|
Supra, ante passionem, dominus praeparavit discipulos suos,
multipliciter informando exemplis, confortando verbis, et promovendo
suffragiis; hic Evangelista accedit ad narrandum eius passionem, et
primo proponit mysterium passionis; secundo gloriam resurrectionis,
XX cap. ibi una autem sabbati et cetera. Passio autem Christi
partim completa est per Iudaeos, partim per gentiles. Primo ergo
describit passionem Christi quantum ad ea quae passus est per
Iudaeos; secundo quantum ad ea quae passus est per gentiles, XIX
cap., ibi tunc apprehendit Pilatus et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quomodo a discipulo dominus traditur; secundo
quomodo a ministris principibus praesentatur, ibi cohors ergo, et
tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum; tertio
quomodo a principibus apud praesidem accusatur, ibi adducunt ergo
Iesum et cetera. Circa proditionem discipuli tria tangit
Evangelista. Primo quidem locum; secundo apparatum, ibi Iudas ergo
cum accepisset cohortem (...) venit illuc cum lanternis etc.;
tertio promptum Christi affectum ad proditionem sustinendam, ibi
Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et
cetera. Locus autem ostenditur proditioni congruus ex tribus: quia a
civitate remotus, in se occultus et conclusus, et proditori notus.
Remotus quidem erat a civitate, unde facilius Iudas poterat facere
quod intendebat: unde dicit haec cum dixisset, scilicet quae supra
dicta sunt. Sed cum ea quae dixit, pertinerent ad Christi
orationem, convenientius dixisset Evangelista: haec cum orasset.
Sed hoc fecit Evangelista ut ostendat hanc orationem non propter sui
necessitatem fecisse, quia ipse erat qui orabat ut homo, et exaudiebat
ut Deus: sed hoc propter nostram instructionem. Unde erat quasi
quaedam dictio. Egressus est cum discipulis suis, non quidem
continuo, secundum Augustinum, post eius orationem, cum alia quaedam
intervenerint narrata ab aliis Evangelistis, ab isto autem
praetermissa, scilicet quod facta fuit contentio inter discipulos quis
eorum videretur esse maior, Lc. XXII, 24. Interim etiam
dixit Iesus Petro: ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut
triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: ut
Lucas narrat ibid. 31. Dixerunt etiam discipuli hymnum cum
domino, ut narrant Matthaeus et Marcus. Sic ergo non est
intelligendum, quod cum hoc dixisset, statim egrederetur: sed quia
non ante egressus est quam dixisset. Egressus est, inquam, trans
torrentem Cedron. Sed Matthaeus et Marcus dicunt, quod exierunt in
montem oliveti, et tunc venit cum illis in villam quae dicitur
Gethsemani. In quo nulla est contrarietas, quod idem locus est quem
Ioannes commemorat et Matthaeus: torrens enim Cedron est ad radices
montis oliveti, ubi etiam est villa quae dicitur Gethsemani. Cedron
autem in Graeco est genitivus pluralis; quasi dicat: trans torrentem
cedrorum. Forte erant ibi multae cedri plantae. Convenit autem
mysterio quod torrentem transivit, quia per eum eius passio
designatur; Ps. CIX, 7: de torrente in via bibet, propterea
exaltavit caput. Convenit etiam quod trans torrentem Cedron. Cedron
enim interpretatur obumbratio, et Christus sua passione abstulit
umbram peccati et legis, et expansis manibus in cruce protexit nos sub
umbra manus suae; Ps. XVI, 9: sub umbra alarum tuarum protege
me. Erat autem congruus locus proditioni: unde dicit ubi erat
hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Et hoc
convenienter, quia ipse satisfaciebat pro peccato primi hominis in
horto commisso. Paradisus enim hortus deliciarum interpretatur. Item
quia per passionem nos in hortum et Paradisum coronandos introducit;
Lc. XXIII, 43: hodie mecum eris in Paradiso. Erat etiam
congruus locus, quia proditori notus; unde dicit sciebat autem
Iudas, qui tradebat eum, locum; et huius ratio est, quia frequenter
Iesus venerat illuc cum discipulis suis, inter quos Iudas fuerat
sicut lupus inter oves; supra VI, 71: nonne ego vos duodecim
elegi, et ex vobis unus Diabolus est? Lupus ovina pelle contectus,
et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad
tempus exiguum ovium dispergeret gregem. Sed cum Iudas diu ante
exierit a coena ut proditionem compleret, quaeritur quomodo scivit quod
Christus illa hora egrederetur illuc? Ad quod dicendum, secundum
Chrysostomum, quod consuetudo Christi erat, et praecipue in magnis
festis, post coenam discipulos seorsum ducere, et aliqua sublimia de
festo docere, quae non erat fas alios audire: et ideo quia tunc erat
festum praecipuum, existimavit Iudas quod post coenam illuc exisset.
