|
Supra dominus petiit pro discipulis perfectionis unitatem, hic petit
pro eis visionis claritatem, et primo tangit personas pro quibus
petit; secundo ponit petendi modum; tertio subdit quod petit. Petit
quidem pro sibi datis, unde dicit pater, quos dedisti mihi et cetera.
Sciendum est, quod illud dicitur alicui dari quod voluntati eius
submittitur, ut scilicet faciat de eo quod vult. Voluntas autem
Christi duplex est, scilicet misericordiae et iustitiae: sed
misericordiae quidem primo et per se est ipsius, quia miserationes eius
super omnia opera eius, Ps. CXLIV, 9; et I Tim. II,
4: vult omnes homines salvos fieri, sed voluntas iustitiae punientis
est eius non primo, sed praesupposito peccato: Deus enim non
delectatur in perditione hominum, Sap. I, 13; Ez. c.
XVIII, 32: nolo mortem peccatoris, verum secundum se, sed
tamen ex consequenti vult eam propter peccatum. Sunt ergo omnes
homines dati filio; supra dedisti ei potestatem omnis carnis, idest
omnis hominis, ut scilicet faciat de eis suam voluntatem, vel
misericordiae ad salvandum, vel iustitiae ad puniendum. Ipse enim est
qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum: ut dicitur
Act. X, 42. Sed illi sunt sibi simpliciter dati qui ad hoc dati
sunt ei, ut de eis faciat voluntatem misericordiae ad salvandum: unde
de his dicit quos dedisti mihi, in tua scilicet praedestinatione ab
aeterno; Is. VIII, 18: et Hebr. c. III, ecce ego, et
pueri mei, quos dedit mihi dominus. Modus autem petendi designatur
cum dicit volo: quod potest designare auctoritatem, vel meritum.
Auctoritatem quidem si intelligamus de voluntate eius inquantum est
Deus, quae est eadem cum voluntate patris: nam sua voluntate homines
iustificat et salvat; Rom. IX, 18: cuius vult miseretur.
Meritum autem designat, si intelligamus de voluntate eius inquantum
est homo, quae est meritoria salutis nostrae. Si enim voluntates
iustorum, qui sunt membra Christi habent meritum impetrandi: supra
XV, 7: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis: multo magis
hoc habet voluntas Christi hominis, qui est caput sanctorum omnium.
Quid autem petat, subdit dicens ut ubi ego sum, et illi sint mecum,
et primo petit coniunctionem membrorum ad caput; secundo
demonstrationem claritatis suae ad membra, ibi ut videant claritatem
meam. Dicit ergo hic: volo, scilicet, ut ubi ego sum, et illi sint
mecum: quod potest dupliciter intelligi. Uno modo ut referatur ad
Christum hominem. Nam Christus, secundum quod homo, statim futurus
et ascensurus in caelum erat; infra XX, 17: ascendo ad patrem
meum et patrem vestrum. Et sic est sensus: volo, ut in caelo, ubi
ego mox futurus sum, et illi, scilicet fideles, sint mecum, etiam
loco; Matth. XXIV, 28: ubi fuerit corpus, illic
congregabuntur et aquilae, idest sancti. Hoc enim promiserat Matth.
V, 12 et Lc. VI, 23: gaudete et exultate, quoniam merces
vestra copiosa est in caelis. Sed dubitatur: quia cum nondum esset in
caelo, debuisset dicere ubi ego ero non ubi ego sum et cetera. Item,
quia supra III, 13, dixit: nemo ascendit in caelum nisi qui de
caelo descendit. Responsio. Dicendum ad primum, quod Christus qui
loquebatur, et Deus erat et homo, et ideo, licet secundum eius
humanitatem non esset in caelo, erat tamen ibi secundum divinitatem,
ut sic, in terra existens, esset in caelo; et ideo dicit ubi ego
sum. Ad secundum dicendum, quod id quod dicit supra (loc. cit.)
quod nemo descendit de caelo nisi filius hominis qui est in caelo,
intelligitur quod est in caelo secundum divinitatem, et descendit
humanam naturam assumendo, et ascendit secundum humanam naturam iam
glorificatam. Et sic, dum nos cum illo, unum sumus iam facti. Unde
solus venit, in se scilicet, descendendo de caelo, illuc etiam solus
rediit in nobis ascendendo in caelum: secundum Gregorium XXVIII
Moralium. Dicit autem sum, praesenti utens pro futuro: vel quia
statim illic futurus erat, vel ut referatur ad Christum Deum. Sed
secundum hoc, cum Deus ubique sit, Ier. XXIII, 24: caelum
et terram ego impleo: videtur sequi quod etiam sancti erunt ubique.
Ad quod dicendum, quod Deus hoc modo se habet ad nos ut lux ad
homines. Lux autem ubique diffunditur sole existente super terram.
