spiritus, per quam pervenient ad gaudium
vitae aeternae, quod est plenum. Ideo autem gaudium ad unitatem
sequitur, quia unitas et pax faciunt perfecte gaudere; Prov.
XII, 20: qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium;
Gal. V, 22: fructus autem spiritus est gaudium et cetera. Hic
ponitur alia conservationis necessitas, quae causatur ex odio mundi,
et primo proponit beneficium quod discipulis contulerat; secundo odium
mundi quod incurrerant, ibi et mundus eos odio habuit; tertio petit
auxilium patris, quod eos protegat, ibi non rogo ut tollas eos de
mundo, sed ut serves eos a malo. Dicit ergo primo ego dedi eis
sermonem tuum, idest quem a te recepi. Supra eodem verba quae dedisti
mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt. Vel dedi, idest dabo per
inspirationem Paracliti, sermonem tuum, idest de te; quod quidem est
maximum donum et beneficium; Prov. IV, 2: donum bonum tribuam
vobis: legem meam ne derelinquatis. Sed ex hoc secutum est odium
mundi, quia scilicet ex hoc quod susceperunt sermonem tuum, mundus eos
odio habuit; Lc. VI, 22: beati eritis cum vos oderint homines
etc.; I Io. III, 13: nolite mirari si odit vos mundus.
Causa autem huius odii est quia recesserunt de mundo. Sermo enim Dei
facit homines a mundo recedere: nam Deo coniungit, cui nullus
coniungi potest nisi a mundo recedat, qui enim diligit mundum, non est
perfecta caritas Dei in illo; et ideo dicit quia non sunt de hoc
mundo; supra XV, v. 19: quia ego elegi vos de mundo, propterea
odit vos mundus. Naturale enim est unicuique quod sibi simile est
diligere; Eccli. c. XIII, 19: omne animal diligit sibi
simile, et odio habet dissimile; Sap. II, 15: gravis est nobis
etiam ad videndum; et hoc quia dissimilis est aliis vita illius. Et
ad hoc ponit exemplum, qualiter scilicet non sunt de mundo, dicens
sicut et ego non sum de mundo: quod intelligendum est quantum ad
amorem, quia sicut Christus in mundo non erat per affectum, sic nec
isti; non autem quantum ad originem, quia aliquando de mundo fuerunt.
Christus autem numquam, quia etiam quantum ad nativitatem carnis natus
est de spiritu sancto. Matth. c. I; supra VIII, 23: vos de
mundo hoc estis; ego non sum de hoc mundo. Auxilium autem contra
odium petit, dicens non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos
a malo, et primo ponit suam petitionem; secundo assignat petitionis
rationem, ibi de mundo non sunt. Circa primum duo ponit, quorum unum
dicit se non petere, scilicet ut non tollantur de mundo. Contra.
Quomodo tolli possunt de mundo qui de mundo non sunt? Sed dicendum,
quod de mundo quidem non erant per affectum, sicut supra dixit, sed de
mundo per corporalem conservationem; et secundum hoc noluit ut
tollerentur de mundo: et hoc propter utilitatem fidelium, qui per eos
credituri erant; Mc. ult., 15: euntes in mundum universum,
praedicate Evangelium omni creaturae. Sed aliud petit, ut scilicet
in mundo corporaliter conversantes, serves a malo, scilicet mundi:
grave enim est ut homo inter malos existens a malo immunis existat,
praecipue cum totus mundus in maligno positus sit; Is. XLIII,
2: cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te.
Ratio autem petitionis ponitur cum dicit de mundo non sunt. Ubi
videtur esse intricatio verborum et inutilis repetitio; cum dicat eadem
verba supra. Sed quidem non est inutilis repetitio: quia ad aliud
dicuntur ibi, et ad aliud hic. Ibi enim dicuntur ad ostendendam
causam quare odio habeantur a mundo: hic vero dicuntur ad assignandam
rationem quare debeant conservari a Deo. Ex quo datur intelligi quod
idem est propter quod sancti odiuntur a mundo et diliguntur a Deo,
scilicet contemptus mundi; Iac. II, 5: nonne vos elegit Deus
pauperes in hoc mundo, divites in fide et haeredes regni quod promisit
Deus diligentibus se? Et ideo quodlibet bonum quod facit reddit
hominem mundo odibilem, sed Deo dilectum; Ex. VIII, 26:
abominationes Aegyptiorum immolabimus domino Deo nostro.
|
|