|
Supra posita est examinatio qua Pilatus examinavit Christum coram
accusatoribus hic autem ponit Evangelista quomodo Pilatus examinavit
Christum apud seipsum, et primo Evangelista agit de interrogatione
Pilati examinantis; secundo de responsione Christi examinati, ibi
respondit Iesus: regnum meum non est de hoc mundo. Circa primum duo
facit. Primo proponit Pilati interrogationem; secundo
interrogationis causam, seu examinationem, ibi respondit Iesus: a
temetipso hoc dicis? Circa primum sciendum, quod Pilatus ut iustus
iudex, et omnia exquisite tractans, non statim acquievit accusationi
pontificis. Ex. XXIII, 2: non sequeris turbam ad faciendum
malum nec in iudicio plurimorum acquiesces sententia, ut a vero
devies. Sed introivit iterum in praetorium et vocavit Iesum,
scilicet seorsum, eo quod magnam de eo habebat suspicionem. Ideo
autem Christum ad se vocavit, ut exquisitius omnia rimaretur, et
Christus quietius responderet, amoto strepitu Iudaeorum. Iob
XXIX, 16: causam quam ignorabam, diligentissime investigabam.
Et tunc dixit ei tu es rex Iudaeorum? Ex quo patet, ut Lucas
refert c. XXIII, 2 quod Iudaei hoc crimen ei imposuerunt;
licet Ioannes dicat tantum si non esset hic malefactor, non tibi
tradidissemus eum, et multa alia crimina ei obiecerunt. Sed hoc magis
tetigit cor Pilati, et ideo de hoc solo eum interrogat. Matth.
XII, v. 34: ex abundantia cordis os loquitur. Consequenter cum
dicit respondit Iesus etc. ponitur interrogationis examinatio, et
primo ponitur Christi interrogatio; secundo Pilati responsio, ibi
numquid ego Iudaeus sum? Dixit ergo respondit Iesus, versa vice
interrogando, a temetipso hoc dicis? Ubi sciendum est, quod duplici
ex causa homo interrogat. Quandoque ut sciat rem quam prius
ignorabat, et sic discipulus interrogat magistrum; quandoque
interrogat de re scita, ut sciat responsionem de quo interrogat, et
sic magister interrogat discipulum. Sed dominus sciebat et id de quo
ipse interrogabat, et illud quod responsurus erat; et ideo non
interrogabat quasi ignorans, quia omnia nuda et aperta sunt oculis
eius, Hebr. c. IV, 13, sed interrogat ut sciamus quam
opinionem habebant Iudaei et gentiles, ac simul de illo regno
instruamur. Consequenter cum dicit respondit Pilatus etc., ponitur
responsio Pilati. Sed quare sic respondet? Ideo scilicet quia
dominus quaesivit ab eo an a semetipso hoc dixisset. Et ideo Pilatus
ostendit quod non pertinebat ad eum quaerere an esset rex Iudaeorum,
sed potius ad Iudaeos, quorum se regem dicebat; dans per hoc
intelligere quod ab aliis hoc sibi dicebatur. Et ideo subdit gens tua
et pontifices tui tradiderunt te mihi, hanc scilicet accusationem
adversum te dicentes. Et dicit gens tua, quia ex Iudaeis, secundum
hominem, natus erat. Ier. XX, 10: audivi enim contumelias
multorum et terrores in circuitu: persequimini eum, ab omnibus viris
qui erant pacifici mei; Michaeae VII, 6: inimici hominis,
domestici eius. Et dicitur pontifices, quia quanto maiores erant in
potestate, tanto potiores in crimine. I Esdrae c. IX, 2: manus
principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima; Ier. V,
5: ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt vias
domini, et iudicium Dei sui: et ecce magis hi confregerunt iugum,
ruperunt vincula. Si ergo ipsi tradiderunt te mihi, quid fecisti?
Quasi dicat: non est credendum quod tradidissent te mihi nisi pro
magna causa. Hic ponitur responsio Christi, et primo removet
suspicionis de regno suo falsitatem; secundo astruit veritatem, ibi
dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? Circa primum duo facit.
