|
Supra Evangelista ostendit dignitatem verbi incarnati, et evidentiam
eius multipliciter; hic consequenter incipit determinare de effectibus
et operibus quibus manifestata est mundo divinitas verbi incarnati, et
primo narrat ea quae Christus fecit in mundo vivendo, ad
manifestationem suae divinitatis; secundo quomodo Christus suam
divinitatem monstravit moriendo; et hoc a XII cap. et ultra.
Circa primum duo facit: primo enim ostendit Christi divinitatem
quantum ad dominium quod habuit supra naturam; secundo quantum ad
effectus gratiae, et hoc in III cap. ibi erat homo ex Pharisaeis
Nicodemus nomine et cetera. Dominium autem Christi super naturam
proponitur nobis per hoc quod naturam mutavit: quae quidem mutatio
facta est a Christo in signum primo discipulis ad confirmandum;
secundo vero turbis ad credendum, ibi post hoc descendit Capharnaum.
Mutatio autem naturae ad confirmandos discipulos in nuptiis facta est,
in quibus convertit aquam in vinum; et hoc est quod dicit nuptiae
factae sunt in Cana Galilaeae: ubi primo describuntur nuptiae;
secundo illi qui nuptiis interfuerunt, ibi erat autem mater Iesu;
tertio describitur ipsum miraculum patratum, ibi et deficiente vino et
cetera. Describit autem nuptias primo quidem quantum ad tempus; unde
dicit et die tertia nuptiae factae sunt, scilicet postquam praedicta de
vocatione discipulorum fecerat. Postquam enim manifestatus fuerat
testimonio Ioannis, voluit etiam seipsum manifestare. Secundo vero,
quantum ad locum; unde dicit in Cana Galilaeae. Galilaea namque
provincia est, Cana viculus quidam in ipsa provincia. Quantum autem
ad litteram pertinet, sciendum est, quod circa tempus praedicationis
Christi est duplex opinio. Quidam namque dicunt, quod a Baptismate
Christi usque ad passionem eius, fuerint duo anni et dimidius. Et
secundum hos, hoc quod hic legitur de nuptiis, eodem anno factum est
quo Christus baptizatus est. Sed his contrariatur sententia et
consuetudo Ecclesiae: nam in festo Epiphaniae trium miraculorum
commemoratio fit, scilicet adorationis magorum, quae fuit primo anno
nativitatis dominicae; et Baptismi Christi, quo baptizatus est eodem
die, revolutis triginta annis; et de nuptiis, quae sunt factae eodem
die, revoluto anno. Ex quo sequitur quod ad minus unus annus elapsus
fuit a Baptismo usque ad nuptias. In quo quidem anno nil aliud
legitur dominus fecisse nisi quod dicitur Matth. IV de ieiunio in
deserto, et de tentatione a Diabolo, et ea quae hic Ioannes refert
de testimonio Baptistae et conversione discipulorum. A nuptiis autem
coepit publice praedicare et miracula facere usque ad passionem, ita
quod duobus annis cum dimidio publice praedicavit. Mystice autem per
nuptias intelligitur coniunctio Christi et Ecclesiae, quia, ut dicit
apostolus Eph. V, 32, sacramentum hoc magnum est, dico autem in
Christo et in Ecclesia. Et illud quidem matrimonium initiatum fuit
in utero virginali, quando Deus pater filio humanam naturam univit in
unitate personae, unde huius coniunctionis thalamus fuit uterus
virginalis; Ps. XVIII, 6: in sole posuit tabernaculum suum.
