|
Supra prosecutus est Evangelista de his quae Christus passus est a
Iudaeis; hic prosequitur de his quae specialiter passus est a
gentilibus: a quibus quidem tria passus est, secundum quod ipse
praedixerat, Matth. XX, 18 s., et Lc. XVIII, v.
32: tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et
crucifigendum et cetera. Primo ergo Evangelista agit de Christi
flagellatione; secundo de eius illusione, ibi et milites plectentes
coronam de spinis, imposuerunt capiti eius; tertio de eius
crucifixione, ibi exivit iterum Pilatus et cetera. Dicit ergo tunc
ergo, idest post clamorem omnium, apprehendit Pilatus Iesum et
flagellavit, non quidem propriis manibus, sed per milites: et hoc
ideo ut Iudaei satiati eius iniuriis, mitigarentur et usque ad eius
mortem saevire desisterent. Naturale est enim ut ira quiescat, si
videat eum contra quem irascitur, humiliatum et punitum, ut dicit
philosophus in rhetorica. Quod quidem verum est in ira quae quaerit
nocumentum proximi cum mensura, sed non in odio, quod totaliter
quaerit exitium eius qui habetur odio. Eccli. XII, 16:
inimicus si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. Isti autem ex
odio movebantur ad Christum, et ideo flagellatio non sufficiebat.
Ps. LXXII, 14: fui flagellatus tota die; Is. l, 6: dedi
corpus meum percutientibus. Sed numquid haec intentio Pilatum excusat
a flagellatione? Non quidem, quia in omnibus quae sunt per se mala,
nullum eorum potest fieri totaliter bonum per bonam intentionem:
affligere autem innocentem, et praecipue Dei filium, est maxime per
se malum; et ideo nulla intentione excusari potest. Hic agitur de
illusione, et primo quantum ad falsos honores quos ei exhibuerunt;
secundo quantum ad vera opprobria quae ei intulerunt, ibi et dabant ei
alapas et cetera. Exhibebant autem ei falsos honores, vocantes eum
regem: per quod alludebant accusationi Iudaeorum, qui dicebant quod
ipse faciebat se regem Iudaeorum. Et ideo triplicem honorem regis
sibi exhibebant, sed falsum. Primo quidem quantum ad illusoriam
coronam; secundo quantum ad illusoriam vestem; tertio quantum ad
illusoriam salutationem. Illudunt ergo ei quantum ad coronam, quia
reges consueverunt auro coronari; Eccli. XLV, 14: corona aurea
super caput eius. Unde et de eo in Ps. XX, 4 dicitur: posuisti
in capite eius coronam de lapide pretioso. Sed milites plectentes
coronam de spinis, imposuerunt super caput eius, illius scilicet qui
suis est corona gloriae. Is. XXVIII, 5: in die illa erit
dominus exercituum corona gloriae et sceptrum exaltationis residuo
populi sui. Et convenienter de spinis: quia per eas removit spinas
peccatorum, quae pungunt remorsu conscientiae: Ier. IV, 3:
novate vobis novale, et nolite serere super spinas: et spinas
poenalitatum quae affligunt; Gen. III, 18: spinas et tribulos
germinabit tibi et cetera. Sed numquid hoc factum est mandato
praesidis? Chrysostomus dicit, quod non; sed milites pecunia
corrupti hoc ad gratiam Iudaicam faciebant. Augustinus autem dicit
hoc esse factum mandato vel permissione praesidis, ut scilicet magis
Iudaeorum odia saturarentur, et facilius eum eriperet. Secundo
illudunt ei quantum ad vestem, unde sequitur et veste purpurea
circumdederunt eum, quae erat indicium regiae dignitatis apud
Romanos. Unde I Mach. VIII, v. 14, dicitur, quod tempore
illo quando Romani consules dominabantur, corona aut purpura
utebantur. Per hoc autem quod purpura circumdederunt eum, impletur
illud Is. c. LXIII, 2: quare ergo rubrum est vestimentum
tuum; et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Simul autem et
per hoc significatur passio martyrum, qua totum corpus Christi, idest
Ecclesia, rubricatur. Tertio illudunt ei quantum ad salutationem;
unde venientes ad eum dicebant ave, rex Iudaeorum. Consuetudo autem
tunc erat, sicut et modo est, ut homines euntes ad regem, eum
salutarent. II Reg. XVI, v. 16: Chusi vadens ad
Absalonem, dixit: salve, rex, salve rex. Mystice autem illi
illusorie Christum salutant qui eum confitentur ore, factis autem
negant, Tit. I, 16. Matth. VII, 21: non omnis qui dicit
mihi, domine domine, intrabit in regnum caelorum. Consequenter
opprobria quae ei intulerunt dicit et dabant ei alapas: et hoc ideo,
ut ipso opere ostenderent illusorium esse quod ei talem honorem
exhibebant. Is. c. l, 6: genas meas dedi vellentibus; Mich.
c. V, 1: percusserunt maxillam principis Israel.
|
|