|
Supra Iudaei posuerunt crimen Christi contra legem: quod quia
Pilatus parvipendere videbatur, utpote legi non obnoxius; ideo adhuc
imponunt ei crimen contra legem Romanorum, ut magis eum urgerent ad
Christum occidendum, et primo proponunt periculum Pilato imminens,
si Christum dimittat; secundo rationem assignant, ibi omnis qui se
regem facit, contradicit Caesari. Dicit ergo, quod postquam
Pilatus quaerebat dimittere Christum, Iudaei clamabant dicentes: si
hunc dimittis, qui se regem facit, non es amicus Caesaris, idest,
amicitiam eius amittes. Saepe namque contingit quod homines de aliis
ea existimant quae ipsi patiuntur. Et quia de eis dicitur supra
XII, 43, quod dilexerunt magis gloriam hominum quam Dei; ideo
et de Pilato existimabant quod amicitiam Caesaris praeponeret
amicitiae iustitiae; quamvis contrarium sit faciendum. Ps.
CXVII, v. 9: bonum est sperare in domino quam in principibus.
Unde et philosophus veritatem censet praehonorari amicitiis. Rationem
autem periculi imminentis subdunt omnis enim qui se regem facit,
contradicit Caesari. Haec enim est terrenae potestatis natura, quod
una sit impatiens consortii alterius: et ideo Caesar non patiebatur
alium dominari. Eccli. VII, 4: noli quaerere ab homine
ducatum, neque a rege cathedram honoris. Hic agit Evangelista de
condemnatione Christi, circa quam tria tangit. Primo quidem locum;
secundo tempus, ibi erat autem parasceve etc.; tertio modum, ibi et
dixit Iudaeis. Quantum ad primum primo ponit condemnationis motivum,
dicens cum audisset Pilatus hos sermones, magis timuit: non enim sic
potuit contemnere Caesarem auctorem potestatis suae, quemadmodum legem
gentis alienae; et ideo dicit et adduxit foras Iesum. Sed frustra
propter eos movetur, quia non erat talis. Non enim a purpura, non a
diademate, non a sceptro, non a curru, non a militibus quos Christus
haberet, credere poterat quod regnum affectaret. Ipse semper solus
cum discipulis sedebat, pauper in cibo, habitu et habitatione. Sed,
ut dicitur Prov. XXVIII, 1: fugit impius nemine persequente;
Ps. LII, 7: trepidaverunt timore ubi non erat timor; Ez.
II, 6: tu ergo ne timeas eos, neque sermones eorum metuas
(...) et vultus eorum ne formides. Secundo ponit locum, dicens
et sedit pro tribunali. Tribunal sedes est iudicis, sicut solium
regis et cathedra magistri; Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio
iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Et ideo dicitur tribunal,
quia apud Romanos tribuni causas particulares decernebant, dicti a
tribubus quibus praeponebantur. Et dicitur pro tribunali, idest ante
tribunal, nam apud Graecos haec praepositio pro idem est quod in
Latino ante vel in. Et hoc tribunal erat in loco qui dicitur
lithostratos, idest stratura lapidum. Lithos enim in Graeco idem est
quod lapis; nam locus ubi Pilatus pro tribunali sedebat, pavimentatus
erat lapidibus diversis. Et idem locus Hebraice dicitur Gabbatha,
idest collis, sive sublimitas ex coacervatione lapidum. Tempus autem
condemnationis describit dicens erat autem parasceve, idest praeparatio
Paschae, hora quasi sexta. Sciendum est autem, quod apud Iudaeos
dies sabbati quantum ad aliquid solemnior erat qualibet alia
festivitate, inquantum scilicet ob reverentiam illius diei non
praeparabant ipso die sibi cibaria, sed in sexta feria praecedenti;
unde sexta feria huius temporis ex hoc parasceve dicebatur. Et hoc
ortum habet ex hoc quod Ex. XVI, 23 s. dicitur quod in sabbato
non colligerent manna, sed in sexta feria colligerent duplum; in quo
nulli festivitati deferebant. Unde licet praesens sexta feria solemnis
esset apud eos, tamen in ea pro sequenti die sabbati cibaria
praeparabant. Sed addit erat autem hora quasi sexta: contra quod est
quod dicitur Mc. c. XV, 25: erat autem hora tertia, et
crucifixerunt eum. Sed constat quod ante sedit pro tribunali quam
Christus fuerit crucifixus. Sed ad hoc est duplex responsio,
secundum Augustinum. Prima et melior est, quod Christus dupliciter
fuit crucifixus. Primo linguis et vocibus Iudaeorum dicentium,
crucifige, crucifige eum; secundo manibus militum, qui eum
crucifixerunt. Unde Iudaei, quia crucifixionem volebant imponere
gentilibus. Marcus, qui Evangelium scripsit gentibus, ipsam
