|
Hic agit Evangelista de Christi crucifixione, et primo ponit ipsam
crucifixionem; secundo addit de eius morte, ibi postea sciens Iesus
quia omnia consummata sunt etc.; tertio de sepultura, ibi post haec
rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea et cetera. Circa crucifixionem
primo ponit Pilati et Iudaeorum disceptationem; secundo Christi
condemnationem, ibi Pilatus autem cum hoc audisset, magis timuit;
tertio ponit sententiae executionem, ibi susceperunt autem Iesum.
Disceptabat autem Pilatus cum Iudaeis, volens liberare Christum.
Et ideo primo ponit quomodo nititur eum liberare ipsum Iudaeis
ostendendo; secundo eius innocentiam allegando, ibi dixit eis
Pilatus: accipite eum vos et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit demonstrationem; secundo demonstrationis effectum, ibi cum ergo
vidissent eum pontifices et cetera. Circa primum tria ponuntur.
Primo Pilati demonstrantis intentio, quae erat eum liberare; unde
dicit exivit ergo iterum Pilatus, scilicet a praetorio, et dixit
eis, scilicet Iudaeis expectantibus, ecce adduco eum vobis foras, et
hoc ideo ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam, scilicet
mortis. Quare ergo turpiter tractasti, impie Pilate, sine causa?
Scilicet ne Iudaei credant quod ob favorem eum dimittam. Qualis enim
favor praestatur ei cui tot inferuntur flagella? Vel ideo ut haec eius
ludibria inimici libentissime viderent, et ulterius sanguinem non
sitirent; quasi dicat: si reus esset mortis, ita condemnarem eum
sicut flagellavi. Fortassis tamen aliqua levia fecit contra legem,
propter quae flagellationem tantum promeruit, non autem mortem.
Secundo ponitur Christi manifestatio, et hoc facto; unde dicit
exivit ergo Iesus portans spineam coronam, et purpureum vestimentum et
cetera. In illo habitu illum ostendit in quo a ministris illuditur,
ut saltem quiescant dum ad eos exit, non clarus imperio, sed plenus
opprobrio. Ps. LXVIII, 8: quoniam propter te sustinui
opprobrium, operuit confusio faciem meam. In quo instruimur ut
opprobria omnia propter nomen Iesu Christi parati simus sustinere.
Is. LI, 7: nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum
ne metuatis. Tertio ponitur demonstrationis explicatio et hoc per
verba Pilati; unde dixit eis ecce homo, quasi despective loquendo,
quod aliquis sic despectus vellet sibi usurpare regnum. Ecce de quali
homine creditis haec, ut secundum hoc conveniat ei illud Ps. XXI,
7: ego sum vermis, et non homo. Si ergo regi invidetis, iam
parcite: quia deiectum videtis. Fervet ignominia, frigescat invidia
ut dicit Augustinus. Hic ponitur demonstrationis Christi effectus in
Iudaeis: quia quantumcumque viderent eum deiectum et desolatum et
flagellatum, eorum invidia non frigescit, sed ardescit potius et
crescit. Unde cum vidissent eum, adductum foras, pontifices et
ministri, clamabant: crucifige, crucifige eum. Ingeminant propter
desiderii vehementiam. Nec sunt contenti quacumque morte, sed
turpissimam expetunt, scilicet crucis. Sap. II, 20: morte
turpissima condemnemus eum. Et dicit cum vidissent eum: quia ex
aspectu eius qui habebatur odio, magis commovetur et inflammatur cor
odientis contra eum. Sap. II, 15: gravis est nobis etiam ad
videndum. Hic ostendit Evangelista quomodo Pilatus nititur liberare
Christum, eius innocentiam allegando. Ex quo orta est controversia,
quia primo Pilatus allegat Christi innocentiam; secundo Iudaei
replicant culpam, ibi nos legem habemus et cetera. Quantum ad
primum, dixit eis Pilatus: accipite eum vos, et crucifigite, quasi
dicat, nolo esse iniquus iudex, ego non crucifigam eum; vos
crucifigatis eum, si vultis: ego non invenio in eo causam, scilicet
crucifigendi. Supra XIII, 30: venit princeps mundi huius, et
in me non habet quidquam; Act. III, 13: quem vos tradidistis
et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti. Sed Iudaei
adhuc replicant Christi offensam; unde sequitur responderunt ei
Iudaei: nos legem habemus et cetera. Videntur intellexisse ex
responsione Pilati quod non erat motus contra Christum ex crimine
affectati regni, ex quo credebant eius animum maxime commoveri, ut eum
occideret. Et ideo quasi hoc crimen non sufficeret ad eius mortem,
credebant Pilatum per hoc quod dixerat: accipite eum vos etc.
petivisse, si haberent aliud crimen secundum legem de quo condemnatus
esset, et de hoc condemnarent eum; et ideo dicunt secundum legem debet
mori. Et primo proponunt crimen Christi contra legem Iudaeorum;
secundo contra legem Romanorum, ibi si hunc dimittis, non es amicus
Caesaris. Circa primum duo facit. Primo ponitur Iudaeorum
accusatio contra Christum; secundo accusationis effectus in animo
Pilati, ibi cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
Crimen quod imponebatur Christo contra legem Iudaeorum erat, quia
filium Dei se fecit, ex quo reputabant eum reum mortis. Supra V,
18: propterea quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum
solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se
faciens Deo; et supra X, 33, dicit: de bono opere non lapidamus
te, sed de blasphemia: quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
Et ubique dicunt filium Dei se facit, quasi non sit. Sed hoc non
est contra legem, ut probavit eis supra X, 34, per illud Ps.
