|
Postquam Evangelista egit de Christi crucifixione, hic agit de
consequentibus ipsam, et primo de his quae sequuntur crucifixionem
quantum ad Pilatum; secundo quantum ad milites, ibi milites ergo,
cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius; tertio quantum ad
amicos astantes, ibi stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et
cetera. Ponuntur autem tria pertinentia ad Pilatum, scilicet tituli
inscriptio, tituli lectio, tituli conservatio. Quantum ad primum duo
ponuntur. Primo inscriptio tituli, unde dicit scripsit autem et
titulum Pilatus, et posuit super crucem. Et hoc satis convenienter:
ut saltem per hoc vindicaret se de Iudaeis, ostendens ipsorum
malitiam, dum in regem suum insurrexerunt. Sed tamen convenit
mysterio; quia sicut in triumphis in trophaeo titulus ponebatur
victoriam ostendens, per hoc quod homines memoriam sui celebrare
volebant, Gen. XI, v. 4: celebremus nomen nostrum antequam
dividamur in universas terras, ita titulum cruci inscribi disposuit,
ut passio eius in memoria haberetur, Thren. III, 19: recordare
paupertatis meae et transgressionis meae, absinthii et fellis.
Secundo ponitur tenor tituli: erat autem scriptum: Iesus Nazarenus
rex Iudaeorum. Quae quidem tria verba satis conveniunt ad crucis
mysterium, nam hoc quod dicit Iesus, qui salvator interpretatur,
convenit ad virtutem crucis, per quam nobis facta est salus; Matth.
I, 21: vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum
suum a peccatis eorum. Hoc vero quod dicit Nazarenus, quod
interpretatur floridus, pertinet ad patientis innocentiam; Cant. c.
II, 1: ego flos campi, et lilium convallium Is. XI, 1: et
flos de radice eius ascendet. Hoc vero quod dicit rex Iudaeorum,
pertinet ad potestatem, ad dominium quod ex passione promeruit.
Phil. II, 9: propter quod et Deus illum exaltavit; Ier.
XXIII, 5: regnabit dominus, et sapiens erit; Is. IX, 7:
super solium David et super regnum eius sedebit. Sed cum ipse sit per
crucem non solum rex Iudaeorum sed etiam gentium, unde in Ps. II,
6, cum dixisset: ego autem constitutus sum rex ab eo, subdit postula
a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: quare ergo scripsit rex
Iudaeorum tantum? Responsio. Dicendum, quod gentiles intromissi
sunt in pinguedinem olivae sicut oleaster, Rom. XI, 17. Et
sicut oleaster particeps fit pinguedinis olivae, non autem oliva fit
particeps amaritudinis oleastri, ita ipsi gentiles ad fidem conversi
spiritualiter Iudaei confitentes dicuntur effecti, non circumcisione
carnis, sed spiritus; et ideo per hoc quod dicitur rex Iudaeorum,
intelliguntur etiam gentiles conversi. Consequenter cum dicit hunc
ergo titulum multi Iudaeorum legerunt, agitur de tituli lectione. Et
primo ponitur tituli lectio, quia hunc titulum multi legerunt
Iudaeorum: per quod signatur quod plures salvantur per fidem,
passionem Christi legendo, quam eorum qui viderunt. Infra penult.,
31: haec autem scripta sunt ut credatis. Secundo ponitur legendi
facultas, et haec est duplex. Una est ex loci propinquitate: quia
prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus, ad quem multi
confluebant: alia ex Scripturae multiplicitate, quia erat scriptum
Hebraice, Graece et Latine: ut nullus ignoraret, et quia hae tres
linguae prae ceteris eminebant. Hebraea quidem propter unius Dei
cultum; Graeca propter sapientiam; Latina propter Romanorum
potentiam. Unde hae tres gentes sibi dignitatem vindicant in cruce
Christi, ut dicit Augustinus. In quo signatur quod per crucem
Christi subiugari debebant et converti devoti et religiosi, qui
signantur per Hebraeam linguam; sapientes qui per Graecam;
potentes, qui per Latinam. Vel per Hebraeam significabatur quod
Christus dominari debebat theologicae philosophiae, quae significatur
per Hebraeam, quia Iudaeis est tradita divinarum rerum cognitio; per
Graecam vero philosophiae naturali et philosophicae: nam Graeci erga
naturalium speculationem insudaverunt; per Latinam vero philosophiae
practicae, quia apud Romanos maxime viguit scientia moralis: ut sic
in captivitatem redigantur omnes intellectus in obsequium Christi, ut
dicitur II Cor. X, 5. Conservatio autem tituli ponitur cum
dicitur dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum et cetera. Et
primo ponitur Iudaeorum conatus ad titulum destruendum, unde dicebant
Pilato pontifices Iudaeorum: noli scribere, rex Iudaeorum; sed,
quia ipse dixit, rex sum Iudaeorum. Nam in hoc ostenditur Christi
praeconium, et Iudaeorum opprobrium, quod ponitur rex Iudaeorum.
