|
Hic ponitur quomodo dominus a ministris captus, principibus
praesentatur, et primo quomodo ducitur ad unum principem, scilicet
Annam; secundo quomodo ducitur ad alium, scilicet Caipham, ibi et
misit eum Annas ligatum ad Caipham. Circa primum duo facit. Primo
dicit quomodo Annae praesentatur; secundo quomodo ab Anna
examinatur, ibi pontifex ergo interrogavit. Circa primum duo facit.
Primo ponit quomodo ducitur ad Annae domum; secundo quomodo discipuli
sequuntur eum, ibi sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius
discipulus. Circa primum primo ostenditur quid circa Iesum sit
factum; secundo describitur ipse pontifex ad quem ducitur, ibi erat
autem socer Caiphae. Circa Christum autem tria acta sunt. Primo
enim comprehenditur, unde dicit cohors ergo, idest militum, et
tribunus eorum, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, qui
incomprehensibilis est; Ier. XXXII, v. 19: magnus
consilio, et incomprehensibilis cogitatu. Forte enim cogitabant illud
Ps. LXX, 11: Deus dereliquit eum: persequimini et
comprehendite eum, quoniam non est qui eripiat; Thren. IV, 20:
spiritus oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris,
idest propter peccata nostra, ut scilicet nos liberaret; Is.
XLIX, 25: equidem captivitas a forti tolletur. Secundo
ligatur, unde dicit et ligaverunt eum, qui solvere venit ligatos et
vincula eorum disrumpere; Ps. CXV, 17: dirupisti vincula mea
et cetera. Tertio adducitur, unde dicit et adduxerunt eum ad Annam,
ut eum perderent qui venit omnes ducere in viam salutis; Ps. LX,
4: deduxisti me, quia factus es spes mea. Potest autem duplex ratio
assignari quare primum ad Annam ducitur. Una scilicet mandatum
Caiphae pontificis anni illius, qui scilicet ideo Iesum ad Annam
misit, ut excusabilior esset, si ab Anna condemnatum ipse postmodum
condemnaret. Alia ratio ex propinquitate domus Annae quae, in via
posita, propinquior erat. Et ideo timentes ne si excitaretur tumultus
populi, Iesus de manibus eorum eriperetur, declinaverunt illuc. Hic
primo describitur pontifex ex affinitate ad Caipham, quia socer eius
erat; secundo describitur ipse Caiphas, quia pontifex erat anni
illius. Sciendum est enim, quod secundum legem summus sacerdos per
totam vitam officio fungebatur, cui post mortem filius succedebat.
Postmodum vero invidia et ambitione principum crescente, non solum
patri non succedebat filius, sed nec ultra annum pontificatus
fungebatur officio, et hoc ipsum pecunia procurabat, ut Iosephus
dicit. Et ideo non est mirum si in anno illius pontificatus tam
nequiter acquisiti rem sic nefariam gessit. Describitur etiam ex
consilio; unde dixit erat autem Caiphas qui consilium dederat
Iudaeis, supra XI, 50, hoc scilicet quia expedit unum hominem
mori pro populo. Quod ideo Evangelista commemoravit, ut removeret
scandalum de cordibus fidelium, ostendendo et per adversariorum
prophetias, quod non propter infirmitatem aut impotentiam suam captus
est et mortuus, sed propter populi salutem, ut scilicet non tota gens
pereat. Testimonium enim adversarii efficacius est; et talis naturae
est veritas quod etiam adversarius eam tacere non potest. Hic ponitur
quomodo discipuli associaverunt Christum, et primo ponitur quomodo
Petrus cum alio discipulo sequebatur Christum; secundo quomodo
introeunt ad locum ubi Christus erat; tertio quomodo negavit. Dicit
ergo quantum ad primum sequebatur autem Iesum Simon Petrus, ex
devotione, quamvis a longe propter timorem, et alius discipulus,
scilicet Ioannes, cuius nomen ipsemet occultat humilitatis gratia.
