|
Supra dominus petiit discipulorum conservationem, hic petit eorum
sanctificationem et primo petit eorum sanctificationem; secundo
sanctificationis assignat necessitatem, ibi sicut tu me misisti in
mundum; tertio insinuat huius sanctificationis inchoationem, ibi et
ego pro eis sanctifico meipsum. Dicit ergo: sic petii quod serventur
a malo, sed hoc non sufficit nisi perficiantur in bono; Ps.
XXXVI, 27: declina a malo, et fac bonum. Et ideo, pater,
sanctifica, idest perfice, eos, et sanctos fac. Et hoc in
veritate, idest in me filio tuo, qui sum veritas, supra XIV, 6,
quasi diceret: fac eos participes meae perfectionis et sanctitatis.
Et ideo addit sermo tuus, idest verbum tuum, veritas est, ut sit
sensus: sanctifica eos in me veritate, quia ego verbum tuum sum
veritas. Vel sanctifica eos, immittendo eis spiritum sanctum; et hoc
in veritate, idest in cognitione veritatis fidei et tuorum mandatorum;
supra VIII, 32: cognoscetis veritatem, et veritas liberabit
vos. Nam per fidem et cognitionem veritatis sanctificamur; Rom.
III, 22: iustitia enim Dei per fidem Iesu Christi, in omnes
et super omnes qui credunt in eum. Et ideo subdit sermo tuus veritas
est: quia scilicet veritas sermonum Dei nullam habet falsitatem
admixtam; Prov. VIII, 8: recti sunt sermones mei, non est in
eis pravum quid neque perversum. Et quia sermo eius docet veritatem
increatam. Vel aliter. In veteri testamento erat modus loquendi,
quod omne quod deputatur cultui divino, dicitur sanctificari; Ex.
XXVIII, 1: applica ad me Aaron fratrem tuum cum filiis suis de
medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi. Dicit ergo
sanctifica, idest deputa quasi per modum sanctificationis, eos in
veritate, idest tuae veritati praedicandae: quia sermo tuus, quem
debent praedicare, veritas est. Et necessitas sanctificationis
subditur cum dicit sicut tu me misisti in mundum, ita et ego misi eos
in mundum; quasi dicat: ad hoc ego veni ut praedicarem veritatem,
infra XVIII, 37: in hoc natus sum (...) ut testimonium
perhibeam veritati: ita et ego misi discipulos ad veritatem
praedicandam; Mc. ult., 15: euntes in mundum universum,
praedicate Evangelium omni creaturae. Necesse ergo habent quod in
veritate testificentur; infra XX, 21: sicut misit me pater, et
ego mitto vos. Sed debent sanctificari non solum propter officium ad
quod deputantur, sed quia iam inchoata est per me; unde dicit et pro
eis ego sanctifico meipsum. Secundum Augustinum enim sciendum est,
quod in Christo est duplex natura: sed quantum ad divinam Christus
est sanctus per essentiam, quantum vero ad humanam Christus est
sanctus per gratiam, quae derivatur a divina natura. Dicit ergo
secundum divinitatem sanctifico meipsum, assumendo carnem pro eis: et
hoc, ut sanctitas gratiae, quae est a me Deo in me homine, derivetur
a me eis; quia de plenitudine eius omnes accepimus; supra I, 16.
Ps. CXXXII, 2: sicut unguentum quod est in capite, Christi
quod est Deus, quod descendit in barbam Aaron, idest in
humanitatem, et ab hac, descendit in oram vestimenti eius, idest in
nos. Vel aliter, secundum Chrysostomum, rogavit ut sanctificarentur
sanctificatione spirituali. In veteri autem testamento erant
iustificationes carnales; Hebr. IX, 10: iustitiis carnis usque
ad tempus correctionis impositis. Sed illae erant figurae spiritualis
sanctificationis, quae tamen fiebant per aliquod sacrificium; et ideo
ad sanctificationem discipulorum competebat fieri aliquod sacrificium.
Et hoc est quod dicit: ut sanctificentur ipsi, ego iam sanctifico
me; idest offero me sacrificium; Hebr. c. IX, 14: obtulit
semetipsum Deo; ibid. XIII, v. 12: propter quod Iesus, ut
sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Et
hoc in veritate, non in figura, sicut in veteri testamento.
|
|