|
Postquam egit de crucifixione, et consequentibus eam, hic narrat
venerandam Christi mortem, et primo ponit moriendi opportunitatem;
secundo describit mortem, ibi et inclinato capite, tradidit spiritum;
tertio exprimit mortui vulnerationem, ibi Iudaei ergo, quoniam
parasceve erat (...) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum
crura. Opportunitas autem moriendi ostenditur in hoc quod iam omnia
consummata sunt. Unde circa consummationem primo praemittitur scientia
Christi de ipsa consummatione; secundo consummatur id quod
consummandum restabat, ibi cum ergo accepisset Iesus acetum et
cetera. Dicit ergo quantum ad primum postea, idest post omnia quae
praemissa sunt, sciens Iesus quia consummata sunt omnia, quae
prophetae et lex praedixerant de eo. Lc. ult. 44: oportet impleri
omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Ps.
CXVIII, 96: omnis consummationis vidi finem. Sed quia adhuc
aliud in Scriptura praedicta consummandum erat, ideo subdit ut
consummaretur Scriptura, dixit, sitio, et primo ponitur verbum
Christi quod protulit; secundo opportunitas implendi quod petiit;
tertio administratio eius quod noluit. Dicit ergo ut consummaretur
Scriptura. Ubi sciendum est, quod ly ut non ponitur causative, sed
consecutive. Non enim ideo petiit ut Scriptura, veteris testamenti,
consummaretur, sed ideo sunt dicta quia consummanda erant per
Christum. Si enim dicamus quod Christus ideo hoc fecit, quia
Scripturae hoc praedixerunt, sequeretur quod novum testamentum esset
propter vetus et eius impletionem, cum tamen sit e converso. Sic ergo
ideo praedicta sunt, quia implenda erant per Christum. Per hoc vero
quod dicit sitio, ostendit mortem suam esse veram, non phantasticam.
Item ostenditur eius ardens desiderium de salute generis humani. I
Tim. II, 4: vult omnes salvos fieri; Lc. XIX, 10: venit
filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Vehemens autem
desiderium consuevimus exprimere per sitim; Ps. XLI, 3: sitivit
anima mea ad Deum vivum. Opportunitas implendi quod petiit,
ostenditur ex hoc quod vas positum erat aceto plenum. Per hoc igitur
vas Iudaeorum synagoga significatur, quae a vino patriarcharum et
prophetarum degeneraverat in acetum, idest in malitiam et crudelitatem
pontificum. Ministratio autem ponitur: quia illi spongiam plenam
aceto obtulerunt ori eius. Ex quo oritur quaestio litteralis, quomodo
scilicet obtulerant spongiam ori Christi in altum pendentis. Sed hoc
solvitur Matth. XXVII, 48 quia imposuerunt eam arundini.
Vel, secundum quosdam, imposuerunt hyssopo, quae magna erat, unde
et a Matthaeo arundo vocatur. Mystice autem per haec tria signantur
tria mala quae in Iudaeis erant: scilicet invidia per acetum,
dolositas per spongiae concavitatem, malitia per amaritudinem hyssopi.