Nam contumeliosum est Iudaeis quod regem suum fecerunt crucifigi.
Sed si poneretur: quia dixit, rex sum Iudaeorum, hoc redundasset in
Christi improperium, et indicasset eius culpam; et hoc ipsi
intendebant, ut scilicet crucifixo auferrent famam, cui iam vivo
abstulerunt vitam. Ps. LXVIII, 13: adversum me loquebantur
qui sedebant in porta. Secundo ponitur Pilati constantia ad titulum
conservandum, quia Pilatus volens eis ignominiam facere noluit mutare
sententiam; unde sequitur respondit Pilatus: quod scripsi, scripsi.
Quod non casu factum est, sed diu ante a Deo dispositum et
prophetatum. Nam quidam Psalmi sic intitulantur: ne disperdas,
David in tituli inscriptionem: qui quidem Ps. LVIII, maxime
pertinet ad passionem, sicut est: eripe me de inimicis meis, et duo
praecedentes: miserere mei Deus, miserere mei, quoniam in te
confidit anima mea, et si vere utique iustitiam loquimini. Et ideo
stulte clamabant pontifices quia sicut non potest corrumpi quod veritas
dixit, ita non potest deleri quod Pilatus scripsit. Ideo enim
Pilatus quod scripsi, scripsi, dixit, quia dominus quod dixit,
dixit, ut dicit Augustinus. Deinde cum dicit milites ergo cum
crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, ponit consequentia ad
crucifixionem quantum ad milites, et primo ponit aliarum vestium
partitionem; secundo tunicae inconsutilis sortitionem, ibi et
tunicam; tertio inducit propheticam praenuntiationem, ibi ut
Scriptura impleretur. Dicit ergo milites, cum crucifixissent eum,
acceperunt vestimenta eius. Ex quo duo colligere possumus: scilicet
mortis Christi abiectionem, per hoc quod denudaverunt eum, quod
abiectis personis tantum fieri consuevit; secundo militum rapacitatem,
quia acceperunt vestimenta, et fecerunt quatuor partes, unicuique
militi partem. Hoc enim genus hominum rapacissimum est, ideo Ioannes
Baptista dixit eis: neminem concutiatis (...) et contenti estote
stipendiis vestris, Lc. III, 14, et Iob XXIV, 7: nudos
dimittunt homines, vestimenta tollentes. Quantum ad secundum dicit et
tunicam, et primo ponitur tunicae descriptio; secundo eius sortitio,
ibi et dixerunt, non scindamus eam. Dicit ergo et tunicam, scilicet
acceperunt simul cum illis. Erat autem tunica inconsutilis desuper
contexta per totum. Dicit autem, quod erat inconsutilis, ut ostendat
rationem indivisionis. Ex quo, ut quidam dicunt, pretiositas tunicae
potest convinci. Chrysostomus vero e contrario dicit, quod hoc dicens
Evangelista, occulte vestis vilitatem insinuat. Nam in Palaestina
est quoddam genus vestium propter pauperes ex multis pannis contextum
quasi unus pannus super alium: II Cor. VIII, 9: scimus enim
gratiam domini nostri Iesu Christi: quia cum dives esset in omnibus
propter nos egenus factus est. Mystice autem potest referri ad corpus
Christi mysticum; et sic vestimenta dividuntur in quatuor partes quia
Ecclesia per quatuor partes mundi diffusa est. Is. XLIX, 18:
vivo ego, dicit dominus: quia his omnibus velut ornamento vestieris,
et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Tunica inconsutilis quae non
dividitur, significat caritatem, quia aliae virtutes non sunt secundum
se unitae, sed per aliud uniuntur, inquantum omnes conveniunt in fine
ultimo, cui coniungitur sola caritas. Nam et si fides finem ultimum
demonstret, spes in ipsum tendere faciat, tamen sola caritas
coniungit. Coloss. III, 14: super omnia autem caritatem
habentes, quae est vinculum perfectionis. Quae dicitur esse desuper
contexta, quia caritas est super omnes alias virtutes. I Cor.