Fecit autem hoc ut in montibus et in hortis sublimia doceret
discipulos, maxime purum a tumultibus inquirens locum, ne eorum mens
impediatur; Oseae II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar
ad cor eius. Hic ponitur proditoris apparatus. Et nota, quod,
sicut dicitur Lc. XXII, 3 ss., Iudas postquam tractaverat
proditionem cum principibus, quaerebat opportunitatem quomodo sine
turbarum tumultu traderet eum: et ideo voluit eum in secreto invenire,
et in nocte, quia in die semper circa turbarum instructionem occupatus
erat. Sed quia in nocte poterat impediri vel propter subitum concursum
turbarum, vel propter tenebras, quibus posset eripi vel evadere de
manibus eorum; ideo contra turbas munivit se armis, contra tenebras
lanternis et facibus. Sed quia de turba aliqui poterant sibi resistere
per potentiam populi, ideo contra hos accepit cohortem, non
Iudaeorum, sed militum a praeside: ut sic servato ordine legitimae
potestatis, nullus ei auderet obsistere. Item aliqui ex Iudaeis zelo
legis ducti, praesertim quia a gentilibus capiebatur, eis fortasse
resistere voluissent: et ideo accepit etiam a pontificibus et
Pharisaeis ministros, et venit illuc. Iob XV, 26: cucurrit
adversus Deum erecto collo; Lc. XXII, 52: tamquam ad
latronem existis cum gladiis et fustibus. Hic ponit Evangelista
promptum Christi affectum ad proditionem voluntarie suscipiendam,
dupliciter. Primo se voluntarie offerendo; secundo discipulum
resistentem comprimendo, ibi Simon ergo Petrus habens gladium,
eduxit eum. Et circa primum duo facit Evangelista. Primo narrat
quod Christus ostendit se, ad ostendendum suam potentiam; secundo ad
demonstrandum suam patientiam, ibi iterum ergo interrogavit eos, quem
quaeritis? Circa primum tria facit. Primo ponit Christi
interrogationem; secundo suiipsius manifestationem, ibi dixit eis
Iesus, ego sum; tertio manifestationis effectum, ibi ut ergo dixit
eis, ego sum, abierunt retrorsum. Circa primum tria facit. Primo
commendat Christi scientiam et cognitionem: quia Iesus sciens omnia
quae ventura erant super eum, processit etc.; supra XIII, 1:
sciens Iesus quia venit hora eius et cetera. Quod interposuit
Evangelista propter duo. Primo ne videretur interrogationem quam
facturus erat eis Christus, ex ignorantia fecisse; secundo ne
videatur quod se ipsis invitum et propter ignorantiam obtulisset, cum
venirent ad eum occidendum. Unde omnia quae ventura erant super eum,
sciebat. Secundo ponit Christi interrogationem, qui cum ista sciret
tamen processit, et dixit ad eos, quem quaeritis? Non ex
ignorantia, ut dictum est. Tertio subdit ipsorum responsionem: quia
Iesum Nazarenum, supple, quaerimus, non quidem ad imitandum, sed
ad malignandum et occidendum. Unde supra VIII, 11: quaeritis
me, et in peccato vestro moriemini. Hic ponitur suiipsius
manifestatio, qua se eis capiendum exhibuit: unde dicit ego sum,
scilicet Iesus Nazarenus quem quaeritis. Addit autem Evangelista
Iudae praesentiam: ideo quia supra dixit quod Iudas ab eo exiverat.
