|
Postquam Evangelista egit de crucifixione et morte, hic agit de
sepultura Christi, et primo ponitur facultas et licentia sepeliendi;
secundo studium corporis procurandi, ibi venit ergo, et tulit corpus
Iesu; tertio ponitur locus sepulturae, ibi erat autem in loco ubi
crucifixus est, hortus etc.; quarto ponitur ipsa sepultura, ibi ibi
ergo (...) posuerunt Iesum. Dicit ergo post haec, scilicet
passionem et mortem, rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, quod
idem est quod Ramatha, ut habetur I Reg. I, 19, eo quod esset
discipulus Iesus: non de duodecim, sed de multis aliis credentibus:
quia omnes credentes a principio discipuli vocabantur. Erat autem
occultus propter metum Iudaeorum, sicut et multi alii, sed ante
passionem. Supra XII, 42: verumtamen ex principibus multi
crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de
synagoga non eiicerentur. Unde patet quod ubi discipuli amiserunt
fiduciam post passionem latentes, hic assumpsit fiduciam publice
obsequendo. Hic inquam, rogavit Pilatum, ut tolleret corpus Iesu,
de cruce scilicet, et sepeliret, quia secundum leges humanas, corpora
damnatorum non debebant sine licentia sepeliri. Et permisit Pilatus:
quia Ioseph nobilis erat et sibi familiaris. Unde Mc. penult.,
43 dicitur quod erat decurio. Quantum ad secundum dicit venit ergo,
et tulit corpus Iesu: ubi agitur de studio corporis procurandi, et
primo ponitur materia corporis procurandi; secundo ponitur ipsa
procuratio, ibi acceperunt autem corpus Iesu. Materia corporis
procurandi fuit mixtura myrrhae et aloes, quam Nicodemus in magna
quantitate procuravit. Et ideo de duobus mentionem facit. Primo de
Ioseph, qui tulit corpus; secundo de Nicodemo, qui tulit aromata.
Hic autem Nicodemus fuit qui venit ad Iesum nocte, scilicet ante
passionem, ut habetur supra III, 1. Et hoc ideo commemorat,
quia de Ioseph dixerat quod occultus erat propter metum Iudaeorum, ut
ostendat quod etiam hic qui occultus erat discipulus, nunc factus est
publicus, sed nondum habens veram fidem de resurrectione; quia attulit
myrrham et aloes, quasi corpus eius muniri a corruptione indigeret: de
quo Scriptura dicit: non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Mystice autem datur per hoc intelligi quod Christum crucifixum debemus
in corde nostro recondere cum amaritudine poenitentiae et passionis.
Cant. V, 5: manus meae distillaverunt myrrham. Habita ergo
praeparationis materia, ponitur ipsa praeparatio: unde dicit
acceperunt autem corpus Iesu et cetera. Ubi oritur dubitatio: quia
Ioannes dicit quod ligaverunt illud linteis, cum Matth. c.
XXVII, 59 dicatur quod involverunt illud sindone. Respondeo.
Dicendum, secundum Augustinum, quod Matthaeus dicit unam sindonem
tantum, quia non facit mentionem nisi de Ioseph: et hic unam
portavit. Sed quia solus Ioannes mentionem facit de Nicodemo, ideo
dicit linteis, quia Nicodemus aliam portavit. Vel dicendum, quod
linteum dicimus omnem pannum de lino factum. Corpus autem Christi
involutum fuit fasciis, sicut etiam de Lazaro legitur, quia sic erat
Iudaeis mos sepelire. Erat etiam positum sudarium ad caput: et ideo
omnia complectens Ioannes, dicit linteis. Per hoc vero quod
aromatibus eum condiunt, admonemur in huius pietatis officiis morem
cuiuslibet gentis esse servandum. Locus sepulturae designatur
consequenter cum dicit erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus et
cetera. Ubi notandum, quod Christus in horto captus, et in horto
passus, et in horto sepultus fuit: ad designandum quod per suae
passionis virtutem liberamur a peccato quod Adam in horto deliciarum
commisit, et quod per eum Ecclesia consecratur, quae est sicut hortus
conclusus. Et in hoc horto erat monumentum novum. Est autem duplex
ratio quare in sepulcro novo voluit sepeliri. Una litteralis, ne alia
corpora quae ibi fuissent, resurrexisse crederentur, et non
Christus: vel omnia aequali virtute. Alia ratio est, quia qui est
de virgine intacta natus, congrue fuit in sepulcro novo sepultus: ut
sicut in utero Mariae nemo ante eum, nemo post eum fuit, ita et in
hoc monumento. Similiter ut daretur intelligi quod reconditur per
fidem in animo innovato. Eph. III, 17: habitare etiam
Christum per fidem in cordibus nostris. Consequenter cum dicit ibi
ergo propter parasceven Iudaeorum (...) posuerunt Iesum, ponitur
sepultura. Ibi ergo, idest in monumento novo, propter parasceven
Iudaeorum, quia iam vespere appropinquabat, quando propter sabbatum
nihil operari licebat. Nam circa horam nonam expiravit, et propter
procurationem sepulturae et rerum quae necessariae erant, fere dies
usque ad vesperam decursus erat. Et quia monumentum erat iuxta locum,
ubi erat crucifixus, posuerunt ibi Iesum.
|
|