|
Postquam Evangelista ostendit promptitudinem Christi ad proditionem
sustinendam, seipsum voluntarie proditori offerendo, hic ostendit eum
esse promptum ad idem, discipuli resistentiam prohibendo, et primo
ponitur resistentis discipuli manifestatio; secundo eius cohibitio,
ibi dixit Iesus Petro et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit zelum discipuli in servi percussione; secundo Evangelista
inserit servi nuncupationem, ibi erat autem nomen servo Malchus.
Dicit ergo sic: ministri comprehenderunt Iesum, sed Simon Petrus,
ceteris discipulis ardentior, habens gladium eduxit eum, et percussit
pontificis servum, qui erat inter ministros, et abscidit eius
auriculam dexteram: non ex sua principali intentione, cum eum
intenderet occidere, sed ictus quem dirigebat ad caput, relapsus est
ad aurem. Ideo enim ictum dirigebat ad caput, ut facilius moneat,
quod id faciebat ex zelo domini sui; III Reg. XIX, 10: zelo
zelatus sum pro domino Deo exercituum. Sed hic incidit duplex
quaestio; quia cum dominus mandaverit discipulis, Matth. X, 10,
quod nec etiam duas tunicas haberent, quomodo Petrus habebat etiam
gladium? Respondeo. Dicendum quod illud praeceptum dedit eis
Christus quando misit eos ad praedicandum, et durabile erat usque ad
tempus passionis: unde Christus in passione revocavit ipsum; Lc.
XXII, 35: quando misi vos sine sacculo et pera, numquid aliquid
defuit vobis? Et infra: sed nunc qui habet sacculum, tollat
similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat
gladium. Ex hac concessione Petrus intellexerat quod liceret ei
portare gladium. Sed unde tam cito potuisset gladium habere, cum
praedicta verba dixisset dominus paulo ante? Dicendum, secundum
Chrysostomum, quod Petrus iamdiu ante, audiens quod Iudaei
Christum tradere deberent principibus sacerdotum ad crucifigendum,
timens praeparaverat sibi gladium. Vel dicendum, secundum
interlinearem, quod gladius accipitur hic pro cultello quem forte
habuerat in mensa ad esum agni, et de coena surgens tulerat secum.
Secundo quaeritur, quod cum dominus dixisset eis quod non resisterent
malo, Matth. V, 39, quid est, quod Petrus percussit servum
principis? Ad quod dicendum, quod dominus prohibuit quod non
resisterent alicui ad defendendum seipsos, non autem ad defendendum
dominum. Vel dicendum, quod nondum confirmati erant virtute
superveniente ex alto; Lc. ult., 49: sedete in civitate,
quoadusque induamini virtute ex alto. Ideo non erant adhuc perfecti,
ut omnino malo non resisterent. Hic ponitur nomen servi: et hoc ideo
specialiter a Ioanne describitur, quia, sicut infra dicitur, ipse
erat notus pontifici: et ideo etiam notitiam ministrorum eius habebat.
Unde sciens nomen eius, non tacuit ipsum propter certitudinem facti.
Sed Lucas addit, quod dominus sanavit auriculam eius; Lc.
XXII, 51. Et hoc mysterio competit. Nam per hunc servum
significatur populus Iudaeorum, qui opprimebatur a principibus
sacerdotum; Ez. c. XXXIV, 3: quod crassum erat comedebatis.
Istius ergo servi Petrus princeps apostolorum amputavit auditum: quia
male audiebat verba legis, carnaliter scilicet; sed dominus restituit
novum auditum; Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi.
Et secundum hoc congrue vocatur Malchus, idest rex, quia per
Christum in novitate vitae efficimur reges; Apoc. V, 10:
fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super
terram. Hic ponitur Petri cohibitio zeli, et primo ponitur Petri
cohibitio; secundo cohibitionis ratio, ibi calicem quem dedit mihi
pater, non vis ut bibam illum? Dicit ergo, quod Petrus ita eduxit
gladium, sed dominus dixit ei mitte gladium tuum in vaginam, quasi non
esset opus defensionis, sed patientiae, nec ei licitus usus gladii
materialis: Ier. XLVII, 6: usquequo concideris? O mucro
domini, usquequo non quiesces? Mystice autem signatur per hoc, quod
gladius verbi Dei mittendus erat in vaginam, idest in fidem
gentilium. Et ratio cohibitionis ponitur cum dicit calicem quem dedit
mihi pater, non vis ut bibam illum? Non enim resistendum his quae ex
divina providentia disponuntur; Iob IX, 4: quis restitit ei, et
pacem habuit? Dicitur autem passio calix, quia ex caritate patientis
dulcedinem habet, sed ex natura sua amaritudinem; sicut et medicina
sanativa, propter spem sanitatis dulcis est, sed amara propter
saporem; Ps. CXIV, 13: calicem salutaris accipiam, et nomen
domini invocabo. Hunc ergo calicem dedit ei pater, quia passionem ex
sua et patris voluntate sponte suscepit; infra XIX, 11: non
haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper.
|
|