|
Posita domini responsione hic ponitur responsionis reprehensio, et
primo ponitur ministri reprehensio; secundo domini satisfactio, ibi
respondit ei Iesus et cetera. Minister autem reprehendit responsionem
domini, primo quidem facto, quia dedit ei alapam ad improperium; unde
dicit haec cum dixisset, scilicet Iesus, unus assistens ministrorum,
scilicet pontificis, dedit ei alapam. Quod quidem non casu contigit,
sed longe ante et multipliciter fuerat prophetatum; Is. l, 6: dedi
corpus meum percutientibus, et genas meas vellentibus; Thren.
III, 30: dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis;
Mich. V, 1: in virga percutient maxillam iudicis Israel.
Secundo reprehendit verbo, dicens sic respondes pontifici? In quo
datur intelligi quod Annas pontifex erat et nondum missus erat ad
Caipham, unde Lc. III, 2, hos duos pontifices commemorat: sub
principibus, inquit, sacerdotum Anna et Caipha. Sed dicuntur duo
pontifices, quia alternis vicibus pontificatum sibi vindicabant; sed
illo anno Annas erat princeps sacerdotum. Motus est autem minister ad
percutiendum Iesum ex hoc scilicet quia cum audientium eum
interpellasset testimonium, supra VII, 32: cum pontifices
misissent ministros ut caperent eum, ipsi capti ad verba Iesu
redierunt dicentes quia numquam sic locutus est homo sicut hic homo.
Volens ergo hic se excusare quod non esset de illis, percussit eum.
Sed Christum male respondisse pontifici ex hoc coniecit, quia per hoc
quod dixit, quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt,
videbatur notasse pontificem de imprudenti interrogatione, cum tamen
scriptum sit Ex. XXII, 28: principem populi tui ne maledicas.
Consequenter Iesus rationabiliter excusat se, cum dicit si male
locutus sum, respondens pontifici, testimonium perhibe de malo, quasi
dicat: si habes ex his quae a me prolata sunt unde me possis
reprehendere, ostende quod male dixerim: quia in ore duorum vel trium
testium stat omne verbum, Deut. XIX, 15. Si autem bene,
idest si nequis hoc ostendere, quid me caedis? Idest, quid in me
furis? Vel hoc potest referri ad hoc quod dixit supra interroga eos
qui audierunt quid locutus sum ipsis, ut sit sensus: si male locutus
sum, in synagoga et in templo, quod non debui, testimonium perhibe de
malo, quod dixi coram principe sacerdotum. Sed hoc non potuisset
minister ostendere. Si autem bene, scilicet docui, quid me caedis?
Quasi dicat, iniustum est; Ier. XVIII, 20: numquid
redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Sed hic
est quaestio, quia Matth. c. V, 39, dominus praecipit
discipulis suis: si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe
ei et alteram. De Christo autem dicitur Act. I, 1: coepit
Iesus facere et docere. Debuit ergo facere quod docuit. Sed hoc non
fecit; immo, quod contrarium videtur, se excusavit. Responsio.
Dicendum, secundum Augustinum, quod dicta et praecepta sacrae
Scripturae ex factis sanctorum interpretari possunt et intelliguntur,
cum idem spiritus sanctus qui inspiravit prophetis et aliis sacrae
Scripturae auctoribus, moverit sanctos ad opus. Nam, sicut II
Petr. I, 21 dicitur, spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti
Dei homines; ita Rom. VIII, 14, dicitur: qui spiritu Dei
aguntur, hi sunt filii Dei. Sic sacra Scriptura intelligenda est
secundum quod Christus et alii sancti servaverunt. Christus autem non
praebuit isti aliam maxillam: nec Paulus, Act. XVI, 22 ss.
Unde non est intelligendum quod Christus mandasset quod praeberent
maxillam aliam corporalem ad litteram ei qui percutit unam; sed hoc
debet intelligi quantum ad praeparationem animi, quod si necesse
fuerit, ita debet esse dispositus ut non turbetur animo contra
percutientem, sed paratus sit simile et etiam amplius sustinere. Et
hoc dominus servavit, qui corpus suum praebuit occisioni. Sic ergo
excusatio domini utilis fuit ad nostram instructionem. Hic ostenditur
quomodo a pontifice mittitur ad alium pontificem, et primo ponitur
Iesu missio; secundo completur Petri negatio, ibi erat autem Simon
Petrus stans et calefaciens se. Dicit ergo et misit eum Annas
ligatum ad Caipham pontificem, ad quem a principio ducebatur; sed
causa quare prius declinaverat illuc, expressa est supra. Sed attende
Annae nequitiam: quia cum debuisset eum absolvere, utpote sine culpa
existentem, tamen eum ligatum misit. Hic agitur de secunda negatione
Petri et tertia, et primo ponitur negationis occasio; secundo Petri
duplex negatio, ibi dixerunt ergo ei etc.; tertio ponitur signi
verborum Christi adimpletio, ibi et statim gallus cantavit et cetera.