Vel hyssopus significat humilitatem Christi, quae est herba mundans
pectus, quod praecipue per humilitatem mundatur. Ps. l, 9:
asperges me, domine, hyssopo, et mundabor. Finalis consummatio
ponitur cum dicit cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit:
consummatum est, quod potest referri vel ad consummationem mortis,
Hebr. c. II, 10: decebat in gloriam auctorem salutis eorum per
passionem consummari, item ad consummationem sanctificationis quae est
per passionem et crucem eius, Hebr. X, 14: una enim oblatione
consummavit in sempiternum sanctificatos, vel ad consummationem
Scripturarum, Lc. XVIII, 31: consummabuntur omnia quae
scripta sunt per prophetas de filio hominis. Consequenter cum dicit et
inclinato capite, tradidit spiritum, describit Evangelista mortem
Christi. Et primo ponitur causa mortis: quia inclinato capite. Non
enim est intelligendum quia tradidit spiritum, ideo inclinavit caput;
sed e converso: nam inclinatio capitis obedientiam designat, pro qua
mortem sustinuit. Phil. II, 8: factus est obediens usque ad
mortem. Secundo ponitur morientis potestas: quia tradidit spiritum,
scilicet propria potestate. Supra, X, 18: nemo tollit a me
animam meam; sed ego pono eam a meipso. Nam, ut Augustinus dicit,
nullus sic habet in potestate dormire cum velit, sicut Christus mori
cum voluit. Sed attendendum, quod ex hoc quod tradidit spiritum,
aliqui dicunt in homine esse duas animas: scilicet intellectualem,
quam vocant spiritum, et aliam animalem, puta vegetativam et
sensitivam, quae corpus animat, et praecipue anima dicitur. Unde
dicunt, quod Christus tradidit solum animam intellectualem. Sed hoc
est falsum: tum quia duas esse animas in homine inter errores
computatur in libro de ecclesiasticis dogmatibus; tum quia si
tradidisset spiritum, remanente adhuc anima, non fuisset mortuus.
Quia ergo nihil est aliud spiritus in homine quam anima, dicendum,
quod tradidit spiritum, idest animam. Per quod etiam excluditur error
quorumdam dicentium, animas hominum mortuorum non ire statim post
mortem ad Paradisum vel Infernum seu Purgatorium, sed in tumulis
usque ad diem iudicii remanere. Nam dominus statim tradidit spiritum
patri: per quod datur intelligi, quod iustorum animae in manu Dei
sunt: Sap. III, 2. Hic ponitur vulneratio corporis Christi,
et primo ponitur narratio vulnerationis; secundo narrationis
certitudo, ibi et qui vidit, testimonium perhibuit. Circa primum
tria facit. Primo ponitur conatus Iudaeorum et intentio; secundo
impletio conatus quantum ad partem; tertio quomodo hoc impletur in
Christo. Dicitur ergo quantum ad primum, quod Iudaei, quoniam
parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (...)
rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur.
Sciendum est enim, quod, sicut habetur Deut. XX, 22 s.,
praeceptum est in lege, quod cadavera suspensorum propter delicta, non
dimitterentur suspensa usque mane, ne pollueretur terra; et etiam ad
delendam ignominiam eorum qui suspendebantur, nam huiusmodi mors
turpissima reputabatur. Unde dicitur ibidem: maledictus omnis qui
pendet in ligno, scilicet maledictione poenae. Licet autem huius
poenae infligendae iam non esset in Iudaeorum potestate, tamen quod in
eis erat, facere nitebantur. Et ideo quia parasceve erat, ut corpus
Christi et etiam aliorum non remanerent in cruce in die sabbati, qui
valde solemnis erat et propter ipsum sabbatum in festum azymorum,
rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur. Hi
quidem in parvis diligentes sunt ad servandam legem, sed in magnis
contempserunt Matth. XXIII, 24: excolantes culicem, camelum
autem glutientes. Quomodo autem hoc in parte impleatur subdit venerunt
ergo milites: et primi quidem, scilicet latronis, fregerunt crura,
ad quem primo venerunt, et alterius qui crucifixus est cum eo,
scilicet Iesu; in quo eorum crudelitas ostenditur. Mich. III,
v. 3: carnem populi mei comederunt. Sed quid est quod subdit: ad
Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt
eius crura? Nonne in medio crucifixus erat? Responsio. Dicendum,
quod duorum militum singuli ad singulum latronem confringendum
venerunt: quibus confractis, unus ab uno et alius ab alio, ad Iesum
venerunt. Unde inde signatur occasio vulnerandi, quia cum vidissent
eum iam mortuum, non fregerunt eius crura. Sed ut certificarentur de
morte, unus militum lancea latus eius aperuit. Et signanter dicit
aperuit, non vulneravit; quia per hoc latus, aperitur nobis ostium
vitae aeternae. Apoc. IV, 1: post hoc vidi ostium apertum. Hoc
est ostium in latere arcae, per quod intrant animalia diluvio non
peritura: Gen. VII. Sed hoc ostium est causa salutis, unde
continuo exivit sanguis et aqua, quod est valde miraculosum, ut de
corpore mortui, in quo est congelatus sanguis, sanguis exeat. Sed si
quis dicat, quod hoc contigit propter calorem aliquem qui adhuc in
corpore remanserat, fluxus autem aquae inficiari non potest, quin
miraculosus existat, cum aqua exiens purissima fuerit. Quod quidem
factum est ut Christus ostenderet id quod erat, scilicet verus homo.