Datur autem per hoc intelligi quod reliqui discipuli aufugerant relicto
Iesu, ut dicitur Matth. XXVI, 56. Mystice autem per hos
duos discipulos duae vitae intelliguntur, quae Christum sequuntur,
scilicet activa, quae signatur per Petrum, et contemplativa, quae
per Ioannem. Et activa quidem sequitur Christum obediendo, supra
X, 27: oves meae vocem meam audiunt, contemplativa vero
cognoscendo et contemplando, Oseae VI, 3: sciemus sequemurque
te. Sequebantur autem isti duo discipuli, quia plus prae ceteris
diligebant Christum: unde primi venerunt ad monumentum, infra XX,
2, et quia eos ad invicem maior vis dilectionis uniebat: unde saepe
in Evangelio simul iunguntur; et in Act. Apost. dicitur, quod
miserunt ad illos Petrum et Ioannem. Et iterum: Petrus et Ioannes
ascenderunt in templum ad horam orationis nonam. Hic ponitur quomodo
Petrus introivit quantum ad ordinem: et primo quomodo Ioannes
praecessit; secundo quomodo Petrum introduxit, ibi exivit ergo
discipulus alius et cetera. Ordo autem fuit talis, quia Ioannes
primo intravit cum Iesu. Et huius ratio erat, quia erat notus
pontifici, et Petrus stabat ad ostium atrii foris. Et licet Ioannes
piscator fuisset, et iuvenis vocatus a Christo, erat tamen notus
pontifici: vel quia pater Ioannis ei servus erat, vel aliquis ex
consanguineis suis. Nec hoc posuit Ioannes propter sui iactantiam,
sed propter humilitatem, ne hoc quod primo intravit quam Petrus cum
Iesu in atrium pontificis et non Petrus, magis virtuti suae, et
maioritati quam notitiae adscribatur. Et ideo dicit discipulus autem
ille, scilicet Ioannes, erat notus pontifici: et ideo intravit cum
Iesu in atrium pontificis, ubi Christus erat ductus. Petrus autem
stabat, quasi praesagiens futuram negationem; Ps. XXX, 13:
qui videbant me, foras fugerunt a me. Mystice autem Ioannes intrat
cum Iesu, quia vita contemplativa est ei familiaris; Sap.
VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Sed
Petrus stat foris, quia activa vita circa exteriora occupatur; Lc.
X, v. 39: Maria sedens secus pedes domini, audiebat verbum
illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Hic
ostenditur quomodo Petrus Ioannis interventu introductus est, quia
ille alius discipulus, scilicet Ioannes, erat notus pontifici, et
dixit ostiariae, ut eum introduceret, et introduxit Petrum. Per
quod mystice datur intelligi quod per contemplativam introducitur ad
Christum activa vita: sicut enim ratio inferior dirigitur per
superiorem, ita activa per contemplativam; Ps. XLII, 3:
emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt et adduxerunt
in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Hic ponitur Petri
negatio, et primo ponitur motivum negationis, seu occasio; secundo
ponitur ipsa negatio, ibi dicit ille: non sum; tertio negationis
confirmatio, ibi stabant autem servi et ministri ad prunas. Occasio
autem negationis et motivum fuit Petro ancillae interrogatio; unde
dicit dixit Petro ancilla ostiaria: numquid et tu ex discipulis eius
es? Dicit autem et tu, quia sciebat Ioannem Christi esse
discipulum, et tamen propter familiaritatem nil dicit ei. Apparet
autem in hoc infirmitas Petri pro tempore illo, quia ex debili
occasione motus est ad negandum: et hoc ex duobus. Primo ex ipsa
persona interrogante, quia non armatus miles, non admirandus
pontifex, sed mulier et ancilla ostiaria interrogavit. Secundo ex
forma interrogationis, quia non dicit: numquid ex discipulis es
proditoris istius? Per quod videbatur magis ex compassione loqui.
Unde et ex hoc percipitur quod verbo domini caeli firmati sunt, et
spiritu oris eius omnis virtus eorum: Ps. XXXII, v. 6, quia
qui ad vocem ancillae Christum negavit, postmodum nomen Christi coram
principibus sacerdotum confitetur et praedicat; Act. IV, 8 ss.
Negatio Petri ponitur cum dicit dicit ille: non sum. In quo debemus
advertere, secundum Augustinum, non solum ab eo negari Christum qui
dicit eum esse Christum, sed ab eo etiam qui negat se esse
Christianum. Nil autem aliud isto modo negavit Petrus, quam se esse
Christianum. Ideo autem dominus Petrum negare permisit, quia voluit
ut ipse, qui praeponendus erat toti Ecclesiae, infirmis et
peccantibus magis compateretur, expertus in seipso infirmitatem
peccati; Hebr. IV, 15: non habemus pontificem qui non possit
compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia absque peccato:
verum est de Christo, sed de Petro potest dici etiam cum peccato.