De istis nuptiis dicitur Matth. XXII, 2: simile est regnum
caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, tunc scilicet
quando Deus pater humanam naturam verbo suo copulavit in utero
virginali. Publicatum autem fuit, quando Ecclesia sibi per fidem
coniuncta est; Oseae II, 20: sponsabo te mihi in fide et
cetera. De istis nuptiis dicitur Apoc. XIX, 9: beati qui ad
caenam nuptiarum agni vocati sunt. Consummatum autem erit, quando
sponsa, idest Ecclesia, introducetur in thalamum sponsi, in
caelestem scilicet gloriam. Nec vacat a mysterio quod die tertio
nuptiae factae sunt. Primus namque dies est tempus legis naturae;
secundus tempus legis scriptae; tertius vero dies tempus gratiae, in
quo dominus incarnatus nuptias celebravit; Oseae VI, 3:
vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos. Locus
autem congruit mysterio: Cana enim interpretatur zelus; Galilaea
vero transmigratio. In zelo ergo transmigrationis hae nuptiae
celebrantur, ut denuntiet eos maxime Christi coniunctione dignos
existere qui zelo piae devotionis ferventes transmigrant de statu culpae
ad gratiam Ecclesiae, Eccli. XXIV, 26: transite ad me,
omnes qui concupiscitis me etc., et de morte ad vitam, idest de statu
mortalitatis et miseriae, ad statum immortalitatis et gloriae; Apoc.
XXI, 5: ecce nova facio omnia. Consequenter cum dicit erat autem
mater Iesu ibi, describuntur personae invitatae: ubi agitur de
tribus, scilicet de matre, de Iesu, et de discipulis. De matre
quidem, cum dicit et erat mater Iesu ibi. Quae quidem praemittitur,
ut ostendatur quod Iesus adhuc ignotus erat, et non vocatus ad nuptias
sicut insignis persona, sed ex quadam familiaritate, tamquam notus,
et unus aliorum: sicut enim vocaverunt matrem, ita et filium. Vel
forte prius invitatur mater, quia ambigebant de Iesu, an invitatus
venturus esset ad nuptias propter summam religiositatem, quam videbant
in eo, et quia non viderunt eum se immiscuisse conviviis. Et ideo
puto quod primo consuluerunt matrem, an Iesus esset vocandus. Et
ideo signanter dixit Evangelista primo matrem adesse iam in nuptiis,
et Iesum postmodum fuisse vocatum. Et hoc est quod sequitur vocatus
est Iesus. Voluit autem Christus nuptiis interesse primo quidem ut
daret nobis humilitatis exemplum: neque enim ad dignitatem suam
respiciebat, sed quomodo dignatus est formam servi accipere, ita non
dedignatus est ad nuptias venire servorum, ut dicit Chrysostomus. Et
ideo Augustinus: erubescat homo esse superbus, quoniam factus est
humilis Deus. Nam inter cetera humilia quae fecit filius virginis,
venit ad nuptias, qui eas, cum esset apud patrem, instituit in
Paradiso. Et de hoc exemplo dicitur, Matth. XI, v. 29:
discite a me quia mitis sum et humilis corde. Secundo vero, ut
errorem quorumdam excluderet, qui nuptias damnant, quia, ut dicit
Beda si thoro immaculato, et nuptiis debita castitate celebratis,
culpa inesset, nequaquam dominus ad has venire voluisset. Quia ergo
ad nuptias venit, insinuat quod sit damnabilis eorum perfidia qui
nuptiis detrahunt. I Cor. VII, 36: non peccat mulier, si
nubat. De discipulis vero agitur, cum dicit et discipuli eius.