Occasio autem secundae negationis Petri fuit mora cum ministris
pontificis stantibus ad ignem. Nam Chrysostomus dicit: recedente
Christo ad Caipham, Petrus adhuc cum ministris remansit. Sic enim
absorptus erat a peccato post negationem, ut qui prius fervidus erat,
iam non videbatur curare de Christo; Ier. VIII, 6: nullus est
qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, quid feci? Et ideo
dicit erat autem Simon Petrus adhuc stans et calefaciens se; quamvis
Christus recesserit inde, immemor eius quod dicitur in Ps. I:
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Sed haec expositio
stare non potest: quia sic sequeretur quod secunda et tertia negatio
facta fuisset in absentia Christi; quod est contra illud quod dicitur
Lc. XXII, 61, quod post tertiam negationem Petri conversus
dominus respexit Petrum. Et ideo Augustinus aliter exponens, dicit
quod Evangelista loquitur per recapitulationem more suo, ut ostendat
continuationem et ordinem rei. Dixerat enim supra quod stabant servi
et ministri ad prunas, quia frigus erat et calefaciebant se, et,
Petrus erat cum eis stans, et calefaciens se, et postea interposuit
de examinatione Christi a pontifice; et postmodum, ut continuet
seriem, resumit quasi eadem verba dicens erat autem Simon Petrus
stans, ante scilicet quam Christus mitteretur ad Caipham. Deinde
ponitur duplex negatio Petri, cum dicit dixerunt ergo ei: numquid et
tu ex discipulis eius es? Et circa utrumque ponuntur duo, scilicet
negationis occasio, idest interrogatio, et ipsa negatio. Sed hic
occurrit duplex quaestio litteralis. Nam Matth. XXVI, 71,
loquens de secunda negatione dicit: exeunte autem illo ianuam, vidit
eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu
Nazareno. Et iterum negavit cum iuramento. Et sic videtur hic
duplex contrarietas. Quia Ioannes dixit Petrum negasse eo stante ad
focum, Matthaeus autem eo exeunte domum. Alia contrarietas est:
quia secundum Matthaeum interrogatur ab alia ancilla, secundum
Ioannem ab aliis, scilicet multis, unde dicit dixerunt ergo ei:
numquid et tu ex discipulis eius es? Item etiam secundum Lucam solum
ab una interrogatur, unde Lc. c. XXII, 59, dicitur: et
intervallo facto quasi horae unius alius quidam affirmabat, dicens:
vere et hic cum illo erat. Responsio. Dicendum, quod quando Petrus
primo negavit, surrexit et exivit ianuam, et eo exeunte alia ancilla
interrogavit eum. Vel dixit aliis, quia de illis erat, sicut refert
Matthaeus. Et sic negavit secundo. Et postmodum rediit Petrus ut
excusaret se de hoc etiam, et sedit cum aliis; quo sedente ibi, alii
qui audierunt ab ancilla, iterum interrogaverunt eum, ut dicit
Matthaeus. Vel unus primo, ut dicitur hic et postea alii multi. Et
sic negavit tertio. Unde subditur de tertia negatione: dixit unus ex
servis pontificis cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam.
Iste tertius testimonium perhibuit, quia de visu unde dicit nonne ego
te vidi in horto cum illo? Iterum ergo Petrus, facto intervallo
horae unius, negavit, tertio. Nec refert si alii Evangelistae
dicunt tertiam interrogationem factam a pluribus, Ioannes vero factam
ab uno. Potuit enim fieri ut iste, qui magis certus erat,
interrogaret, et alios ad interrogandum incitaret. Multa enim circa
haec verba dicta sunt a circumstantibus, quorum unum commemorat
Evangelista unus, et alius aliud, cum non esset eorum principalis
intentio ad hoc, sed ad commemorandum verba Petri, et ostendendum
veritatem eius quod dominus dixerat Petro; unde in verbis Petri omnes
conveniunt; Num. XXIV, 13: quidquid dominus dixerit, haec
loquar. Consequenter agit de signo commemorationis Christi: unde
dicit et statim gallus cantavit, motus virtute divina, ut medici esset
completa praedictio, et aegroti convicta praesumptio.
|
|