XII, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro; Eph.
III, 19: scire etiam supereminentem caritatem scientiae
Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Vel quia caritas
non est nobis a nobismetipsis, sed a spiritu sancto. Rom. V, 5:
caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui
datus est nobis. Potest etiam hoc referri ad corpus Christi verum;
et sic est desuper contexta, quia formatum est corpus Christi virtute
superiori, scilicet spiritus sancti. Matth. I, 20: quod in ea
natum est, de spiritu sancto est. Sortitio tunicae ponitur cum dicit
dixerunt ergo ad invicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa
cuius sit. Est enim quaedam sors divinatoria; et haec, quia
necessitatem non habet, est illicita; est et alia divisoria: et haec
in rebus mundanis est licita, sed non in spiritualibus, ut scilicet
quae homines arbitrio suo dividere non valent, committunt arbitrio et
consilio divino. Prov. XVI, 33: sortes mittuntur in signum,
sed a domino temperantur. Et eiusdem XVIII, v. 18:
contradictionem comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.
Sed contra videtur quod Matth. c. V, 27, dicitur, quod
miserunt sortes super vestimenta sua. Responsio. Dicendum, quod
Matthaeus non dicit quod super omnes mitterent sortes, sed dum
dividerent alias, miserunt sortem, scilicet super tunicam. Praeterea
Marcus adhuc magis urget dicens sortes miserunt quis quid tolleret:
ergo super omnes portiones. Responsio. Dicendum, secundum
Augustinum, quod sic intelligenda sunt verba Marci, et exponenda:
miserunt sortes super eis, idest super aliquo eorum, quis quid idest,
quis eorum tolleret tunicam. Consequenter ponit Scripturae
vaticinium, cum dicit ut Scriptura impleretur. Et primo ponitur
prophetica praenuntiatio: in quo notatur prophetae diligentia, dum
etiam ventura quaedam accidentia quae super Christum fienda erant,
praenuntiavit. Patet etiam quod non a casu praedicta contigerunt. Et
ideo dixit ut Scriptura impleretur, consecutive scilicet, quae dixit
in Ps. XXI, v. 19: partiti sunt vestimenta mea, non dicit
vestem, quia plures erant, et in vestem meam, idest super tunicam,
miserunt sortem. Secundo ponitur prophetiae adimpletio, quia milites
quidem haec fecerunt: per quod datur intelligi quod Scriptura divina
etiam in minimo impletur, Matth. V, 18: iota unum aut unus apex
non praeteribit a lege donec omnia fiant; Lc. ult., 44: oportet
impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me.
Deinde cum dicit stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror
matris eius etc., ponitur consequens tertium quantum ad amicos, et
primo ponitur astantium mulierum praesentia; secundo Christi de matre
sollicita diligentia, ibi cum ergo vidisset matrem etc.; tertio
prompta discipuli obedientia, ibi et ex illa hora accepit eam
discipulus in sua. Mulieres autem astantes iuxta crucem describuntur
tres scilicet mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et
Maria Magdalenae. Sed notandum, quod cum alii Evangelistae
mentionem faciant de multis mulieribus Christo astantibus, nullus
facit mentionem de beata virgine, excepto Ioanne: unde ex utrorumque
narratione duplex incurrit dubitatio. Prima, quia Matthaeus et
Marcus dicunt, quia mulieres stabant a longe; Ioannes vero, quod
iuxta crucem. Ad hoc dici posset, quod aliae erant mulieres quas
commemorant Matthaeus et Marcus, et aliae quas commemorat Ioannes.