Mystice autem in nuptiis spiritualibus est mater Iesu, virgo scilicet
beata, sicut nuptiarum consiliatrix, quia per eius intercessionem
coniungitur Christo per gratiam; Eccli. XXIV, 25: in me
omnis spes vitae et virtutis. Christus autem, sicut verus animae
sponsus, ut dicitur infra III, 29: qui habet sponsam, sponsus
est. Discipuli vero ut paranymphi, quasi coniungentes Ecclesiam
Christo, de quo uno dicebatur II Cor. XI, 2: despondi vos uni
viro virginem castam exhibere Christo. Et quia in istis nuptiis
materialibus aliquid de miraculo pertinet ad matrem, aliquid ad
Christum et aliquid ad discipulos, ideo consequenter cum dicit et
deficiente vino etc. ostendit quid pertineat ad matrem, quid ad
Christum et quid ad discipulos. Ad matrem quidem pertinet miraculi
procuratio; ad Christum autem miraculi consummatio, et hoc ibi erant
ibi lapideae hydriae sex etc.; ad discipulos vero miraculi
contestatio, ibi hoc fecit initium signorum Iesus. Gessit ergo,
quantum ad primum, mater Christi, mediatricis personam; et ideo duo
facit: primo enim interpellat ad filium; secundo erudit ministros,
ibi et dicit mater eius ministris et cetera. Circa primum quidem duo
ponuntur. Primo matris interpellatio; secundo filii responsio, ibi
dixit ei Iesus: quid mihi et tibi est, mulier? In matre autem
interpellante, primo quidem nota pietatem et misericordiam. Ad
misericordiam enim pertinet ut quis defectum alterius reputet quasi
suum: misericors enim dicitur, quasi miserum habens cor super miseria
alterius; II Cor. XI, 29: quis infirmatur, et ego non
infirmor? Quia ergo virgo beata misericordia plena erat, defectus
aliorum sublevare volebat; et ideo dicit deficiente vino, dicit mater
Iesu ad eum. Secundo reverentiam eius ad Christum: ex reverentia
enim quam ad Deum habemus, sufficit nobis ei tantum defectus nostros
exponere, secundum illud Ps. XXXVII, 10: domine, ante te
omne desiderium meum. Qualiter autem nobis Deus subveniat, non est
nostrum inquirere; quia, sicut dicitur Rom. VIII, v. 26,
nam quid oremus, sicut oportet, nescimus. Et ideo mater eius
defectum aliorum simpliciter exposuit, dicens vinum non habent.
Tertio, virginis sollicitudinem et diligentiam: quia usque ad
extremam necessitatem non distulit, sed deficiente vino, idest dum
esset in deficiendo, iuxta illud quod dicitur in Ps. IX, 10 de
Deo: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. Sed quaerit
Chrysostomus: quare ante non incitavit Christum ad miracula? Nam de
virtute eius erat instructa per Angelum, et confirmata per multa quae
viderat circa ipsum fieri, quae omnia conservabat, conferens in corde
suo, ut dicitur Lc. II, 51. Cuius ratio est, quia antea ut
unus aliorum conversabatur: unde quia non viderat tempus opportunum,
hoc facere distulit. Nunc vero post Ioannis contestationem et post
discipulorum conversionem, confidenter Christum ad miracula facienda
provocat, gerens in hoc figuram synagogae, quae est mater Christi:
nam familiare est Iudaeis miracula requirere; I Cor. I, 22:
Iudaei signa petunt. Dicit ergo ei vinum non habent. Ubi sciendum
est, quod ante incarnationem Christi, triplex vinum deficiebat,
scilicet iustitiae, sapientiae et caritatis, seu gratiae. Vinum enim
mordicat, et quantum ad hoc iustitia dicitur vinum. Lc. X, 34,
Samaritanus vinum et oleum apposuit vulneribus sauciati, idest cum
dulcedine misericordiae severitatem iustitiae; Ps. LIX, 5:
potasti nos vino compunctionis. Vinum etiam laetificat cor, iuxta
illud Ps. CIII, 15, vinum laetificat cor hominis, et quantum
ad hoc dicitur vinum sapientia, cuius meditatio maxime laetificat;
Sap. VIII, 16: non habet amaritudinem convictus illius.
Vinum similiter inebriat, Cant. V, v. 1: bibite, amici, et
inebriamini, carissimi, et secundum hoc caritas dicitur vinum,
Cant. c. V, 1, bibi vinum meum cum lacte meo. Et dicitur
caritas etiam vinum ratione fervoris; Zach. IX, 17: vinum
germinans virgines. Et quidem iustitiae vinum deficiebat in veteri
lege; in qua iustitia imperfecta erat. Sed Christus eam perfecit;
Matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam
Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
Deficiebat etiam vinum sapientiae, quae erat occulta et figuralis,
quia, ut dicitur I Cor. X, 11, omnia in figura contingebant
illis. Sed Christus eam manifestavit; Matth. c. VII, 29:
erat enim docens eos, sicut potestatem habens. Sed et vinum caritatis
deficiebat ibi: quia acceperant spiritum servitutis tantum in timore.