Primo excludit falsam suspicionem; secundo adhibet signi probationem,
ibi si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique
decertarent, ut non traderer Iudaeis. Falsam suspicionem removet,
dicens regnum meum non est de hoc mundo. Quod male intelligentes
Manichaei, dicebant esse duos deos et duo regna; scilicet Deum
bonum, qui habet regnum suum in regione lucis; et Deum malum, qui
habet regnum suum in regione tenebrarum; et hanc dicebant esse hunc
mundum, quia omnia corporalia dicebant esse tenebras. Et secundum hoc
sensus est: regnum meum non est de hoc mundo, quasi dicat: dominus
pater, qui bonus est, et ego non habemus regnum in regione
tenebrarum. Sed contra hoc est quod dicitur in Ps. XLVI, 8:
quoniam rex omnis terrae Deus. Et iterum: omnia quaecumque voluit
dominus fecit in caelo et in terra. Et ideo dicendum, quod hoc dixit
Christus propter Pilatum, qui credebat Christum affectare regnum
terrenum, quo corporaliter, sicut et homines terreni, regnaret; et
per hoc esset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum.
Sciendum est autem, quod regnum quandoque dicitur ille populus qui
regnat, quandoque ipsa regia potestas. Primo ergo modo accipiendo
regnum exponit Augustinus, et dicit regnum meum, idest fideles mei,
Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum, non est de hoc
mundo. Non dicit: non est in hoc mundo; supra XVII, 11: et
hi in mundo sunt, sed non est de hoc mundo, per affectum et
imitationem, ereptus quidem per gratiae electionem. Sic enim nos
Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum caritatis
suae. Chrysostomus autem exponit accipiendo regnum secundo modo, et
dicit: regnum meum, idest potestas mea et auctoritas qua rex sum, non
est de hoc mundo idest, non habet originem ex causis mundanis et
electione hominum, sed aliunde, scilicet ab ipso patre. Dan.
VII, 14: potestas eius, potestas aeterna quae non auferetur, et
regnum eius quod non corrumpetur. Hic adhibet signa evidentia ad
probandum quod regnum eius non est de hoc mundo, et primo ponit
signum; secundo concludit intentum, ibi nunc autem regnum meum non est
hinc. Circa primum sciendum est, quod qui habet regnum terrenum,
sive iuste sive violenter, oportet quod habeat socios et ministros,
per quos in potestate fulciatur. Cuius ratio est, quia non est potens
per seipsum, sed per ministros suos. II Reg. III, 1: facta
est longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David
proficiscens et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens
quotidie. Sed rex supernus, quia potens est per seipsum, servis suis
potentiam tribuit; ideo non indiget ad regnum suum ministris. Et ideo
dicit, quod regnum suum non est de hoc mundo: quia si ex hoc mundo
esset regnum meum, ministri utique mei decertarent, ut non traderer
Iudaeis. Unde et Petrus volens decertare pro Christo, non
advertebat se de hoc mundo non esse: supra eodem. Habebat tamen
dominus alios ministros, scilicet Angelos, qui potuissent eum eripere
de manibus Iudaeorum; sed dominus eripi noluit. Matth. XXVI,
v. 53: an non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi plusquam
duodecim legiones Angelorum? Nunc autem regnum meum non est hinc.
Scilicet, quia non quaerit tales ministros, concludit quod regnum
suum non est hinc, idest, non habet principium de hoc mundo; est
tamen hic, quia ubique est: attingit enim a fine usque ad finem
fortiter, et disponit omnia suaviter: Sap. VIII, 1; Ps.
II, v. 8: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae; Dan. VII, 14: dedit
potestatem et honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguae
servient ei. Hic dominus manifestat veritatem de regno suo quod sit,
et primo ponitur manifestationis occasio; secundo ipsa manifestatio,
ibi respondit ei Iesus etc.; tertio manifestationis effectus, ibi
dixit ei Pilatus, quid est veritas? Circa primum sciendum, quod
Pilatus ex supradictis verbis domini intelligens quod regnum quasi
carnale et longinquum esset de partibus illis I Cor. II, 14:
animalis homo non percepit ea quae sunt spiritus Dei anhelavit ad
veritatem sciendam; et ideo inquit dicens ergo rex es tu? Scilicet et
dominus. Consequenter respondens dicit tu dicis quia rex sum ego, ubi
primo se esse confitetur regem; secundo sui regni ostendit rationem,
ibi ego in hoc natus sum (...) ut testimonium perhibeam veritati;
tertio insinuat supra quos regnat, ibi omnis qui est ex veritate,
audit vocem meam. Circa primum sciendum est, quod dominus ad
quaestionem respondens de regno, ita responsionem suam temperavit ut
nec manifeste confiteretur se esse regem, cum rex non esset eo modo quo
Pilatus intelligebat; nec negaret, cum spiritualiter esset rex
regum. Dicit ergo tu dicis quia rex sum ego, scilicet carnaliter
secundum quem modum rex non sum, sed alio modo rex sum ego; Is.