Et licet lux sit cum hominibus, non tamen omnes sunt in luce solis,
sed tantum eam videntes. Sic ergo cum Deus sit ubique, est cum
omnibus qui sunt ubicumque; sed tamen non omnes sunt cum Deo, nisi
qui ei coniunguntur per fidem et dilectionem, et tandem coniungentur
per perfectam fruitionem; Ps. LXXII, 22: et ego semper
tecum; I Thess. IV, 16: sic semper cum domino erimus. Et sic
est sensus ut ubi ego sum, scilicet in divinitate tua, quam habeo per
naturam, et illi sint mecum, per participationem gratiae; supra I,
12: dedit eis potestatem filios Dei fieri; I Io. IV, 16:
qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo. Demonstrationem
autem suae claritatis ad membra subdit dicens ut videant claritatem, et
primo ponit petitionem; secundo ostendit claritatis originem, ibi quam
dedisti mihi; tertio assignat claritatis rationem, ibi quia dilexisti
me et cetera. Dicit ergo: volo ut non solum mecum sint, sed ut
videant, scilicet visione beatificante, I Io. III, 2: cum
apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est,
claritatem meam: quod potest intelligi de claritate eius secundum
humanitatem, qua illustratus est in resurrectione; Phil. III,
v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori
claritatis suae. Vel de claritate eius secundum divinitatem: est enim
splendor gloriae, et figura paternae substantiae Hebr. I, 3 et
Sap. VII, 26: candor est lucis aeternae. Et utramque
claritatem sancti existentes in gloria videbunt. Nam de prima dicitur
Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt. Sed hanc
impii videbunt in iudicio tantum; Lc. XXI, 27: tunc videbunt
filium hominis venientem cum potestate et maiestate. Sed Marcus
dicit: venientem in gloria, idest in claritate. Sed visio huius
claritatis subtrahetur eis post iudicium; Is. XXVI, 10,
secundum aliam litteram: tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sed
secundum claritatem videbunt sancti perpetuo; Ps. XXXV, 10:
in lumine tuo, scilicet gratiae, videbimus lumen, scilicet gloriae,
quam numquam videbunt mali; Iob XXXVI, 32: in manibus, idest
in superbis, abscondit lucem (...) annuntiat de ea amico suo,
quod possessio eius sit. Huius autem claritatis origo est a patre:
unde dicit quam dedisti mihi. Gloriam scilicet corporis dedit ei in
resurrectione, sed quia hoc factum erat in divina ordinatione, licet
esset futurum in re, ideo dicit dedisti; Ps. VIII, 7: gloria
et honore coronasti eum. Sed claritatem divinam dedit ei ab aeterno,
quia filius est a patre ab aeterno, sicut splendor a luce. Rationem
autem claritatis datae ostendit dicens quia dilexisti me ante mundi
constitutionem. Quod quidem si referatur ad Christum hominem, sic ly
quia denotat causam. Sicut enim dilectio et aeterna praedestinatio est
causa quod nos habeamus claritatem gratiae in praesenti, et gloriae in
futuro, Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem:
sic etiam est causa claritatis Christi secundum quod homo; Rom. I,
4: qui praedestinatus est filius Dei in virtute. Et sic est
sensus: dico, quod dedisti mihi claritatem: et huius causa est quia
dilexisti me; et hoc ante mundi constitutionem, ut scilicet homo ille
uniretur filio Dei in persona; Ps. LXIV, 5: beatus quem
elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Si vero
referatur ad Christum secundum quod est Deus, sic ly quia denotat
signum. Non enim dedit quia dilexit: nam in datione, qua pater dedit
filio, designatur aeterna eius generatio; in dilectione vero, si
sumatur essentialiter, importatur voluntas divina: si vero
notionaliter, designatur notio spiritus sancti. Sed pater natura
dedit filio claritatem, non voluntate, quia genuit eum per naturam:
nec ideo dedit filio quia spiravit spiritum sanctum. Hic assignatur
ratio exauditionis petitionis suae. Supra autem dominus admisit ad
suam petitionem etiam fideles cum dixit non pro eis rogo tantum, sed
pro his qui credituri sunt per eos et quosdam excludit, scilicet mundum
et infideles; unde dixit: pro eis rogo, non pro mundo. Horum ergo
rationem assignans, primo ponit defectum mundi; secundo profectum
discipulorum, ibi ego autem te cognovi. Sed nota, quod quando petiit
eorum sanctificationem, vocavit patrem sanctum, unde dixit: pater
sancte, hic vero petens retributionem, vocat eum iustum; Ps. c.
VII, 12: Deus iudex iustus. In quo excluditur error antiquorum
ponentium alium esse Deum iustum, scilicet Deum veteris testamenti,
et alium Deum bonum, scilicet Deum novi testamenti. Defectus autem
mundi quantum ad cognitionem Dei est; unde dicit mundus, non
reconciliatus, sed damnatus, non te cognovit; supra I, 10:
mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Sed contra.
