|
Postquam dominus oravit pro suis discipulis, hic rogat communiter pro
fidelibus omnibus, et primo proponit orationem; secundo subiungit
exauditionis rationem, ibi pater iuste, mundus te non cognovit. In
oratione autem duo petit a patre discipulis suis. Primo quidem
unitatis perfectionem; secundo gloriae visionem, ibi pater quod
dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum. Circa primum
duo facit. Primo petit quasi homo unitatis perfectionem; secundo
ostendit quod ipse ut Deus fecerit eis potestatem ad hanc unitatem
consequendam, ibi et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis.
Circa primum duo facit. Primo proponit pro quibus petit; secundo
subdit quid petit, ibi ut omnes unum sint et cetera. Petit autem pro
toto coetu fidelium, unde dicit: dixi, quod conserves discipulos a
malo, et quod sanctifices eos in veritate; sed non pro eis rogo
tantum, sed etiam pro eis qui credituri sunt, idest pro illis quorum
fides confirmabitur: et hoc per verbum eorum, idest apostolorum. Et
iuste rogat, quia nullus salvatur, nisi per intercessionem Christi.
Ne autem solum apostoli salvarentur, sed etiam alii, ideo etiam pro
aliis orandum erat; Deut. IV, 37: dilexit patres tuos, et
elegit semen eorum post eos; Eccli. c. XLIV, 11: cum semine
eorum permanebo, et haereditas sancta nepotes eorum. Sed contra.
Videtur quod non oravit pro omnibus fidelibus suis. Nam pro his hic
orat qui convertendi erant per verba apostolorum: sed antiqui patres et
Ioannes Baptista non fuerunt conversi per verba eorum. Ad quod
dicendum, quod ipsi iam pervenerant ad consummationem; et licet non
fruerentur Dei visione, cum non esset solutum pretium, tamen cum
meritis suis hinc abierant, ita ut statim aperta ianua introducendi
essent: et ideo oratione non indigebant. Sed adhuc iterum quaeritur
de aliquibus, qui non per apostolorum verba crediderunt, sed immediate
per Christum, sicut Paulus; Gal. I, 12: non ab hominibus
neque per hominem accepi illud neque didici, sed per revelationem Iesu
Christi. Et latro in cruce, Lc. XXIII, 43. Non videtur
ergo quod pro eis oraverit. Sed ad hoc dicendum, secundum
Augustinum, quod per verbum apostolorum dicuntur credere non solum qui
ab ipsis audierunt, sed quicumque credunt per verbum quod apostoli
praedicaverunt, quod est verbum fidei, Rom. X, 8, quod dicitur
verbum apostolorum, quia ipsis principaliter commissum et praedicatum:
quod etiam Paulo et latroni in cruce est revelatum divinitus. Vel
dicendum, quod qui immediate a Christo et per Christum conversi
sunt, sicut Paulus, et latro in cruce, et si qui alii, computantur
in parte orationis qua dominus pro discipulis oravit. Unde dominus
dixit (supra hoc cap.): quos dedisti mihi, seu daturus es. Sed
adhuc quaeritur de nobis, qui non credimus per apostolos. Sed ad hoc
dicendum, quod licet non crediderimus per apostolos, credimus tamen
per discipulos eorum. Petit autem unitatis perfectionem, unde dicit
ut omnes unum sint. Ubi primo proponit unitatem quam petit; secundo
unitatis exemplum et causam, ibi sicut tu, pater, in me, et ego in
te; tertio unitatis fructum, ibi ut mundus credat quia tu me misisti.
Dicit ergo hoc rogo ut omnes unum sint. Nam, ut Platonici dicunt ab
hoc quaelibet res habet unitatem a quo habet bonitatem. Bonum enim est
quod est rei conservativum; nulla autem res conservatur nisi per hoc
quod est una. Et ideo dominus petens discipulorum perfectionem in
bonitate, petit quod sint unum; quod quidem impletum est; Act.
IV, 32: multitudinis credentium erat cor unum et anima una; Ps.
CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in
unum. Sed unitatis exemplum et causam subdit, dicens: sicut tu,
pater, in me, et ego in te. Aliqui enim sunt unum, sed in malo.