Sed Christus aquam timoris convertit in vinum caritatis, quando dedit
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba pater, ut dicitur
Rom. VIII, 15, et quando caritas Dei diffusa est in cordibus
nostris, ut dicitur Rom. V, 5. Consequenter cum dicit dixit ei
Iesus etc. ponitur responsio Christi: ex qua quidem responsione
triplicis haeresis occasio sumpta est. Manichaei namque dicunt
Christum non habuisse verum corpus, sed phantasticum. Valentinus
asserit Christum attulisse corpus caeleste, dicens quod, quantum ad
corpus, Christus nihil pertinet ad virginem. Et huius erroris
fulcimentum sumit per hoc quod dicit ei Iesus. Quid mihi et tibi
est, mulier? Quasi dicat: nihil a te suscepi. Sed hoc est contra
auctoritatem sacrae Scripturae: dicit enim apostolus, Gal. IV,
4: misit Deus filium suum, factum ex muliere: non enim posset dici
ex ea factus, nisi ex ea aliquid sumpsisset. Arguit praeterea contra
eos Augustinus, dicens: quomodo scis, quod dominus dixit quid mihi
et tibi? Respondes, quia Ioannes Evangelista hoc narrat. Sed ipse
etiam Evangelista dicit de virgine quod erat mater eius. Si ergo
credis Evangelistae in eo quod narrat Iesum dixisse matri: quid mihi
et tibi est, mulier? Credas etiam in hoc ei quod dicit: et erat
mater Iesu ibi. Ebion autem dicens ex virili semine Christum
conceptum, et Elvidius, qui dicit quod virgo post partum non
permansit virgo, sumpserunt erroris fulcimentum ex hoc quod dicit
mulier, quod videtur corruptionem importare. Sed hoc est falsum,
quia mulier in sacra Scriptura quandoque importat solum sexum
femineum, secundum illud Gal. IV, 4: factum ex muliere et
cetera. Et hoc patet etiam per hoc quod Adam ad Deum loquens de
Eva, dixit: mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno,
et comedi, Gen. III, 12. Constat enim tunc Evam adhuc
virginem fuisse, cum adhuc esset in Paradiso, ubi non cognoverat
eam. Unde hoc quod hic dicitur mulier, non importat corruptionem,
sed determinat sexum. Sumpserunt etiam Priscillianistae erroris
occasionem ex hoc quod dixit nondum venit hora mea, dicentes, omnia ex
fato accidere, et facta hominum certis horis esse subiecta, et etiam
Christi: unde propter hoc dixit nondum venit hora mea. Sed hoc est
falsum de quolibet homine. Cum enim homo liberam electionem habeat,
libera autem electio competat ei ex hoc quod rationem et voluntatem
habet, quae quidem sunt immaterialia: manifestum est quod homo quantum
ad electionem nulli corpori subiicitur, sed potius dominatur.
Immaterialia enim nobiliora sunt materialibus, et ideo dicit
philosophus, quod sapiens dominatur astris. Praeterea, hoc multo
minus locum habet in Christo, qui est dominus et conditor siderum.
Unde per hoc quod dixit nondum venit hora mea, intelligitur hora
passionis, sibi, non ex necessitate, sed secundum divinam
providentiam determinata. Contra eos etiam est quod dicitur Eccli.