imposuit Iudaeis, dicens, quod tunc Christum crucifixerunt quando
Iudaei clamaverunt crucifige, crucifige eum; quod fuit in hora
tertia. Ioannes vero, qui sequitur ordinem temporis, dicit erat
quasi hora sexta: nam quando Christus fuit in cruce, iam erat in fine
horae quintae et in principio horae sextae, in qua factae sunt tenebrae
per tres horas, scilicet usque ad horam nonam. Unde quia hora sexta
nondum inchoata erat, ideo dicit quasi hora sexta. Secunda responsio
est, quia parasceve dicitur praeparatio Paschae; Pascha autem
nostrum Christus est immolatus: unde praeparatio parasceve est
praeparatio immolationis Christi: cuius erat hora sexta et non diei,
quia principium huius praeparationis fuit hora noctis nona, quando
Christo capto dicebant: reus est mortis. Unde si tribus reliquis
horis noctis addamus tres horas diei, quando Christus crucifixus
fuit, manifestum est quod sexta hora parasceve, idest praeparationis,
crucifixus fuit, licet hora diei esset tertia, ut dicit Marcus. Et
certe congruit quod in sexta hora crucifigeretur: quia per crucem
reparavit hominem sexta die conditum, et sexta aetate. Modum autem et
ordinem condemnationis describit, dicens et dixit Iudaeis: ecce rex
vester et cetera. Ubi notandum, quod adhuc Pilatus volebat liberare
eum, quamvis eum Caesaris timor urgeret. Et ideo primo ponitur
Pilati conatus ad Christum liberandum; secundo subditur eius
consensus ad eum crucifigendum, ibi tunc ergo tradidit eis illum ut
crucifigeretur. Circa primum primo ponitur Pilati conatus; secundo
malitia Iudaeorum, ibi illi autem clamabant. Dicit ergo, quod
postquam sedit pro tribunali, dixit Iudaeis, quasi cum quadam
indignatione, ecce rex vester, quasi dicat: mirum est quod hunc
formidatis habere regem, sic humiliatum et abiectum: regnum non nisi
divites et fortes affectant, hic autem non est talis, quia, ut
dicitur in Ps. LXXXVII, 16: pauper sum ego et in
laboribus. Sed haec nec Iudaeorum molliunt malitiam. Innumerabili
odio affecti clamabant, et abundantiam malitiae ingeminando, tolle,
tolle, crucifige eum: simul etiam per hoc insinuantes, quod nec eum
videre poterant. Iob XXI, 14: dixerunt Deo: recede a nobis,
scientiam viarum tuarum nolumus; Sap. II, 15: gravis est etiam
ad videndum. Et ideo subdunt: morte turpissima condemnemus eum: quod
idem est quod crucifige eum. Hic ostenditur quomodo Pilatus nititur
eum liberare per Iudaeorum opprobrium. Et primo ponitur Pilati
conatus dicentis regem vestrum crucifigam? Quasi dicat: si non
movemini ab eius humilitate, debet vos movere vestrum opprobrium, quod
eum crucifigam qui regnum vestrum affectavit: quod valde ignominiosum
est, si ab extraneis fiat. Secundo ponitur Iudaeorum pertinacia,
unde dicit responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem;
in quo seipsos servituti perpetuae submiserunt renuentes Christi
dominium; et ideo usque in hodiernum diem alieni a Christo, effecti
sunt servi Caesaris et potestatis terrenae. I Reg. VIII, 7:
non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos; Ier. II, 13:
dereliquerunt me fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, quae
continere non valent aquas. Consequenter ponitur consensus Pilati ad
occidendum Christum; unde dicit tunc ergo tradidit eis, scilicet
Iudaeis, quod sic subiecti erant potestati Romanorum et voluntati
eorum, illum, ut crucifigeretur: contra consilium. Ex.
XXIII, 2: ne sequaris turbam ad faciendum malum; Iob IX,
24: terra data est in manus impii; Ier. XII, 7: dedi
dilectam animam meam in manus inimicorum eius. Hic agit Evangelista
de crucifixione Christi, et primo ponitur crucis ignominia: secundo
narrat crucifixionis consequentia, ibi scripsit autem et titulum
Pilatus. Ignominiam autem crucis describit quantum ad crucifigentium
conditionem, quantum ad deducendi modum quantum ad locum, et quantum
ad comitatum. Conditio quidem crucifigentium describitur, quia
milites: unde dicit susceperunt autem Iesum et cetera. Milites
quidem facto, nam sequitur milites ergo cum crucifixissent eum,
Iudaei vero voto: quia ipsi fecerunt, et quidquid factum est
extorserunt. Per quod signatur quod Iudaei amittere debebant
utilitatem crucis Christi, et gentiles eam consequi; Matth.