Quidam tamen quamdam inanem gratiam appropriantes Petro, dicunt,
quod non timore negavit, sed amore, volens semper esse cum Christo,
et sequi continue; noverat enim quod si fateretur se esse de Christi
discipulis, fuisset separatus a Christo, et expulsus. Sed hoc non
consonat dictis domini: quia non ideo negavit quia noluit a Christo
separari, sed quia noluit pro Christo animam ponere. Supra enim cum
dixisset, animam meam pro te ponam, respondit Iesus: animam tuam pro
me pones? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus antequam ter me
neges. Confirmatio negationis ponitur ibi stabant autem servi et
ministri ad prunas (...) erat autem cum eis et Petrus; quasi ut
magis videretur non esse eius discipulus. Nam Petrus ad hoc quod non
videretur ex discipulis, posuit se inter ministros et servos stantes ad
prunas quia frigus erat, sicut quandoque in aequinoctio hiemali in
Martio contingit: in quo Petrus non bene consideravit quod dicitur in
Ps. XVII, 26: cum sancto sanctus eris (...) et cum
perverso perverteris. Ipsum etiam tempus congruit conditioni mentis
eius, in qua refriguerat caritas; Matth. c. XXIV, 12:
refrigescet caritas multorum, quoniam abundavit iniquitas. Pontifex
ergo interrogavit Iesum, ubi primo ponitur examinatio; secundo
Christi responsio, ibi respondit ei Iesus; tertio responsionis
reprehensio, ibi haec autem cum dixisset et cetera. Duo autem
imponebantur Christo a Iudaeis: scilicet falsa doctrina, et nova;
Mc. I, 27: quae est haec nova doctrina? Secundo seditio, et
attractio hominum ad se; Lc. XXIII, 5: commovit populum per
universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc. Et ideo de istis
duobus eum examinat. Primo quidem de discipulis eius quos videbat
seduxisse; secundo de doctrina eius, quasi notans eam falsitatis.
Hic ponitur responsio domini, et primo ponit suae doctrinae modum;
secundo requirit aliorum testimonium, ibi quid me interrogas? Circa
primum duo facit. Primo doctrinae manifestationem proponit; secundo
eam exponit. Dicit ergo ego palam locutus sum mundo. Sed contra.
Supra XVI, 25, dicit: venit hora, quando non in proverbiis,
sed palam de patre annuntiabo vobis. Si ergo discipulis nondum palam
locutus fuerat, quomodo palam locutus est mundo? Responsio.
Dicendum, quod discipulis nondum loquebatur palam, quia excellentes
sententias proponebat; mundo autem locutus est palam, quia publice
praedicabat. Unde hoc exponit dicens ego semper docui in templo et
synagogis. Sed contra. Matth. XVI dicitur, quod discipulis
multa seorsum sine parabolis proponebat. Sed ad hoc est triplex
responsio. Una, quia quod duodecim discipulis dicebat, non
reputabatur in occulto dici. Alia est, quia non proponebat ea
discipulis intentione occultandi. Tertio, si fiat vis in verbo, quia
dominus hic loquitur de doctrina quam populo tradidit, quam non
proposuit eis in conventiculis, sed in locis publicis; Ps.
XXXIX, 10: annuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna; Is.
XLV, 19: non fui locutus in abscondito, in loco terrae
tenebroso. Et ad hoc exigit aliorum testimonium, dicens quid me
interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: et
primo remittit eos ad testimonium aliorum; secundo ostendit quorum
testimonium requirat; tertio rationem eorum assignat. Quantum ad
primum dicit quid me interrogas? Quasi dicat: per alios potes hoc
scire. Et ideo quantum ad secundum subdit interroga eos qui
audierunt. Nam, ut Matth. XXII, v. 15 dicitur, miserunt ad
Iesum Pharisaei, ut caperent eum in sermone: qui tamen contra eum
nihil invenire potuerunt. Et ideo remittit eum ad eos. Et rationem
huius subdit ecce hi sciunt quid dixerim ego: de quibus possunt
testimonium perhibere.
|
|