XXXIII, 7: quare dies diem superat? Respondet: a domini
scientia separati sunt; idest, divina providentia distincti sunt
adinvicem, non a casu. His ergo exclusis, investigemus huius
dominicae responsionis causam. Quid mihi et tibi est, mulier? Et
quidem, secundum Augustinum, in ipso sunt duae naturae, divina
scilicet et humana; et quamvis idem Christus sit in utraque natura,
ea tamen quae conveniunt ei secundum humanam naturam, distincta sunt ab
his quae conveniunt ei secundum divinam. Miracula autem facere
competit ei secundum divinam naturam, quam accepit a patre; pati vero
secundum humanam, quam accepit a matre. Et ideo matri exigenti
miraculum, respondit dicens quid mihi et tibi est, mulier? Ac si
dicat: illud quod in me facit miracula, non accepi a te, sed illud
unde patior; idest secundum quod competit mihi pati, scilicet humanam
naturam, a te accepi; et ideo tunc te cognoscam, cum ipsa infirmitas
pendebit in cruce. Et ideo subdit nondum venit hora mea; quasi
dicat: cum venerit hora passionis, ibi te matrem recognoscam. Unde
et in cruce pendens matrem discipulo commendavit. Secundum
Chrysostomum vero, aliter exponitur. Dicitur enim quod beata virgo
fervens zelo honoris filii, voluit quod statim antequam opportunum
esset, Christus miracula faceret; et ideo Christus, matre haud
dubio sapientior, eam repressit. Noluit enim prius facere miraculum,
quam sciretur defectus: quia ex hoc fuisset minus notum et minus
credibile, et ideo dicit quid mihi et tibi est, mulier? Quasi
dicat. Quid me molestas? Nondum venit hora mea; idest, nondum
cognitus sum his qui adsunt. Sed neque defectum vini sentiunt; sine
primo hoc sentire, quia cum necessitatem cognoverint, maius reputabunt
beneficium quod recipient. Quamvis autem mater repulsa sit, tamen de
filii misericordia non diffidit; ideo consequenter monet ministros,
dicens quodcumque dixerit vobis, facite, in quo quidem consistit
totius iustitiae perfectio. Perfecta namque iustitia est Christo in
omnibus obedire; Ex. XXIX, 35: omnia quae praecepit nobis
dominus faciemus. Hoc autem verbum omnia quaecumque dixerit vobis
facite, non convenit dici nisi de solo Deo, homo enim aliquando
potest errare. Unde in talibus quae sunt contra Deum, hominibus
obedire non tenemur; Act. V, 29: oportet obedire Deo magis quam
hominibus. Deo autem, qui non errat nec falli potest, in omnibus
obedire debemus. Consequenter cum dicit erant autem ibi lapideae
hydriae, ponitur consummatio miraculi per Christum: circa quod primo
describuntur vasa in quibus miraculum patratum est; secundo designatur
materia miraculi, ibi dixit eis Iesus: implete hydrias aqua; tertio
insinuatur miraculi demonstratio et approbatio, ibi dixit eis Iesus:
haurite nunc. Vasa autem in quibus miraculum patratum est, ponuntur
sex; et est quod dicit erant autem ibi lapideae hydriae sex. Ubi
sciendum est, quod sicut Mc. VII, 2 ss., dicitur, Iudaei
observabant multas ablutiones corporales, et Baptismata calicum et
vasorum: unde quia erant in Palaestina, in qua est defectus aquarum,
habebant vasa in quibus servabatur aqua purissima, qua se, et vasa
crebro lavarent. Et ideo dicit, quod erant ibi sex lapideae hydriae,
idest vasa ad conservandum aquam, ab hydros, quod est aqua, posita
secundum purificationem Iudaeorum, idest ad usum purificationis,
capientes singulae metretas, idest mensuras, binas, vel ternas:
metros enim Graece, mensura Latine dicitur. Et, ut dicit
Chrysostomus, vasa ista deferuntur ad tollendam miraculi suspicionem:
tum propter eorum puritatem, ne posset aliquis suspicari quod aqua
saporem vini sumpsisset ex faecibus vini prius in eis repositi, nam
vasa illa erant secundum purificationem, et ideo purissima oportebat ea
esse; tum etiam propter vasorum quantitatem, ut evidenter pateat quod
aqua tot vasorum in vinum mutari non potuisset, nisi virtute divina.
Mystice vero per sex hydrias significantur sex aetates veteris
testamenti, in quibus erant corda hominum receptiva Scripturarum Dei
parata, et proposita in exemplum vivendi, ut dicit Glossa. Hoc vero
quod dicit metretas, secundum Augustinum, refertur ad Trinitatem
personarum. Et dicuntur binae, vel ternae, quia quandoque in sacra
Scriptura tres personae distinctim ponuntur, secundum illud Matth.