XXXII, 1: ecce in iustitia regnabit rex, principes in iudicio
praeerunt. Modum autem et rationem regni sui ostendit dicens ego in
hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam
veritati; quod dupliciter exponitur. Uno modo, secundum
Augustinum, ut regnum Christi sint fideles sicut dictum est supra:
et sic Christus super fideles regnat; et ad hoc venit in mundum ut
congregans sibi fideles, regnum sibi acquirat. Lc. XIX, 12:
homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum.
Et sic est sensus: ego in hoc, idest ad hoc, natus sum, nativitate
scilicet carnali. Et hoc exponit dicens et ad hoc veni in mundum,
carnaliter nascendo; sic enim venit in mundum, Gal. IV, v. 4:
misit Deus filium suum in mundum, ut testimonium perhibeam veritati,
scilicet mihi, qui sum veritas, supra XIV, 6. Et si testimonium
perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, supra VIII,
14. Et inquantum manifesto me veritatem, intantum regnum mihi
paro. Hoc enim non potest fieri nisi per manifestationem veritatis,
quam manifestationem non decebat fieri nisi per me, qui sum lux.
Supra I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse
enarravit. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrandi
per dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante
Deo signis et portentis et variis virtutibus et spiritus sancti
distributionibus. Alio modo exponit Chrysostomus sic: tu quaeris si
rex ego sum, et ego dico quod sic: sed potestate divina, quia in hoc
natus sum, nativitate aeterna a patre, sicut Deus ex Deo, ita rex
ex rege; Ps. II, 6: ego autem constitutus sum rex, et subdit:
ego hodie genui te. Sed quod addit et ad hoc veni in mundum, non
ponitur expositive, sed intelligitur de nativitate temporali; quasi
diceret: etsi sum rex aeternus, tamen ad hoc veni in mundum, ut
testimonium perhibeam veritati; mihi scilicet quod sum rex a Deo
patre. Hic ostendit super quos regnet. Ubi notandum quod supra X,
1, dixit se pastorem, et subditos dixit oves, quod idem est quod hic
dicit se regem et subditos regnum: quia eadem est proportio regis ad
subditos et pastoris ad oves: et sicut pastor pascit oves, Ez.
XXXIV, 2: nonne greges pascuntur a pastoribus, ita et rex
sustentat subditos. Et specialiter inter alia dixit oves meae vocem
meam audiunt: unde et hic dicit qui est ex veritate, audit vocem
meam, non solum exterius, sed credendo interius et amando ac opere
implendo; supra VI, 45: omnis qui audivit a patre et didicit
venit ad me. Sed unde hoc homini ut audiat vocem meam? Inde scilicet
quia est ex veritate, quae est Deus. Sed cum omnes sint ex Deo,
omnes sunt ex veritate et audiunt vocem eius. Respondeo. Dicendum,
quod aliqui sunt ex Deo per creationem, et sic omnes sunt a Deo.
Dicuntur etiam aliqui esse a Deo per affectum et imitationem; unde
supra VIII, 47 dicitur: ex Deo non estis, scilicet secundum
affectum, sed per creationem estis: ille ergo audit vocem credendo et
amando, qui, scilicet, est ex veritate, idest, qui accepit hoc
munus ut veritatem amet. Sed attende, quod non dicit: omnis qui
audit vocem, est ex veritate, quia sequeretur quod ideo essemus ex
veritate quia credimus: cum tamen ideo credamus quia sumus ex
veritate, inquantum scilicet accepimus donum Dei per quod credimus et
amamus veritatem. Eph. II, 8: gratia salvati estis per fidem,
et hoc non ex vobis: Dei enim donum est; Phil. I, 29: vobis
datum est non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo
patiamini. Ponit responsionis effectum, in quo datur intelligi quod
Pilatus propulsa suspicione regni terreni, ac intelligens Christum
regem esse in doctrina veritatis, cupit veritatem scire, ac effici de
regno eius; unde dicit quid est veritas? Non quaerens quae sit
definitio veritatis, sed quid esset veritas cuius virtute de regno eius
efficeretur: dans per hoc intelligere, quod veritas mundo incognita
erat, et fere ab omnibus evanuerat, dum increduli essent. Is.