In homine enim est duplex compositio: una scilicet ex elementis, alia
ex humoribus. Unum elementorum est aqua; inter humores autem
praecipuus est sanguis. Item hoc factum est ad ostendendum quod per
passionem Christi plenam ablutionem consequimur, a peccatis scilicet
et maculis. A peccatis quidem per sanguinem, qui est pretium nostrae
redemptionis. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro et
argento redempti estis de vana vestra conversatione; sed pretioso
sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi. A maculis
vero per aquam quae est lavacrum nostrae regenerationis. Ez. c.
XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam; et mundabimini ab
omnibus inquinamentis vestris; Zach. XIII, 1: erit fons patens
domui David et habitatoribus Ierusalem in ablutionem peccatoris et
menstruatae. Et ideo haec duo specialiter pertinent ad duo
sacramenta: aqua ad sacramentum Baptismi, ad Eucharistiam sanguis.
Vel utrumque pertinet ad Eucharistiam, quia in sacramento
Eucharistiae miscetur aqua cum vino; quamvis aqua non sit de
substantia sacramenti. Competit etiam hoc figurae: quia sicut de
latere Christi dormientis in cruce fluxit sanguis et aqua, quibus
consecratur Ecclesia; ita de latere Adae dormientis formata est
mulier, quae ipsam Ecclesiam praefigurabat. Hic ponitur certitudo
narrationis, et primo ex apostolico testimonio; secundo ex Scripturae
vaticinio, ibi facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur. Circa
primum tria facit. Primo describit testis idoneitatem: quia qui vidit
testimonium perhibuit, hoc est ipse Ioannes. I Io. I, 3: quod
vidimus et audivimus, annuntiamus vobis. Secundo astruit testimonii
veritatem, quia verum est testimonium eius. Rom. IX, 1:
veritatem dico, non mentior: supra VIII, 32: cognoscetis
veritatem, et veritas liberabit vos. Tertio exposcit fidem et ille
scit quia vere dicit, ut et vos credatis; infra XX, 31: haec
autem scripta sunt ut credatis et cetera. Et non solum ex testimonio
apostolico certificatur, sed additur vaticinium Scripturae, unde
dicit facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: ut ly ut
accipiatur consecutive, sicut iam dictum est supra. Et ponit duas
auctoritates veteris testamenti. Unam quae refertur ad hoc quod dicit
non fregerunt eius crura etc., et habetur Ex. XII, v. 46 os
non comminuetis ex eo scilicet agno paschali qui praefigurabat
Christum. Quia, ut dicitur I Cor. V, 7: Pascha nostrum
immolatus est Christus. Ideo a Deo ordinatum est ut non
comminuerentur ossa agni paschalis, ut daretur intelligi quod fortitudo
veri agni et incontaminati Iesu Christi nullo modo erat commovenda per
passionem. Unde Iudaei putabant per passionem virtutem doctrinae
Christi destruere; sed potius corroborata est. I Cor. I, 18:
verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est; sed nobis virtus Dei
est. Ideo supra VIII, 28, dixit: cum exaltaveritis filium
hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Secunda auctoritas refertur
ad hoc quod dicit lancea latus eius aperuit, et habetur Zach.
XII, 10: videbunt in quem transfixerunt: ubi nostra littera
habet: aspicient ad me, quem confixerunt. Unde si nos coniungimus
verbum prophetae, manifestum est quod Christus crucifixus est Deus.
Nam quod propheta dicit in persona Dei, Evangelista attribuit
Christo. Videbunt, inquit, ad iudicium venientem: Apoc. I,
7, vel aspicient conversi per fidem et cetera.
|
|