ult., 19: baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus
sancti, quandoque vero duo tantum, scilicet pater et filius, in
quibus intelligitur persona spiritus sancti, qui est connexio amborum,
secundum illud infra XIV, 23: si quis sermonem meum servabit,
pater meus diliget eum, et ad eum veniemus. Vel binas propter duas
conditiones hominum, Iudaeorum scilicet, et gentilium, ex quibus
propagata est Ecclesia. Vel ternas propter tres filios Noe, ex
quibus propagatum est humanum genus post diluvium. Consequenter cum
dicit dixit eis Iesus: implete hydrias aqua, agitur de miraculi
materia. Sed circa hoc insurgit quaestio quare non ex nihilo, sed ex
materia praeiacente hoc miraculum factum est: ad quod triplex ratio
assignatur. Una est secundum Chrysostomum, et litteralis, quia ex
nihilo aliquid facere, maius est et mirabilius, quam facere aliquid ex
subiecta materia; sed non est ita evidens et credibile multis. Et
ideo volens magis credibile esse quod fiebat, ex aqua fecit vinum,
capacitati hominum condescendens. Alia ratio est, ad confutandum
perversa dogmata. Quidam namque sunt (ut Marcionistae et
Manichaei) qui dixerunt alium esse conditorem mundi, quam Deum, et
omnia visibilia ab illo, idest Diabolo, condita esse. Et ideo
dominus plura miracula etiam ex substantiis creatis, et visibilibus
fecit, ut ostendat ipsas substantias bonas esse, et a Deo creatas.
Tertia ratio est mystica. Ideo enim noluit ex nihilo vinum facere,
sed ex aqua vinum fecit, ut ostenderet se non omnino novam doctrinam
condere et veterem reprobare, sed adimplere; ut dicitur Matth. V,
17: non veni solvere legem, sed adimplere: dum quod figurabat vetus
lex, et promittebat, Christus exhibuit, et aperuit; Lc. ult.,
45: aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Voluit autem
per ministros hydrias impleri aqua, ut eos, eius quod fiebat, testes
haberet: unde infra dicitur: ministri autem sciebant et cetera.
Consequenter cum dicit et dixit eis Iesus etc. ponitur miraculi
publicatio. Statim enim quod hydriae impletae sunt, aqua in vinum
conversa est; et ideo statim dominus miraculum publicat, dicens
haurite nunc, et ferte architriclino, ubi primo ponitur mandatum
Christi examinatorem eligentis; secundo sententiam architriclini
degustantis, ibi ut autem gustavit architriclinus et cetera. Dixit
ergo eis, scilicet ministris, haurite nunc, scilicet vinum de
hydriis, et ferte architriclino. Ubi sciendum est, quod triclinium
est locus ubi sunt tres ordines mensarum, et dicitur triclinium a
triplici ordine lectorum: cline enim in Graeco lectum significat.
Nam antiqui in lectis accumbentes consueverant comedere, ut maximus
Valerius narrat. Et ideo dicunt in Scripturis accumbere et
recumbere. Architriclinus ergo dicitur primus et princeps inter
convivas. Vel aliter, secundum Chrysostomum, architriclinus erat
qui erat ordinator et dispensator totius convivii. Quia vero
sollicitus nondum aliquid gustaverat, voluit dominus quod ipse
iudicaret de eo quod factum erat, et non convivae, ne aliquis posset
miraculo detrahere, dicens eos ebrios esse, et eorum sensus per
comestionem corruptos, ita quod non possent discernere, an vinum
esset, vel aqua. Sed, secundum Augustinum, architriclinus erat
maior inter discumbentes, ut dictum est; et ideo, ut eius sententia
acceptabilior fieret, voluit in eo quod factum erat habere sententiam
praesidentis. Mystice autem, qui hauriunt aquam sunt praedicatores;
Is. XII, 3: haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
Architriclinus autem est aliquis legisperitus, puta Nicodemus,
Gamaliel et Paulus. Dum ergo talibus verbum Evangelii committitur,
quod latebat in littera legis, quasi vinum de aqua factum architriclino
propinatur: qui hoc degustans approbat fidem Christi. Consequenter
cum dicit ut autem gustavit architriclinus, ponitur examinantis
iudicium: ubi primo inquirit veritatem facti; secundo profert
sententiam, dicens omnis homo primum bonum vinum ponit. Dicit ergo ut
autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde
esset, quia ignorabat aquam vinum factam miraculo per Christum,
ministri autem sciebant cuius ratio est, quia hauserant aquam; vocat
sponsum architriclinus, ut veritatem inquirat, et de vino sententiam
proferat; unde subdit omnis homo primum bonum vinum ponit et cetera.