Unde hanc unitatem Deus non petit, sed illam secundum quam homines
uniuntur ad bonum, scilicet in Deum; et ideo dicit: sicut tu,
pater, in me, et ego in te; idest hoc modo uniantur quod credant in
me et in te; Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in Christo;
Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus (...) qui
est unus Deus, una fides, unum Baptisma. Et quidem in patre et
filio qui sunt unum, sumus unum: quia si diversa quaerimus credendo et
desiderando, affectus noster diversificatur ad multa. Sed Arius ex
hoc arguit, quod eodem modo filius est in patre et pater in filio, quo
nos sumus in Deo: sed nos non sumus per unitatem essentiae, sed per
conformitatem voluntatis et amoris: ergo et similiter pater non est in
filio per unitatem essentiae. Sed dicendum, quod in patre et filio
est duplex unitas, scilicet essentiae et amoris; et secundum utramque
pater est in filio, et filius in patre. Quod ergo hic dicit sicut
tu, pater, in me, et ego in te, potest referri uno modo ad unitatem
amoris, secundum Augustinum, ut sit sensus: sicut, te, pater, es
in me per amorem, quia caritas facit unum esse cum Deo; quasi
diceret: sicut pater diligit filium, et e converso; ita ipsi diligant
patrem et filium. Et sic ly sicut non dicit aequiparantiam, sed
quamdam remotam similitudinem. Vel secundum Hilarium, potest referri
ad unitatem naturae: non quidem quod eadem natura numero sit in nobis
cum patre et filio, sicut est in eis; sed quod unitas nostra per hoc
sit quod assimilamur illi divinae naturae, per quam pater et filius
sunt unum. Hoc etiam modo ly sicut dicit imitationem quamdam. Et
inde est quod invitamur ad imitationem dilectionis divinae: Eph. V,
1: estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in
dilectione, sicut et Christus dilexit nos; et perfectionis, seu
bonitatis; Matth. V, 48: estote perfecti sicut pater vester
perfectus est. Fructum autem unitatis ponit cum dicit ut mundus
credat: per nihil enim aliud sic manifestatur veritas Evangelii,
sicut per caritatem fidelium; supra XII, 35: in hoc cognoscent
omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.
Erit ergo hic unitatis fructus: quia, per hoc quod sint unum, mundus
credat, quod doctrina quam dedi eis sit a te, et cognoscat quia tu me
misisti. Non enim est Deus dissensionis causa, sed pacis. Sed hic
est quaestio: quia unum perfecte erimus in patria, ubi non erit tempus
credendi: inconvenienter ergo post unitatem subdit ut mundus credat
quia tu me misisti. Sed dicendum, quod hic non loquitur de unitate
consummata, sed inchoata. Item est alia quaestio: quia ipse orat ut
sint unum illi qui credunt in eum: ergo et mundus credens est unum.
Quomodo ergo dicit, postquam sunt unum, mundus credat? Ad quod
potest mystice responderi, quod uno modo dominus petit pro omnibus
credentibus quod sint unum: qui tamen non simul credituri erant, sed
quidam prius, per quos alii convertendi erant. Quod ergo dicit ut
mundus credat, intelligitur quantum ad illos qui non a principio
crediderunt, qui, cum crediderunt, facti sunt unum, et similiter
alii credentes post eos: et sic usque ad finem mundi. Alio modo,
secundum Hilarium, ut ly mundus credat sit finis unitatis et
perfectionis; quasi diceret: perfice eos, ut sic sint unum, ad hoc
scilicet ut mundus credat quia tu me misisti. Unde ly ut importat
causam finalem. Tertio modo, secundum Augustinum, ut ly mundus
credat sit alia petitio: et tunc oportet repeti quod dixit rogo; quasi
diceret: rogo ut sint unum, et rogo ut mundus credat. Quid autem
Christus ad hanc unitatem operatus sit, subdit dicens et ego
claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, quasi, hoc quod petit ut
homo, facit ut Deus. Et primo ostendit quod ipse operatus est ad hoc
quod sint unum; secundo ponit unitatis modum et ordinem, ibi ego in
eis, et tu in me; tertio ostendit unitatis finem, ibi ut cognoscat
mundus quia tu me misisti. Dicit ergo: etsi ut homo petam eorum
perfectionem, nihilominus tamen simul tecum hoc facio quia et ego
claritatem, idest gloriam resurrectionis, quam tu, pater, dedisti
mihi, aeterna praedestinatione, et daturus es statim in re: ego dedi
illis, scilicet discipulis. Et claritas est immortalitas, quam in
resurrectione fideles accipient etiam quantum ad corpus; Phil.
III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suae; I Cor. XV, 43: seminatur in
ignobilitate, surget in gloria. Et hoc ut sint unum: quia per hoc
quod habebunt gloriam, efficientur unum, sicut et nos unum sumus.
Sed videtur distinguere operationem suam ab operatione patris.
Dicit, quod pater sibi claritatem dedit, et Christus eam dedit
fidelibus. Sed si bene intelligatur, non ponitur hoc ad distinguendum
operationem, sed personas. Nam filius, inquantum filius, simul cum
patre claritatem dat Christo homini, et simul etiam cum eo fidelibus.
