|
Hic agitur de assignatione Christi gentilibus, et primo dicit
Evangelista quomodo assignatur praesidi; secundo causa eius a praeside
examinatur, ibi et dixit: quam accusationem affertis adversus hominem
hunc? Tertio quomodo eius innocentia declaratur, ibi et haec cum
dixisset, iterum exivit. Circa primum tria facit. Primo describit
assignationis locum; secundo tempus; tertio modum. Locus quidem,
quia in praetorium: unde dicit adducunt autem Iesum ad Caipham in
praetorium, quod est locus iudicii. Unde et in exercitu ubi erat
tabernaculum principis consuevit praetorium appellari; unde hic domus
praesidis praetorium appellatur. Sed quomodo ducitur ad Caipham in
praetorium? Ad quod dicendum, quod potest dici, quod Caiphas
praevenerat in domum Pilati, ut eum informaret de facto Iesu sibi
praesentandi: unde eo exeunte cum Pilato in praetorium, assignatus
est ei Iesus. Vel potest dici, quod cum Caiphas esset princeps
sacerdotum, habebat spatiosas domos, ita quod in aliqua parte earum
etiam praeses hospitaretur: et sic est sensus: adducunt Iesum ad
Caipham, scilicet ad domum eius, et hoc in praetorium. Vel
dicendum, quod melius in Graeco habetur: adducunt Iesum a Caipha in
praetorium: et sic tollitur omnis dubitatio. Tempus describitur:
erat autem mane, nam tanta erat eorum nequitia, ut nulla
interponeretur mora quin occidendum traderent Pilato. Mich. II,
1: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus
vestris. In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est
manus eorum; Iob c. XXIV, 14: mane primo surgit homicida,
interficit egenum et pauperem. Sed ex hoc quaestio gravis insurgit.
Nam tres alii Evangelistae dicunt, quod circa principium noctis
dominus fuit flagellatus in domo Caiphae, et examinatus ab eo, cum
dixit: dic nobis si tu es Christus: et summo mane ductus est ad
Pilatum. Ioannes vero dicit, quod ductus est ad Caipham. Ad quod
dicendum, quod si volumus salvare litteram nostram, quod Caiphas
primo vidit eum cum esset in domo Annae de nocte, et tunc potuit
examinari ab eo. Sed adhuc dubium remanet de hoc quod dicunt, quod
fuit flagellatus in domo Caiphae. Quod totum solvitur secundum illud
quod habetur in Graeco, scilicet quod ducunt eum a Caipha in
praetorium, quia secundum hoc a domo Annae fuit de nocte adductus ad
domum Caiphae, ubi flagellatus et examinatus fuit, et de mane fuit a
Caipha ductus in praetorium. Ut non contaminarentur, sed ut
manducarent Pascha. Ubi primo designatur eorum vana superstitio,
quia non introierunt in praetorium; secundo Pilati ad eos reverentia,
quia exivit eis obviam. Sed hoc quod dicit quantum ad primum, quod
non introierunt ut non contaminarentur, habet dubitationem. Dicunt
enim alii Evangelistae, quod Christus captus fuit in sero in die
coenae: et tunc erat Pascha, Lc. c. XXII, 15: desiderio
desideravi hoc Pascha manducare vobiscum. Et de mane in crastino fuit
ductus ad praetorium. Quomodo ergo ut manducarent Pascha, cum esset
in crastino Paschae? Sed ad hoc quidam moderni Graeci dicunt, quod
hoc factum fuit decima quarta luna, et crucifixus eo die quo Iudaei
celebrabant Pascha, dicentes, quod Christus una die praevenit
Pascha, sciens sibi imminere occisionem in Pascha Iudaeorum, unde
celebravit Pascha decimatertia luna ad vesperam. Et hoc dicunt, quia
in lege praeceptum est, quod a quartadecima luna primi mensis usque ad
vigesimum primum diem mensis, non inveniatur fermentatum apud
Iudaeos. Unde dicunt, quod Christus consecravit de fermentato
corpus suum. Sed hoc stare non potest propter duo. Primo quia
numquam invenitur in veteri testamento quod alicui liceret praevenire
celebrationem Paschae; sed si haberet impedimentum, liceret differre
usque ad alium mensem. Num. IX, 10: homo qui fuerit immundus
super anima, aut in via procul in gente vestra, faciat phase domino,
mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum ergo
Christus nil praetermiserit de observantiis legis, falsum dicunt, eum
Pascha praevenisse. Secundo, quia Mc. XIV, 12; expresse
habetur, quod Christus venit die azymorum quando necesse erat occidi
Pascha; et Matthaeus dicit quod primo die azymorum accesserunt
discipuli ad Iesum dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Non ergo dicendum est quod Christus praevenit Pascha. Et ideo
Chrysostomus aliter dicit scilicet quod Christus legem per omnia
implens, suo tempore Pascha celebravit, scilicet quartadecima luna ad
vesperam; sed Iudaei sic intenti erant ad Christi occisionem quod non
celebraverunt Pascha die suo: sed in sequenti die, scilicet luna
decimaquinta. Unde de hoc dicit ut non contaminarentur, sed ut
manducarent Pascha, quod praecedenti die omiserunt. Sed nec hoc
stare potest, quia Num. IX, v. 10 s., dicitur quod si quis
propter impedimenta non potest celebrare Pascha decimaquarta luna primi
mensis, celebrat illud non sequenti die, sed luna decimaquarta mensis
secundi. Et ideo dicendum est, secundum Hieronymum et Augustinum et
alios doctores Latinos, quod decimaquarta luna est principium
solemnitatis; sed Pascha non dicitur solum vespera, sed totum tempus
septem dierum: per quod comedebant azyma, quae debebant manducari a
mundis. Unde quia Iudaei alieni iudicis praetorio immunditiam
contrahebant; ideo non introierunt in praetorium ut non
contaminarentur, sed ut manducarent Pascha, idest panes azymorum.