XXI, 43: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti
facienti fructus eius. Modus autem ducendi ignominiosus fuit, unde
dicit et baiulans sibi crucem: nam mors crucis ignominiosa erat, unde
Deut. XXI, 23, dicitur: maledictus omnis qui pendet in ligno.
Et ideo crucis signum tamquam profanum vitantes, et nec tangere
volentes, crucem Iesu condemnato Iesu imponunt. Unde dicit et
baiulans sibi crucem. Sed contra. Matth. XXVII, 32,
dicitur quod angariaverunt quemdam Simonem venientem de villa, ut
portaret crucem. Responsio. Dicendum, quod Christus eam portavit a
principio; sed dum incederet, invenerunt illum ad votum. Nec hoc
vacat a mysterio: quia ipse primus passionem crucis sustinuit, et
postmodum alii, et maxime advenae gentiles, eum imitando. I Petr.
II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum; Matth. c. XVI, 24: si quis vult venire post me,
abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me. Sed hoc quod
Christus crucem sibi portavit, et si impiis et infidelibus sit grande
ludibrium, fidelibus tamen et piis est grande mysterium. I Cor.
I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem est stultitia: his autem
qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est. Portat Christus
crucem ut rex sceptrum, in signum gloriae quae est universale rerum
omnium dominium. Ps. XCV, 9: dominus regnabit a ligno; Is.
IX, 6: et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur
admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi,
princeps pacis. Portat eam ut victor trophaeum suae victoriae. Col.
II, 15: expolians principatus et potestates, traduxit
confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Item ut doctor
portat candelabrum, in quo ponenda erat lucerna suae doctrinae, quia
verbum crucis fidelibus est virtus Dei: Lc. XI, 33: nemo
accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut
qui ingrediuntur, lumen videant. Locus autem passionis ignominiosus
quantum ad duo: et quia erat extra civitatem, unde dicit exivit in eum
qui dicitur Calvariae locus, extra scilicet moenia civitatis; Hebr.
ult., 12: propter quod Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem
populum, extra portam passus est. Et hoc propter duo. Primo ut
ostenderet virtutem passionis suae non esse includendam inter terminos
gentis Iudaicae; secundo ut ostendat quod quicumque consequi volunt
passionis fructum, exire debent mundum, saltem affectu. Unde ibidem
statim subdit apostolus: exeamus igitur ad eum extra castra. Secundo
quia erat infimus, unde dicit in eum qui dicitur Calvariae locus.
Ps. LXXXVII, 5: aestimatus sum cum descendentibus in lacum.
Et quidem quidam, secundum Chrysostomum, dicunt quod in illo loco,
qui Calvariae dicebatur, Adam mortuus fuit et sepultus: unde
Calvariae dicebatur a Calvaria primi hominis, ut sicut mors ibi
regnavit, ita illic Christus trophaeum statueret. Sed, ut
Hieronymus dicit, favorabilis est huiusmodi interpretatio et mulcens
aures populi, non tamen vera, quia Adam sepultus est in Hebron:
Iosue XIV, 15: Adam maximus inter Enacim situs est. Et ideo
dicendum, quod ex Ierusalem foras portam locus erat in quo
truncabantur capita damnatorum: unde hic locus Calvariae nomen sumpsit
propter damnatorum seu collatorum decalvata capita ibi iacentia.
Comitatus autem et societas passionis ignominiam indicant quia cum eo
alios duos crucifixerunt, scilicet latrones, ut dicitur Lc.
XXIII, 33. Et dicit hinc et hinc, idest unum ad dexteram, et
alium ad sinistram; medium autem Iesum. Sed attende, quod Christus
etiam in passione medius stat. Sed hoc quantum ad intentionem
Iudaeorum factum est ei ad ignominiam; ut scilicet causa mortis eius
similis iudicaretur causae mortis latronum. Is. LIII, v. 12:
et cum iniquis deputatus est. Sed si ad mysterium attendatur, hoc ad
claritatem Christi pertinet: nam per hoc ostenditur quod Christus per
passionem merebatur iudiciariam potestatem. Iob XXXVI, v.
17: causa tua quasi impii iudicata est; sed iudicium causamque
recipies. Medium autem tenere proprium est iudicis: unde, et
secundum philosophum, ire ad iudicem est ire ad medium. Et ideo
medius ponitur, et unus a dextris, et alius a sinistris, quia in
iudicio statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris. Unde
latro a dextris qui credidit liberatur, et alter a sinistris qui
insultat est condemnatus.
|
|