Rom. I, 19: quod notum est Dei, manifestum est in illis
(...). Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, a creatura
mundi intellecta conspiciuntur. Responsio. Dicendum, quod duplex
est cognitio: una speculativa, et alia affectiva: et neutra mundus
Deum cognovit perfecte. Licet enim aliqui gentilium Deum quantum ad
aliqua quae per rationem cognoscibilia erant, cognoverint; ipsum tamen
secundum quod est pater filii unigeniti et consubstantialis, non
cognoverunt: de qua cognitione loquitur dominus. Et inde est quod
apostolus dicit, quod notum est idest cognoscibile Dei. Sed et si
quid speculativa cognitione de Deo cognoscebant, hoc erat cum
admixtione multorum errorum, dum quidam subtraherent omnium rerum
providentiam; quidam dicerent eum esse animam mundi; quidam simul cum
eo multos alios deos colerent. Unde dicuntur Deum ignorare. Licet
enim in compositis possit partim sciri et partim ignorari; in
simplicibus tamen dum non attinguntur totaliter, ignorantur. Unde
etsi in minimo aliqui errent circa Dei cognitionem, dicuntur eum
totaliter ignorare. Isti ergo non cognoscentes singularem Dei
excellentiam, ignorare dicuntur; Rom. I, 21: cum Deum
cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt;
sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor
eorum; Sap. XIII, 1: neque operibus attendentes agnoverunt
quis esset artifex. Similiter etiam mundus eum non cognovit cognitione
affectiva, quia eum non diligit; I Thess. IV, 5: sicut et
gentes quae ignorant Deum. Dicit ergo mundus te non cognovit, sine
errore, et ut patrem per dilectionem. Profectus autem discipulorum
designatur cum dicit ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, et primo
quantum ad cognitionem; secundo quantum ad cognitionis fructum, ibi ut
dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Circa
profectum discipulorum in cognitione Dei, tria facit. Primo ponit
radicem et fontem cognitionis Dei; secundo ramos et rivulos ex hoc
procedentes; tertio derivationem eorum a radice seu fonte. Radix
autem et fons cognitionis Dei est verbum Dei, scilicet Christus;
Eccli. c. I, 5: fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Humana
autem sapientia in Dei cognitione consistit. Haec autem cognitio ad
homines derivatur a verbo; quia inquantum homines participant verbum
Dei, intantum Deum cognoscunt. Ideo dicit: ita mundus te non
cognovit, ego autem, scilicet fons sapientiae, verbum tuum, cognovi
te, cognitione comprehensionis aeterna; supra VIII, 55: si
dixero quia nescio eum, ero similis vobis, mendax. Ex hac autem
cognitione verbi, quae est fons et radix, derivantur, sicut rivuli et
rami, omnes cognitiones fidelium; et ideo dicit et hi cognoverunt quia
tu me misisti: ut ly quia dicat rationem cognitionis, secundum
Augustinum, ut sit sensus: ego cognovi te, per naturam, et hi
cognoverunt te per gratiam. Et quare? Quia tu me misisti: supple,
ad hoc ut te cognoscerent; infra XVIII, 37: in hoc natus sum,
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; supra
manifestavi nomen tuum hominibus. Vel ly quia dicat rem cognitam, ut
sit sensus: hi cognoverunt, et quid? Hoc scilicet, quia tu me
misisti, quia qui videt filium, videt patrem; supra XV, 9. Sed
hoc non a seipsis habuerunt, sed derivatum est eis a me, quia nemo
novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Et ideo
dicit notum feci eis nomen tuum, et notum faciam. Et designat
duplicem cognitionem, quam per eum habent fideles. Scilicet
doctrinae; et quantum ad hanc dicit notum feci eis nomen tuum,
exterius instruendo per verba; supra I, 18: Deum nemo vidit
unquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit;
Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrandi per dominum,
ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Alia cognitio est
interior per spiritum sanctum; et quantum ad hanc dicit et notum
faciam, dando scilicet eis spiritum sanctum; supra XVI, 13: cum
autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
Vel dicit notum feci eis nomen tuum, scilicet cognitione fidei, quia
videmus nunc per speculum in aenigmate, et notum faciam, per speciem
gloriae in patria, ubi videbimus facie ad faciem, I Cor. XIII,
12. Fructus autem cognitionis huius est, ut dilectio, qua
dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Quod potest exponi
dupliciter. Uno modo, et melius quia dictum est, quod pater diligit
filium, ut ostenditur per claritatem quam dedit ei: consequens ergo
est ut diligat omnes in quibus est filius, qui est in eis, inquantum
habent veritatis cognitionem. Et sic est sensus: ego faciam eis notum
nomen tuum; et per hoc quod cognoscunt te, ego verbum tuum ero in
eis; et per hoc quod in eis sum, dilectio, qua dilexisti me, in
ipsis sit, idest, ad eos derivetur, et diligas eos sicut me
dilexisti. Vel aliter: ut dilectio qua dilexisti me, idest, sicut
tu me dilexisti, ita ipsi participando spiritum sanctum, diligant: et
per hoc ergo ero in ipsis sicut Deus in templo, et ipsi in me, sicut
membra in capite; I Io. IV, v. 16: qui manet in caritate, in
Deo manet, et Deus in eo.
|
|