Sed huic repugnat quod Maria Magdalena connumeratur inter mulieres
quas Matthaeus et Marcus commemorant, et etiam Ioannes. Et ideo
dicendum, quod eaedem mulieres intelligendae sunt istae et illae; nec
est in hoc contradictio. Nam iuxta et a longe relative dicuntur; et
nihil prohibet aliquod quodammodo dici longe et quodammodo dici iuxta.
Iuxta quidem fuisse dicit, quia in conspectu eius erant, sed longe,
quia inter ipsum et mulieres erant intermedii. Vel potest dici, quod
a principio crucifixionis stabant iuxta eum, ita quod eis loqui
poterat; sed postmodum superveniente multitudine irridentium,
secedentes longe steterunt. Unde Ioannes narrat quod primo fuit,
alii quod postea. Secunda quaestio est quia Ioannes commemorat
Mariam Cleophae, sed Matthaeus et Marcus loco eius Mariam
Iacobi, quae dicebatur Alphaei. Sed ad hoc dicendum est, quod
eadem est Maria Cleophae, quam nominat Ioannes, cum ea Alphaei,
quam nominat Matthaeus. Habuit enim duos viros, scilicet Alphaeum
et Cleopham. Vel potest dici, quod Cleophas fuit pater eius. Quod
autem et mulieres stabant iuxta crucem et discipuli eo relicto
fugerant, mulierum commendat devotam constantiam. Iob XIX, 20:
pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum: quasi scilicet
discipuli, qui per carnem significantur, recesserant, et mulieres,
quae per pellem intelliguntur, adhaeserunt. Consequenter ponitur
sollicitudo eius ad matrem, ibi cum vidisset ergo Iesus matrem etc.,
et primo ponitur sollicitudo quantum ad curam discipuli, quem matri
imposuit; secundo quantum ad curam matris, quam discipulo commisit,
ibi deinde dicit discipulo: ecce mater tua. Quantum ad primum dicit
cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem quem diligebat,
dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus, quasi dicat: usque modo
curam tui habui, et fui memor tui, tibi istum derelinquo. In quo
dignitas Ioannis ostenditur. Sed attende, quod supra II, 3,
quando mater dixit, vinum non habent etc., dicit: nondum venit hora
mea, scilicet passionis, qua patiar, secundum illud quod a te
suscepi: cum autem venerit hora illa, tunc recognoscam. Unde et modo
eam recognoscit matrem. Facere autem miracula non convenit mihi
secundum quod a te suscepi; sed secundum quod habeo a patre paternam
generationem, scilicet secundum quod sum Deus. Et nota, secundum
Augustinum, quod Christus in cruce pendens se habuit sicut magister
in cathedra. Unde et docet nos parentibus existentibus in necessitate
subvenire, et de eis curam habere, ut dicitur Ex. c. XX, 12:
honora patrem tuum et matrem tuam; et I Tim. V, 8: si quis
suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, non habet fidem, et
est infideli deterior. Sed contra est quod dicitur Lc. XIV,
26: si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem
et filios, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse
discipulus. Responsio. Dicendum, quod sicut dominus praecipit
parentes odiri, sic et animam nostram, in qua praecepit naturam
diligere et odire iniquitatem, et quod avertit a Deo. Et sic
parentes sustentare debemus, diligere et revereri, quantum ad
naturam; sed odire quantum ad vitia, et ad id quod nos avertunt a
Deo. Quantum ad secundum dicit discipulo ecce mater tua, ut scilicet
iste tantum serviret ut filius matri, ista illum diligeret ut filium
mater. Consequenter cum dicit et ex illa hora accepit eam discipulus
in sua, ponitur discipuli obedientia. Et secundum Bedam, oportet
dici in suam, et sic est sensus accepit eam, scilicet matrem Iesu,
discipulus, scilicet Ioannes, in suam, matrem videlicet. Sed,
secundum Augustinum, etiam ut habetur in Graeco, debet dici in sua:
non quidem praedia, quia de illis erat qui dixerant: ecce nos
reliquimus omnia; nam Matth. IV, 20 dicitur, quod Iacobus et
Ioannes relictis omnibus secuti sunt Iesum; sed in sua, scilicet
officia, quibus ei diligenter et reverenter obsequebatur.
|
|