Ubi, secundum Chrysostomum, hoc considerandum est in miraculis
Christi, quod omnia perfectissima fuerunt; unde et socrui Petri
perfectissimam sanitatem restituit, ut statim surgens ministraret, ut
dicitur Mc. I, 30 et Mt. c. IX, 6. Paralyticum etiam ita
perfecte sanitati restituit quod statim surgens, et sublato lecto iret
in domum suam, ut dicitur infra V, 9. Hoc etiam in isto miraculo
apparet: quia non qualecumque vinum de aqua fecit, sed optimum quod
poterat esse. Et ideo dicit architriclinus omnis homo primum bonum
vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est,
quia minus bibunt, et quia vinum bonum in quantitate sumptum, cum
quantitate cibi magis gravat; quasi dicat: unde est tale vinum, quod
tu servasti usque adhuc? Contra consuetudinem scilicet faciens.
Competit autem mysterio. Nam aliquis dicitur mystice primo bonum
vinum ponere, qui alios decipere intendens, errorem quem intendit non
proponit primo, sed quae alliciant auditores, ut postquam inebriati et
allecti fuerint ad consensum suae intentionis, perfidiam manifestet;
et de isto vino dicitur Prov. XXIII, 31: ingreditur blande,
et in novissimo mordebit sicut coluber. Dicitur autem aliquis primo
bonum vinum ponere, qui a principio suae conversionis sancte et
spiritualiter vivere incipiens, tandem in vitam carnalem degenerat;
Gal. III, 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu
coeperitis, nunc carne consummemini? Christus vero non primo vinum
bonum ponit: quia a principio amara et dura proponit; Mt. VII,
14: arcta est via quae ducit ad vitam. Sed quanto plus homo in eius
fide et doctrina procedit, tanto plus dulcoratur, et maiorem
suavitatem sentit; Prov. IV, 11: ducam te per semitam
aequitatis, quam cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui.
Item in mundo isto amaritudines et tribulationes patiuntur omnes qui
pie volunt vivere in Christo; infra XVI, 20: amen, amen dico
vobis, quia plorabitis et flebitis vos et cetera. Sed in futuro
delectationes et gaudia suscipient; unde et sequitur: tristitia vestra
vertetur in gaudium. Rom. VIII, 18: existimo quod non sunt
condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur
in nobis. Consequenter cum dicit hoc fecit initium signorum Iesus,
ponitur miraculi contestatio per discipulos facta. Ex quo habetur quod
falsa est historia de infantia salvatoris, in qua recitantur multa
miracula facta a Christo adhuc puero existente; si enim hoc verum
esset, non utique Evangelista diceret hoc fecit initium signorum
Iesus. Et ratio quare non in pueritia miracula fecit, assignata est
supra, ne ea scilicet homines phantastica reputarent: ergo hac de
causa hoc miraculum, scilicet de aqua vinum, fecit in Cana Galilaeae
Iesus, quod est initium signorum, quae fecit Iesus postea. Et
manifestavit gloriam suam, idest potentiam qua gloriosus est; Ps.
c. XXIII, 10: dominus virtutum ipse est rex gloriae. Et
crediderunt in eum discipuli eius. Sed quomodo crediderunt? Iam enim
discipuli erant, et ante crediderant. Sed dicendum est, quod aliquid
dicitur esse aliquando non secundum quod nunc est, sed secundum quod
futurum est; sicut dicitur quod Paulus apostolus natus est Tharso
Ciliciae: non quod ibi sit natus apostolus, sed quod futurus
apostolus, ibi natus fuit; ita dicitur hic et crediderunt in eum
discipuli eius, scilicet qui erant discipuli eius. Vel dicendum,
quod ante crediderunt ei sicut bono viro, iusta et recta praedicanti;
sed modo crediderunt in eum tamquam in Deum et cetera.
|
|