Posset autem credi quod non esset mirum, si Christus ab eis non
cognosceretur facie propter tenebras; sed quod quis non cognoscatur
voce, maxime a multum sibi familiari, hoc non potest tenebris
ascribi. Ostendit ergo per hoc quod dicit ego sum, quod etiam a Iuda
familiari sibi, qui stabat cum ipsis, non est cognitus: quod est
maxime divinitatis Christi potentiae ostensivum. Stabat ergo Iudas
cum ipsis; idest perseverabat in malo, ut eum osculi signo
monstraret; Is. XXXIII: os eius erit et cetera. Hic ponitur
manifestationis effectus: quia abierunt retrorsum, et ceciderunt in
terram. Et, ut Gregorius dicit, aliquando legitur de sanctis, quod
cadunt in terram; Daniel. II, 46: cecidit in faciem suam, et
adoravit Danielem etc.; Ez. II, 1: cecidi in faciem meam. De
iniquis autem legitur quod cadunt; Is. III, 25: pulcherrimi
viri tui cadent. Sed haec est differentia: quia de iniquis dicitur
quod cadunt retrorsum, I Reg. c. IV, 18, cecidit de sella
retrorsum; de sanctis autem quod cadunt in faciem suam. Cuius ratio
assignatur Prov. IV, 18: quia iustorum semita quasi lux
splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Et via
impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Omnis enim qui post se
cadit, ibi cadit ubi non videt. Iniqui ergo, quia in invisibilibus
cadunt, retrorsum cadere dicuntur: quia ibi currunt ubi quid eos tunc
sequatur, modo videre non possunt. Sed qui ante se cadit, ibi cadit
ubi videt: et ideo sancti qui in istis visibilibus semetipsos sponte
deiiciunt, ut in invisibilibus erigantur, in faciem suam cadere
dicuntur, quia timore compuncti videntes humiliantur. Mystice autem,
per hoc quod ceciderunt retrorsum, datur intelligi quod populus
Iudaeorum, qui erat populus peculiaris, vocem Christi in
praedicatione non audiens, abiit retrorsum exclusus a regno. Hic
ponitur secunda interrogatio. Et primo ponit iteratam
interrogationem; secundo Christi manifestationem, et tertio eius
oblationem. Interrogavit autem iterato, secundum Chrysostomum,
propter duo: ut dum scilicet indicavit suam potentiam, quod inimici
contra eum venientes, coram eo retrorsum ceciderunt in terram,
instruantur fideles quod sua voluntate captus sit; Is. LIII,
7: oblatus est, quia ipse voluit. Secundo, ut etiam, quantum in
se est, daret Iudaeis materiam conversionis, viso potentiae suae
miraculo; Is. V, 4: quid ultra debui facere? Et ideo cum statim
ad ostensionem suae potentiae non fuerunt conversi, eis capiendum se
sponte obtulit. Unde cum iterum interrogavit eos: quem quaeritis?
Et illi dixerunt: Iesum Nazarenum, ipse se iterum manifestans,
respondit: dixi vobis, quia ego sum. In quo patet quia caeci erant,
ut eum non possent cognoscere. Oblatio sui ipsius ponitur cum dicit si
ergo me quaeritis, scilicet comprehendere, faciatis quod intenditis,
ita tamen quod sinite hos, scilicet discipulos meos, abire: quia
nondum est tempus ut tollantur de mundo per passionem; supra XVII,
15: non rogo ut tollas eos de mundo. In quo patet quod ipse dedit
eis potestatem eum capiendi: nam sicut ex sua potentia discipulos suos
servavit, ita multo magis se servare potuisset; supra X, 18: nemo
tollit animam meam: sed ego pono eam a meipso. Et quod non dimiserunt
ministri apostolos ex Christi persuasione, sed ex eius potestate,
ostendit Evangelista dicens ut impleretur sermo quem dixit: quasi ideo
dimiserunt ministri apostolos abire, quia eos tenere non poterant; cum
ipse dixerit, supra c. XVII, 12: quos dedisti mihi, non
perdidi ex eis quemquam. Sed contra. Supra dixit hoc dominus de
perditione animae: quomodo Evangelista hoc adaptat ad perditionem
corporis? Responsio. Dicendum, secundum Chrysostomum, quod
dominus supra locutus est de perditione animae et corporis. Et si
tantum de perditione animae locutus sit, dicendum, quod Evangelista
hic per quamdam extensionem refert ad perditionem corporis. Vel,
secundum Augustinum, dicendum, quod hoc quod dicitur est
intelligendum etiam quantum ad perditionem animae; quia apostoli nondum
sic credebant quomodo credunt qui non pereunt. Et ideo si tunc
exissent de hoc mundo, fuissent de illis qui pereunt.
|
|