LXXXI, v. 6: ego dixi, dii estis. Si enim alii homines, qui
sunt filii adoptivi, absque blasphemia filios Dei se dicunt, quanto
magis Christus, qui est filius Dei per naturam? Sed quia non
intelligebant aeternam generationem, ideo eum et falsum et blasphemum
reputabant, pro quorum quolibet quis reatum mortis incurrebat.
Consequenter cum dicit cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis
timuit, ponit accusationis effectum in animo Pilati; et primo
effectum timoris, unde dicit cum audisset hunc sermonem, scilicet quod
filium Dei se faceret, magis timuit, cogitans ne verum esset, et
perperam ageret, si inique procederet contra eum. Per quod dabatur
intelligi quod gentiles audita proditione filii Dei, timuerunt.
Habac. III, 1: domine, audivi auditum tuum, et timui.
Secundo ponit effectum dubitationis et inquisitionis: unde sequitur et
ingressus est in praetorium iterum, et dixit ad Iesum etc., et primo
ponitur Pilati inquisitio; secundo taciturnitas Christi; tertio
taciturnitatis reprehensio. Quantum ad primum dicit et ingressus est
in praetorium iterum Pilatus, scilicet timore concussus, et dixit ad
Iesum, quem secum reduxerat, unde es tu? Volens scire, utrum
scilicet esset Deus divinam habens originem, vel homo terrenam. Ad
quod responderi potest, quod habetur supra VII, v. 23: vos de
deorsum estis, ego de supernis sum. Iesus autem, quia noluit,
responsum non dedit ei: ut ostenderet quod nolebat per sermones vincere
et excusationes componere, cum ad hoc venerit ut pateretur. Simul et
per hoc dedit nobis exemplum patientiae. Et impletur quod dicitur
Is. LIII, v. 7: quasi agnus coram tondente se obmutescet et
non aperiet os suum. Et dicit tamquam agnus, ut non credatur quod
tacuerit sicut male sibi conscius, qui de peccatis suis convincebatur,
sed sicut mansuetus, sicut qui pro peccatis alienis immolabatur.
Consequenter cum dicit dixit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris?
Nescis quia potestatem habeo crucifigere te; et potestatem habeo
dimittere te? Ponitur quomodo Pilatus reprehendit eius
taciturnitatem, et primo facit hoc Pilatus per iactantiam suae
potestatis; secundo ponitur responsio Christi de potestate Pilati.
Quia ergo Christus non dedit ei responsum, Pilatus hic reprehendens
dicit mihi non loqueris etc.: in quo seipsum condemnavit. Si enim in
potestate sua totum positum erat, quare nullam causam inveniens eum non
absolvit? Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam;
II Mach. VII, 16: potestatem in homines habens, cum sis
corruptibilis, facis quod vis. Et quia sic gloriatur de potestate
sua, secundum illud Ps. XLVIII, 7: in multitudine divitiarum
suarum gloriatur, ideo dominus hoc infringit dicens non haberes
potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Unde,
sicut dicit Augustinus, Christus ubi tacet, sicut agnus tacet; ubi
loquitur, docet sicut pastor. Unde primo docet de suae potestatis
origine; secundo de sui criminis quantitate. Quantum ad primum dicit
non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset
desuper, quasi dicat: si aliquam videaris habere, hanc non habes a
te, sed est tibi data desuper, idest a Deo, a quo est omnis
potestas. Rom. XIII, et Prov. c. VIII, 15: per me
reges regnant. Et dicit ullam, idest quantulamcumque habes, quia
limitatam habebat sub alia maiori, scilicet Caesaris; Matth.
VIII, 9: ego sum sub potestate constitutus. Et ideo concludit
propterea qui tradidit me tibi, scilicet Iudas, vel principes
sacerdotum, maius peccatum habet. Et dicit maius, ut et illos qui
tradiderunt et ipsum Pilatum ostenderet obnoxios esse peccato: sed
illos maiori qui ex se et ex invidia eum tradiderunt; sed iste quod
fecit, ex timore superioris potestatis fecit. Per hoc etiam
confutatur error haereticorum dicentium omnia peccata esse paria:
alioquin non dixisset dominus, maius peccatum habet. Matth.
XVIII, 7: vae autem homini illi per quem scandalum venit.
Effectus liberationis Christi ponitur cum dicit et exinde quaerebat
Pilatus dimittere eum. Sed quia, ut dictum est a principio,
nitebatur eum dimittere, convenientius dicitur exinde, idest ex hac
causa, quod non haberet peccatum. Vel supra tentabat eum dimittere,
sed exinde, idest ex tunc, omnino et constanti animo quaerebat eum
dimittere.
|
|