LIX, 14: corruit veritas in plateis, et aequitas non potuit
ingredi; Ps. XI, 2: diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Sed Pilatus responsionem non expectavit. Et ideo quantum ad hanc
quaestionem sciendum est, quod duplicem veritatem invenimus in
Evangelio: unam increatam et facientem; et haec est Christus, supra
c. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita, aliam factam, supra
I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Veritas
enim de sui ratione importat commensurationem rei ad intellectum.
Intellectus autem dupliciter comparatur ad res. Quia quidam ut
mensura rerum existens, ille scilicet qui est causa rerum; quidam
autem mensuratus a re, ille scilicet cuius cognitio causatur a re.
Non igitur est veritas in intellectu divino quia ipse adaequatur
rebus, sed quia res ipsi divino intellectui adaequantur. Sed in
intellectu nostro ideo est veritas, quia ita intelligit res ut res se
habent. Et sic veritas increata et intellectus divinus est veritas non
mensurata nec facta, sed veritas mensurans et faciens duplicem
veritatem; unam scilicet in ipsis rebus, inquantum facit eas secundum
quod sunt in intellectu divino; et aliam quam facit in animabus
nostris, quae est veritas mensurata tantum et non mensurans. Et inde
est quod veritas increata intellectus divini appropriatur filio, qui
est ipsa conceptio divini intellectus et Dei verbum. Veritas enim
conceptionem intellectus consequitur. Deinde cum dicit et cum hoc
dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, agit de sententia Pilati in
Christum, et primo declarat eius innocentiam; secundo intentat
impendere misericordiam, ibi est autem consuetudo ut unum dimittam
vobis in Pascha. Sciendum est autem circa primum, quod Pilatus, ut
dicit Augustinus, volebat libenter Christum liberare, et dum
quaesivisset a Christo quid est veritas? Subito venit illi in mentem
quomodo per quandam consuetudinem Christum liberare poterat qua solet
eis dimitti unus in Pascha: et ideo responsionem non expectans
totaliter, contulit se ad hoc procurandum, et ideo dicit et cum hoc
dixisset. Audiebat Iudaeorum tumultum, et credens se illum posse
compescere et postmodum quietius difficilis quaestionis responsionem
audire, iterum exivit ad Iudaeos, et proponens Christi innocentiam,
dixit eis: ego nullam invenio in eo causam, scilicet mortis. I
Petr. II, 22: qui peccatum non fecit. Et tamen si esset aliqua
in eo, ego apud quem residet potestas, et praecipue iudicandi de his
quae contra regem fiunt, volo eum liberare et absolvere. Unde dicit
est autem consuetudo ut unum dimittam vobis in Pascha. Ubi primo
offert Christi absolutionem; secundo ponit Evangelista Iudaeorum
responsionem. Sciendum est autem, quod hanc consuetudinem introduxit
Pilatus, vel alii praesides Romanorum, ob favorem populi. Et ideo
secundum hanc consuetudinem volens eum dimittere, dicit vultis ergo
dimittam vobis regem Iudaeorum? Non dicit hoc quasi invenerit eum
culpabilem de regno Iudaeorum, sed ut exaggeraret ipsorum malitiam;
quasi dicat: etsi sit rex Iudaeorum, quod ad vos iudicare non
pertinet, sed ad me, tamen, si vultis, dimittam eum vobis. Sed
ipsi Iudaei clamaverunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed
Barabbam. Et ut Iudaeorum malitiam ostendat, statim subdit eius,
quem liberari petebant, crimen, dicens erat autem Barabbas latro.
Is. I, 23: principes tui infideles, socii furum. In hoc
impletur illud Ier. XII, 8: facta est mihi haereditas mea quasi
leo in silva; Act. III, 14: iustum et sanctum negastis, et
petistis virum homicidam donari vobis.
|
|