Sed attende impiam caecitatem, quia timebant contaminari de homine
gentili; sed sanguinem Dei et hominis effundere non timebant. Is.
XLIX, 17: venerunt structores tui; destruentes te, et
dissipantes a te exibunt. Consequenter ponitur Pilati ad eos
reverentia, cum dicit exivit ergo Pilatus ad eos foras, et tunc
Christum ab eis oblatum suscepit et dixit: quam accusationem affertis
adversus hominem hunc? Ubi ponitur Christi examinatio, et primo
quomodo examinatur a Pilato coram accusatoribus; secundo quomodo a
se, ibi introivit ergo et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit Pilati examinationem; secundo liberalem eius concessionem, ibi
accipite eum vos et cetera. Circa primum, primo ponitur eius
examinatio; secundo malitiosa Iudaeorum responsio. Pilatus ergo
videns eum ligatum, et a tot ductum ad damnandum dicit quam
accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt, et
dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum;
quasi dicerent: nos examinavimus eum, et iam condemnatum tradidimus
eum tibi iam puniendum, quasi Pilato sufficeret eorum iudicium. Sed
falsum dicunt, dicentes eum esse malefactorem, quia, ut dicitur
Actor. X, 38: pertransit benefaciendo, et sanando omnes
oppressos a Diabolo. Sed faciunt secundum illud Ps. XXXIV,
12, retribuebant mihi mala pro bonis. Sed contra hoc est quod
dicitur Lc. XXIII, 5, quod imponebant Christo multa crimina,
unde dicebant commovit populum per universam Iudaeam, incipiens a
Galilaea usque huc: hic autem nullum. Respondeo. Dicendum, quod
multa verba dixerunt Iudaei tunc Pilato, ut Augustinus dicit, sed
potuit esse quod primo hoc quod hic ostendit Ioannes, et postea fuit
quod dicit Lucas. Consequenter ponitur liberalis concessio Pilati,
cum dicit accipite eum vos, et primo ponitur Pilati concessio;
secundo Iudaeorum recusatio, ibi dixerunt ergo ei Iudaei; tertio
recusationis ratio, ibi ut sermo Iesu impleretur. Dicit ergo
accipite eum vos volens eis praestare gratiam. Sic et Felix dixit
Paulo: si velis iudicari apud Iudaeos, Act. c. XXIV. Vel
hoc dixit arguens eos: nam ipsi examinaverant, et condemnaverant:
unde volebat quod qui condemnaverant eum malefactorem, darent
sententiam: quia, ut dicitur Act. XXV, 16: non est consuetudo
Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur praesentes
habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda peccata.
Et sic est sensus: nostrum iudicium petitis; sed vos eum accipite et
damnate secundum legem vestram: ego autem nequaquam talis iudex
efficiar. Sed Iudaeorum recusatio ponitur consequenter, ibi dixerunt
ergo ei Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. Sed contra.
Ex. XXII, 18 dicitur: maleficos non patieris vivere. Iesum
autem maleficum reputabant. Sed, secundum Augustinum, dicunt nobis
non licet interficere quemquam, in die festo, alio autem tempore sic.
Vel, secundum Chrysostomum, Iudaei amiserunt multum de potestate:
quia iudicium de peccato contra rempublicam non pertinebat ad eos, ipsi
autem potissime intendebant condemnare eum de hoc quod erat contra
rempublicam; infra XIX, v. 12: omnis qui se regem facit
contradicit Caesari. Unde dicunt nobis non licet interficere
quemquam, scilicet qui facit contra rempublicam; quamvis liceret pro
aliquo peccato legis, cuius iudicium reservatum eis erat. Vel aliter
dicendum, quod aliquid non licet alicui, vel quia est divina lege
prohibitum; et hoc modo non erat eis prohibitum: vel quia prohibitum
erat eis lege humana; et hoc modo non licebat eis interficere
quemquam, quia iam residebat haec potestas apud praesidem. Sed tunc
remanet quaestio: quia lapidaverunt Stephanum, Actor. VII,
58. Sed ad hoc respondet Chrysostomus, quod Iudaeis concessum
erat a Romanis quod uterentur legibus suis: unde quia poena
lapidationis erat inflicta per legem, ideo concessa erat eis a
Romanis. Sed mors crucis in lege exprobrabilis erat; Deut.
XXI, 23: maledictus omnis qui pependit in ligno. Et ideo hoc
genus mortis non erat eis servatum. Iudaei autem ex sua malitia non
erant contenti si Christum lapidarent; sed volebant eum morte
turpissima condemnare, ut dicitur Sap. II, v. 20. Et ideo
nunc dicunt non licet nobis interficere quemquam, scilicet morte
crucis. Vel dicendum, quod Stephanus fuit lapidatus in magistratus
mutatione: et tunc multa illicita usurpantur, quae non fierent in
processu temporis. Ratio recusationis subditur cum dicit ut sermo
Iesu impleretur: ut ly ut non referatur ad intentionem Iudaeorum,
sed ad dispositionem divinae providentiae. Iesus enim dixit, Matth.
XX, 19, quod occidendus erat a gentibus, et crucifigendus,
traditus tamen a Iudaeis. Et ideo ut istud impleretur, ipsi
noluerunt eum iudicare et occidere.
|
|