Sed tamen inquantum hanc claritatem specialiter per humanitatem suam
eis tribuit; ideo hanc attribuit sibi, illam patri. Et sic accipitur
hic claritas, secundum Augustinum. Vel, secundum Chrysostomum,
ego claritatem, scilicet gratiae, quam dedisti mihi, homini, quantum
ad excellentem cognitionem, perfectionem et miraculorum operationem,
dedi eis in parte, et adhuc perfectius dabo: II Cor. III,
18: transformamur a claritate in claritatem; Ps. LXVII,
19: dedit dona hominibus. Et hoc, ut sint unum sicut et nos
sumus. Hic enim est finis divinorum donorum ut uniamur illa unitate,
quae est conformis unitati patris et filii. Ordo autem unitatis
subditur, cum dicit ego in eis, et tu in me. Nam per hunc ordinem
perveniunt ad unitatem, quia vident quod ego sum in eis per gratiam,
sicut in templo; I Cor. III, 16: nescitis quia templum Dei
estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Quae est quasi quaedam
similitudo eius essentiae, qua tu es in me per unitatem naturae; supra
XIV, 10: ego in patre, et pater in me est. Et hoc ut ipsi sint
consummati, idest perfecti, in unum. Sed attende, quod cum supra
dixisset ut sint unum, hic addit quod consummati: ideo est, quia
illud refertur ad unitatem gratiae, hoc autem ad eius complementum.
Vel aliter, secundum Hilarium, ego in eis, supple: sum per
unitatem naturae humanae quam eamdem habeo cum illis, et quia etiam do
eis corpus meum in cibum, et tu in me, per unitatem essentiae. Sed
secundum primam expositionem, quia per gratiam non solum filius est in
eis, sed et pater, supra XIV, 23: ad eum veniemus, et
mansionem apud eum faciemus: quare dicit ego in eis, sine patre?
Responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod hoc non dicit ut
ostendat filium in eis esse sine patre, sed quia per filium accessum
habeant ad patrem; Rom. V, 1: iustificati igitur ex fide per
Christum, pacem habeamus ad Deum, per quem et habemus accessum.
Vel, secundum Chrysostomum, supra dixit ad eum veniemus, ut
ostendat pluralitatem personarum divinarum contra Sabellium; hic autem
dicit ego in eis ut ostendat aequalitatem patris ad filium contra
Arium. Per hoc enim datur intelligi quod sufficit fidelibus, si
solus filius inhabitet. Finis autem unitatis ponitur, ibi ut
cognoscat mundus quia tu me misisti. Et quidem si consummata unio
referatur ad perfectionem viae, tunc ly cognoscat mundus, idem est
quod supra dixit ut mundus credat. Tunc dicitur propter inchoationem;
hic autem dicit cognoscat, quia imperfectam cognitionem non sequitur
fides, sed plena cognitio. Et dicit cognoscat mundus, non quod nunc
sit mundus, sed quod fuit mundus; ut sit sensus: mundus, iam
credens, cognoscat. Vel mundus, idest amatores mundi, cognoscat
quia tu me misisti: quia tunc mali per manifesta indicia cognoscent
Christum esse filium Dei; Apoc. I, 7: videbitis eum omnis
oculus; et infra XIX, 37: videbunt in quem transfixerunt; Lc.
XXI, 27: videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum
potestate magna et maiestate. Et non solum cognoscat hoc; sed et
sanctorum claritatem, quia dilexisti eos, scilicet fideles. Nunc
enim non possumus cognoscere dilectionem Dei ad nos quanta sit: quia
bona quae Deus daturus est nobis, cum excedant appetitum et desiderium
nostrum, non possunt cadere in cor nostrum. I Cor. II, 9:
oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae
praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Et ideo mundus credens,
idest sancti cognoscent per experientiam quantum diligat nos; sed mundi
amatores, idest mali, cognoscent hoc videndo et admirando gloriam
sanctorum; Sap. V, 3: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum
et in similitudinem improperii; et infra 5: ecce quomodo computati
sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Sed dicit
sicut tu me dilexisti: quod non importat parilitatem dilectionis, sed
rationem et similitudinem. Quasi dicat: dilectio qua dilexisti me,
est ratio et causa quare eos dilexisti: nam per hoc quod me diligis,
diligentes me et membra mea diligis; supra XVI, 27: ipse pater
amat vos, quia vos me amastis. Sciendum est autem, quod Deus
diligit omnia quae fecit, dando eis esse; Sap. XI, v. 25:
nihil odisti eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti
aut fecisti. Maxime autem diligit unigenitum filium suum, cui totam
naturam suam per aeternam generationem dedit. Medio autem modo diligit
membra unigeniti sui, scilicet fideles Christi, dando eis gratiam qua
Christus inhabitat nos; Deut. XXXIII, 3: dilexit populos:
omnes sancti in manu illius sunt.
|
|